Actualis devotio et sensibilis non tantum curanda est, sicut voluntate
Deo adhaerere.
Praeterea, non multum cures actualem devotionem, aut sensibilem dulcedinem, vel lacrymas, Sed tantum per bonam voluntatem in intellectu sis mente cum Deo intra te unitus. Quippe super omnia placet Deo mens nuda a phantasmatibus, id est, imaginibus, speciebus, ac similitudinibus rerum creatarum. Decet namque monachum esse alienum ab omni crea- tura, ut soli Deo intra se nude et expedite intendat, vacet, et adhaereat.
Quamobrem abneges temetipsum, ut nude sequaris Christum Dominum Deum tuum, qui vere pauper, obediens, castus, humiliatus est, et passus : in cujus etiam vita et morte multi scandalizati fuerunt, ut liquet ex decursu Evangelii.
Praeterea, anima separata a corpore
non advertut quomodo aut quid agatur de suo corpore derelicto, sive comburatur, sive suspendatur, sive maledicatur, et nihil propter has injurias corpori illatas contristatur, sed solum cogitat illud illinc aeternitatis, et illud unum quod dicit Dominus in Evangelio necessarium. Sic et tu te habeas ad corpus tuum, quasi jam non sis in corpore, et cogita semper de aeternitate animae tuae in Deo, et dirige sedulo cogitatum tuum in illud unum de quo Christus dixit: Porro unum est necessarium '': et senties ex hoc magnam gratiam, ad mentis nuditatem et cordis simplilicationem acquirendam.
Verumtamen istud unum est tibi praesentissimum, si te ululaveris a phantasmatibus, et quibuscumque alliis implicationibus., moxque senties sic esse, videlicet te nuda et expedita aiente vacare et adhaerere Deo : et sic eris invictus etiam in omnibus qualitercumque inferri possunt, sicut et sancti Martyres, Patres, et electi, beatique omnes .: qui, despectis omnibus, solum cogitabant animae securitatem et aeternitatem in Deo : et ita ar- mati, intus, et per bonam, voluntatem. Deo uniti, omnia mundi spreverunt, ac si omnino anima jam divisa esset a corpore.
Ex his ergo perpende, quantum potest bona voluntas cum Deo unita, imo per illam animae impressionem in Deo, ut per ejus a carne virtualem et spiritualem divisionem,anima. quodammodo respiciat a longe hominem exteriorem suum tamquam non suum : et sic vilipendit omnia quae inferuntur sibi vel. carni suae, ac si fierent alteri, vel non homini. Qui enim adliaerel Domino, unus spiritus est , scilicet cum. eo. Numquam ergo audeas omnino coram Domino Deo tuo intra te aliquid cogitare, vel imaginari, quod coram, hominibus erubesceres vel audiri, vel videri, propter Dei reverentiam principalem.
Est etiam hoc justum, omnem tuum cogitatum et cogitationem ad solum Deum erigere : eumque, tamquam nihil aliud praeter ipsum sit, sola mentis acie intueri, sicque inhaerendo frui, quod est perfecta inchoatio vitae futurae.