II. Psalterium beatae Mariae V.
III. Psalterium beatae Mariae V.
IV. Psalterium beatae Mariae V.
V. Psalterium beatae Mariae V.
VI. Psalterium beatae Mariae V.
VII. Psalterium Acrostichon B. M. V.
VIII. Psalterium beatae Mariae V.
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Pars. I]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
1. Rosarium de Passione Domini.
2. Planctus de Passione Domini.
4. Rosarium D. N. Iesu Christi Auctore Iacobo Merlone Horstio.
1. Ave, cui
nec vana gloria
Dominatur
neque malitia,
Da, ut prosit
plus tua aequitas,
Quam nocere
possit iniquitas.
2. Ave, quae non
sicut increduli
Deum negas
factorem saeculi,
Segrega nos
ab infidelibus,
Quae hoc fingunt
de suis cordibus.
3. Ave, mater
Dei almifica,
In nomine
cuius salvifica
Confidentes
in tuis viribus
Et statue
cum iudicantibus.
4. Ave, mortis
Evae destructio
Vitaeque spes
et restitutio,
Audi preces,
quibus te petimus
Neque spernas,
qui te deposcimus.
5. Ave, larga
donatrix veniae,
Miserere
filiis gratiae,
Quos conculcat
pestis superbiae,
Et impugnant
hostes tota die.
6. Ave, virgo,
quae nobis miseris
Subveniens
semper misereris,
Miserere
nobis, te poscimus,
Qui iugiter
in te confidimus.
7. Ave, virgo,
quae veram iudicem
Peperisti,
criminum vindicem,
Fac, ut eius
vindicta [anxia]
In nos praeponderet
misericordia.
8. Ave, porta
patens iustitiae,
Sed principi
clausa malitiae,
Libera nos
clemens ab hostibus,
Eripiens
ab insurgentibus.
9. Ave, virgo
sacro spiramine
Fecundata,
non viri semine,
Nos divina
ira non destruat,
Sed rebelles tua
caritas eruat.
10. Ave, mater
salvantis saeculum,
Caritatis
renidens speculum,
Audi preces
te deprecantium
Annuendo
votis orantium.
11. Ave, hostis
impudicitiae,
Regi parens
omnis munditiae,
Fac nos eius
mandatis subici
Salutari
placendo iudici.
12. Ave, splendens
lucerna saeculi,
Christiani
spes vera populi,
Fac, ut simus
ad Deum vigiles
Nec filii
lucis dissimiles.
13. Ave, iustos
semper exaudiens,
Mater pura
et virgo pariens,
Coniunge nos
Deum timentibus,
Eripiens
ab eius hostibus.
14. Ave, Sion
caelestis specula,
Quam per cuncta
laus decet saecula,
Fac, ut pacis
effecti visio
Vota Dei
reddamus filio.
15. Ave, cunctis
praecellens filia,
Orbis terrae
totius domina,
Iubilare,
psallere Domino,
Et laudes dare
fac sine termino.
16. Ave, cunctis
regibus imperans,
Miserorum
reatus miserans,
Vultum tuum
super nos irradia
Et miserando
remove vitia.
17. Ave, vincens
ortum diluculi,
Illuminans
tenebras saeculi,
Effugatur
a tua facie,
Qui adversum
nos stat in acie.
18. Ave, salus
humani generis,
Virgo, proles
non Adae veteris,
Salvos nos fac
a tempestatibus
Ad animam
pervenientibus.
19. Ave, per quam
creator omnium
Venit nobis
in adiutorium,
Et, quod nostra non
merentur opera,
. Auxilium
Dei inpropera.
20. Ave, virgo,
in te sperantium
Vera salus,
verum refugium,
Libera nos
tua iustitia
Et eripe
magna miseria.
21. Ave, cuius
nato iudicium
Dedit Deus
omninm gentiam,
Confer nobis
clemens auxilium
Apud regis
commendans filium.
22. Ave, bonis
quoque virginibus
Et maior es
feminis omnibus,
Praesta nosse
tuis fidelibus,
Quam sit bonus
Israel Dominus.
23. Ave, virgo,
quam rite praetulit
Omni mundo
nec Deus reppulit,
Iram eius
a nobis remove
Et compescens
furorem nos fove.
24. Ave, Christi
mater dignissima,
Advocata
nostra purissima,
Fac, ut nominis
eius confessio
Nobis prosit
et invocatio.
