SUPER AD THIM. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Supra induxit timotheum ad diligentem evangelii praedicationem, inducit eum hic ad constantem tolerantiam martyrii.

Et primo inducit eum ad sustinendam passionem pro salute fidelium; secundo docet eum qualiter resistat infidelibus, ibi noli verbis.

Item primo inducitur praeparatio ad martyrium sustinendum; secundo exhortatio martyrii, ibi memor esto.

Praeparatio martyrii praemittitur quantum ad tria.

Primum est animi fortitudo; secundum est bonorum dispensatio, ibi et quae audisti; tertium est fructuosus militiae labor, ibi labora.

Requiritur autem ad martyrium fortitudo, quae est circa pericula mortis. Et ideo dicit tu ergo, fili mi, scilicet quem per evangelium genui, confortare in gratia. Ps. XXX, V. 24: viriliter agite, et confortetur cor vestrum.

Quae est non in te, scilicet cuius fortitudo est vana, sed in christo iesu. Eph.

C. VI, 10: confortamini in domino, et in potentia virtutis eius.

Vel in gratia, etc., id est gratuito dei dono per christum. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est.

Secundum est dispensatio bonorum.

Circa quod notandum est, quod quando aliquis adducitur ad mortem, disponit de suis.

Non ergo minus debent esse solliciti sancti de bonis spiritualibus sibi creditis, quod non dispereant post eorum mortem, sed aliis credant; et ideo monet eum, ut si ad martyrium venerit, quod dispenset doctrinam fidei.

Et primo ponit quomodo accepit, quia per auditum; unde dicit quae audisti a me, et ego a christo. Et dico a me non singulariter, sed confirmata per multos testes, id est, per legem et prophetas. Rom. III, 21: testificata a lege et prophetis. Vel per apostolos.

I Cor. XV, 11: sive enim ego, sive illi, sic praedicavimus, et sic credidistis. Haec commenda, inquantum sunt accepta. Sap. VII, 13: quam sine fictione didici, et sine invidia communico.

Fidelibus hominibus, ut scilicet non quaerant lucrum temporale, sed gloriam dei. I Cor. IV, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Matthaeus XXIV, 45: fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam, etc..

Item qui sunt idonei ad dispensandum; ideo dicit qui idonei, etc..

Debent autem esse idonei tripliciter. Primo intellectu, ut sint sapientes ad intelligendum.

Lc. XXI, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, etc.. Item lingua, ut sint facundi ad docendum.

Is. L, 4: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam suscitare eum, qui lapsus est, verbo. Item opere, quia coepit iesus facere et docere Act. I, 1.

Deinde cum dicit labora, ponitur tertium, quod est legitimus militiae labor, ad quem primo hortatur; secundo ponit laboris praemium, ibi nam et qui; tertio militiae stipendia laborantem.

Item, primo hortatur ad legitimum laborem; secundo exponit quis labor sit legitimus, ibi nemo.

Dicit ergo labora sicut bonus miles christi. Est autem tripliciter aliquis miles christi. Primo inquantum pugnat contra peccata. Iob VII, 1: militia est vita hominis super terram; et XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto, etc.. Et haec pugna est contra carnem, mundum et diabolum.

Eph. Ult.: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, etc..

Secundo est aliquis miles christi pugnando contra errores. II Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo, ad destructionem munitionum consilia destruentes, etc..

Tertio est militia martyrum contra tyrannos.

Et haec est laboriosior. Iob XXV, 3: numquid est numerus militum eius? et non debet quiescere miles, quia dicitur a militia sustinenda.

Deinde cum dicit nemo, exponit quid sit legitimus labor. Et primo inducit eum ad laborem; secundo ostendit qualis debet esse bonus miles, ibi ut ei placeat.

Primo, circa primum duo facit, quia exemplum ponit; secundo manifestat.

