Contemplatio in Deo, quatenus omnibus aliis exercitiis est
praeponenda .
Et quia omnia citra Deum sunt effectus et opus ipsius Creatoris, habentia posse et esse, et quidquid sunt et possunt, limitatum, et ut ex nihilo producta nihilitatibus circumdata, et ex se ad nihilum tendentia, necessario momentis singulis suum existere, conservari, operari, et si quid in eis est, et sic per omnia ab ipso summo opifice Deo recipimur, tamquam vere Ex seipsis sibi et aliis insufficientia, ad cujus operationem sunt, sicut nihil ad aliquid, finitum ad infinitum. Quapropter in solo eo, et circa eum, et propter eum, et in eum sit omnis recta nostra contemplatio, vita et operatio : qui etiam uno voluntatis nutu posset et sciret in infinitum omnibus modo creatis perfectiora producere.
Nulla ergo, sive secundum intellectum, sive secundum affectum, contemplatio et amoris fruitio utilior, perfectior, et felicior, quam in ipso Deo creatore summo et vero bono, a quo, in quo, per quem, et ad quem omnia : sibi et omnibus sufficiens est in infinitum, qui omnium in se continet perfectiones simplicissime ab aeterno, in quo nihil quod non sit ipse : apud quem, et per quem, omnium instabilium stant causae: in quo omnium mutabilium immutabiles
manent origines, necnon omnium rationabilium, irrationabiliumque, atque temporalium in eo sempiternae vivunt rationes : qui omnia complet, universa singulaque se toto essentialiter implet: cuique rei intimior est et praesentialis per essentiam, quam res sibiipsi: in quo omnia simul sunt unita, et in eo sempiterne vivunt.
Praeterea, si ex infirmitate, aut inusitatione intellectus, quis magis tenetur in creaturis contemplari, tunc haec optima, vera, et fructuosa contemplatio videtur homini mortali possibilis, ut saltem in cunctis suis contemplationibus et meditationibus, sive circa creaturas, sive circa Creatorem fiunt, consurgat delectatio in ipso Creatore Deo uno et trino intra se, ut inardescat ignis divini amoris, et verae vitae in se. et in aliis, ad meritum felicitatis aeternae vitae.
Animadvertenda est etiam in hoc differentia inter contemplationem Catholicorum fidelium, et Philosophorum gentilium : quia contemplatio Philosophorum est propter perfectionem contemplantis, et ideo sistit in intellectu, et ita finis eorum in hoc est cognitio intellectus. Sed contemplatio Sanctorum, quae est Catholicorum, est propter amorem ipsius, scilicet contemplati Dei: idcirco non sistit in fine ultimo in intellectu per cognitionem, sed transit ad affectum per amorem. Unde Sancti in contemplatione sua habent amorem Dei tamquam principaliter intentum, quia felicius est etiam Dominum Jesum Christum cognoscere, et habere spiritualiter per gratiam, quam sine gratia corporaliter, vel etiam essentialiter.
Porro dum anima ab omnibus abstrahitur, et in seipsam reflectitur, contemplationis oculus dilatatur, et se scalam erigit, per quam transeat ad contemplandum Deum. Ex qua contemplatione anima inardescit ab bona, caoelestia et divina, et ad aeterna, et omnia temporalia a longe prospicit tamquam nihil sint. Unde quando in Deum procedimus per viam remotionis, primo negamus ab eo omnia corporalia et sensibilia et imaginabilia, secundo etiam intelligibilia, ad
ultimum, hoc ipsum esse secundum quod in creaturis remanet. Sic quantum ad statum viae pertinet, optime Deo conjungimur, secundum Dionysium . Et haec caligo est, quam Deus inhabitare dicitur, quam Moyses intravit, ac per hanc ad lucem inaccessibilem. Verum non prius quod spiritale est, sed quod animale : ideo consueto ordine procedendum est a labore actionis ad quietem contemplationis, a virtutibus moralibus ad theoricas et speculativas.
Denique, o anima mea, quid occuparis circa plurima supervacue, et semper in his eges? Intende et ama hoc unum optimum bonum, in quo omne bonum, et sufficit. Infelix ergo qui omnia scit praeter ipsum et habet, ipsum autem nescit. Et si haec omnia et ipsum sciat, non propter hoc, sed propter ipsum beatior. Unde, Joannis. XVII, 3 : Haec est vita aeterna : ut cognoscant te, etc. Et Propheta : ''Satiabor cum apparuerit gloria tua