25. Ave, de qua
tonantis filius
Dignatus est
nasci, non alius,
Fac nos scire,
quod sit Emmanuel,
Cuius magnum
nomen in Israel.
26. Ave, virgo,
doctarum virginum
Doctissima,
perfer ad Dominum
Sic clamores
nostros cum vocibus,
Ut intendat nostris
orationibus.
27. Ave, virgo,
plebis Iudaicae
Flos et finis
legis Mosaicae,
Fac nos legem
Dei attendere
Et auribus
verba percipere.
28. Ave, summi
regis oraculum,
Doce Christi
fidelem populum,
Ut se Dei
templum custodiat
Et de gentibus
hereditas fiat.
29. Ave, decus
virginum omnium,
Quam figuravit
rubi incendium,
Exora, nos regat
qui regit Israel,
Qui eduxit
velut ovem Ioseph.
30. Ave, luce
transcendens meritum,
Quam figuravit
velum umbriferum,
Fac carentes
peccati nubilo
Et exultare
Deo in iubilo.
31. Ave, Dei
mater egregia,
Synagogae
carnalis filia,
Subtrahe me
eius iudicio,
Ut gaudere
possim in Domino.
32. Ave, Christi
parens mirabilis,
Cui non est
alia similis,
Adversum nos
compesce filium,
Ut taceat
culpis fidelium.
33. Ave, mater
virtutum Domini,
Qui peccanti
pepercit homini,
Fac nos eius
atria cupere
Et a pravis
votis deficere.
34. Ave, terra,
quam sancti spiritus
Fecundavit
fructus divinitus,
Captivatos
remitte liberos,
Casus a nobis
averte asperos.
35. Ave, gazis
terrenis indigens,
Omnibus sanctis
virtute praeminens,
Aures nostris
porrige precibus,
Exaudiens, quae
fideliter rogant.
36. Ave, cunctis
plena virtutibus
Et in sanctis
fundata montibus,
Duc in tua
nos tabernacula,
Ut vivamus
tecum per saecula
37. Ave, quam dilexit
Deus plus aliis
Filiorum
Iacob tentoriis,
In diebus
simul et noctibus
Subveniat
ad te clamantibus.
38. Ave, mater,
clara [ut aurora]
Nimis pulchra
et [nimis] decora
Fac nos [virgo]
per [cuncta] saecula
Cantare Domini
misericordiam.
39. Ave, virgo,
cuius refugium
Nobis satis
est necessarium,
Christiana,
fac, generatio
Tuta tuo
fiat auxilio.
40. Ave, bonae
tu germen arboris,
In hieme
non iacens frigoris,
Habitare
cum tuo filio
Nos ipsius
fac adiutorio.
41. Ave, virgo,
cuius confessio
Et bonitas
placuit Domino,
Fac nos eius
nomini psallere
Et devotos
amodo vivere.
42. Ave, cuius
regnator filius
Indutus est
fortitudinibus,
Praecinge nos
virtutum cingulo,
Ne vivamus
amplius saeculo.
43. Ave, princeps
et hera virginum,
Quae portasti
virginum dominum,
De hostibus
nostris ulciscere
Et doce nos
libere agere.
44. Ave, sancta,
repleta gaudio
Exsultantes
cum tuo filio
Fac nescire
peccati nubilum,
Ut congaudeant
tecum in aevum.
45. Ave, cui nova
decent cantica,
Nos cantantes
tibi laetifica,
Ut cum omni
caeli collegio
Laudabiliter
cantemus Domino.
46. Ave, parens
regnantis unica,
Nos in ipsius
regnum sanctifica,
Ut tu nostra
sis exsultatio,
Et insulae
redundent gaudio.
47. Ave, mater,
sola digna Deo,
Cui decet
laus cum tripudio,
Fac, ut nostra
superet vitia,
Mirabilia
qui fecit omnia.
48. Ave, cuius
regnavit filius,
Velit, nolit
populus impius,
In Cherubim
sedens nos foveat,
Ne nos turbo
terrae commoveat.
49. Ave, virgo,
cuius filio
Debetur laus
et exsultatio,
Fac nos servire
cum laetitia
Dominanti,
qui regit omnia.
50. Ave, mater
misericordiae,
De qua ortus
est sol iustitiae,
Fac, ut cantemus
Dei iudicia
Praecedente
misericordia.