QUODLIBETA 4

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Quaestio 7

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum possit aliquis sine peccato appetere scire scientias magicas.

Ad primum sic proceditur: videtur quod homo sine peccato possit appetere scire scientias magicas.

Argumentum 1

Non enim est peccatum appetere illud per quod ponitur intellectus hominis in optimo.

Sed per quamlibet scientiam ponitur intellectus hominis in optimo, quia verum est bonum intellectus, ut dicitur in VI ethic., scientia autem verorum est. Ergo hoc potest licite appetere, scire quamcumque scientiam; et ita sine peccato potest homo appetere scire scientias magicas.

Argumentum 2

Sed contra, prohibitio non est nisi de illicito.

Sed scientiae magicae sunt prohibitae.

Ergo illicitum est appetere eas scire.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod actus humanus potest dici dupliciter: uno modo ex genere: alio modo ex circumstantia. Ex genere quidem dicitur esse actus bonus ex eo quod actus cadit supra debitam materiam.

Debita autem materia appetitus est bonum.

Unde appetere quodcumque bonum, est bonum in genere.

Omnis autem scientia, sive quaecumque cognitio, bonum aliquid est; alioquin deus, cui nihil mali inest, non haberet omnem scientiam tam bonorum quam malorum.

Unde appetere quamcumque scientiam, vel notitiam quarumcumque rerum, sive bonarum sive malarum, est bonum in genere.

Sed tamen secundum diversas circumstantias additas potest esse bonum vel malum; et praecipue haec diversificantur secundum intentionem finis.

Nam si aliquis appetat scire scientias magicas ut eis etiam utatur, est malum. Si autem appetat eas scire ut eas confutet et reprobet, sic est bonum et licitum.

Similiter etiam ex conditione personae potest hoc diversificari, vel etiam ex modo appetendi.

Si enim sic aliquis appetat scire huiusmodi scientias ut earum notitiam praeferat aliis utilioribus rebus, inordinatus est appetitus; et similiter si sit talis persona ad quam non pertineat hoc scire, inordinate hoc appetit.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum quod omnis scientia ponit intellectum in aliquo sui bono, quia omne verum est quoddam bonum intellectus; sed non omnis scientia ponit intellectum in sui optimo, sed illa sola quae est circa primam veritatem. Nec etiam verum est quod magicae artes sint scientiae, sed potius sunt quaedam fallaciae Daemonum.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod huiusmodi artes sunt prohibitae quantum ad suum usum.

Si vero prohiberetur alicui etiam earum studium propter periculum utendi, tunc esset malum quia prohibitum.