Dicit ergo nemo militans deo, etc.. Circa primum sciendum est, quod alius est finis militiae spiritualis, et alius est finis militiae corporalis; quia finis militiae corporalis est, ut obtineat victoriam contra hostes patriae, et ideo milites debent abstinere ab his, quae abstrahunt a pugna, puta a negotiis et delitiis. I Cor. IX, 25: qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Sed militiae spiritualis finis est, ut victoriam habeant ab hominibus, qui sunt contra deum; et ideo oportet, quod abstineant ab omnibus, quae distrahunt a deo. Haec autem sunt negotia saecularia, quia sollicitudo huius saeculi suffocat verbum. Et ideo dicit implicat se.

Sed contra: negotia saecularia sunt temporalia, hoc autem apostolus fecit, quando vixit labore manuum suarum.

Respondeo. Dicendum est quod apostolus dicit, implicat, et non dicit, exercet. Ille autem eis implicatur, cuius cura et sollicitudo iungitur circa ipsa. Et tunc proprie ipsa haec interdicuntur militibus christi, in quibus ostenditur non esse necesse implicari animum.

Item non dicit simpliciter implicatur, sed dicit implicat se, quia quandoque implicatur, et non se implicat. Implicat enim se quando sine pietate et necessitate assumit negotia; sed quando necessitas officii pietatis et auctoritatis exercetur, tunc non implicat se, sed implicatur huiusmodi necessitate. Rom. XVI, 2: assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit.

Causa autem quare non debent se implicare est ut ei placeat cui se probavit.

I Io. II, 15: si quis diligit mundum, non est charitas patris in eo. Qui enim est miles christi, devovit se ad militandum deo; et ideo debet conari, ut ei placeat cui se devovit.

Deinde cum dicit nam et qui, ponit laboris praemium. Et quia diceret aliquis: o Paule, magna imponis, sed quis est eorum fructus? respondet: assumatis exemplum in pugnis saecularibus, ubi non omnes, sed legitime pugnantes accipiunt coronam. Sic ergo erit et in spiritualibus, quod nullus coronabitur, nisi servet debitas leges pugnae. I cor.

C. IX, 25: illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Sap.

C. IV, 2: in perpetuum coronata triumphat.

Deinde cum dicit laborantem, ostendit stipendia, interdicitque ei negotia saecularia. Et primo proponit stipendia sub metaphora; secundo exponit, ibi intellige.

Officium enim praedicatorum et doctorum est officium militum, inquantum insurgunt contra hostes et vitia; item agricolae, inquantum fructum faciunt promovendo ad bona. Huius ager est ecclesia, et principalis agricola est deus, interius et exterius operans.

Io. XV, 1: ego sum vitis vera, et pater meus agricola est. Homines autem exterius adhibent ministerium. I Cor. III, 6: ego plantavi, Apollo rigavit, deus autem incrementum dedit. Isti sunt exteriores agricolae. Iob c. XXXI, 39: si animam agricolarum eius afflixi.

Istum ergo agricolam oportet fructum accipere; huius fructus sunt opera virtutum.

Eccli. XXIV, 23: flores mei fructus honoris et honestatis. Gal. V, 22: fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia. Inter hos fructus sunt et fructus eleemosynarum.

Act. IX, 36: haec erat plena fructibus bonis et eleemosynis quas faciebat. Isti ergo debent principaliter fructum percipere, ut ipsi gaudeant. Primo de subditorum fructibus.

Phil. IV, 1: itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea.

Secundo de subsidiis temporalibus, non pro praemio principali, sed stipendio. Gal. VI, 6: communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis. Matth.

C. X, 10: dignus est operarius cibo suo.

Deinde cum dicit intellige, exponit quae dixerat sequens modum christi post parabolas.

Matth. XIII, 9: qui habet aures audiendi audiat. Quasi dicat: reduc haec ad intellectum spiritualem. Dan. X, 1: intelligentia opus est in visione.

Quasi diceret aliquis: tu dicis: accipe stipendium, o timothee; sed tu non facis, quia de labore manuum vis vivere. Unde intellige quae dico, quia est necessaria discretio, quia ibi non sunt accipienda ubi est occasio avaritiae contra evangelium, vel propter cupiditatem, vel propter otium. Et hoc poteris intelligere, quia dabit, etc.. I Io. II, 27: unctio docebit vos de omnibus.