Deinde cum dicit videntur autem ostendit necessitatem praesentis considerationis.
Si enim operationes tam propriae, quam communes animalium et plantarum, essent propriae ipsius animae, sufficeret ad hoc consideratio de anima. Sed quia sunt communes animae et corpori; ideo oportet, post considerationem de anima, de huiusmodi considerare, ut sciatur qualis dispositio corporum ad huiusmodi operationes vel passiones requiritur.
Et ideo philosophus hic ostendit omnia communia esse animae et corpori.
Circa autem hoc tria facit philosophus. Primo proponit quod intendit. Secundo numerat ea, de quibus est intentio, ibi, puta sensus. Tertio probat propositum, ibi, quod autem omnia dicta.
Dicit ergo primo, quod illa quae sunt maxima et praecipua inter ea quae pertinent ad animalia et plantas, sive sint communia omnium animalium aut plurium, sive sint propria singulis speciebus, etiam ex ipso primo aspectu videntur esse communia animae et corporis. Unde aliam considerationem requirunt praeter eam quae est de anima absolute.