Hic prosequitur judicii ordinem: et primo ponit accusationem; secundo repellit excusationem, ibi, ego te plantavi vineam electam omne semen verum. Prima in tres. Primo exaggerat culpas eorum ex beneficiorum ingratitudine; secundo ex facti enormitate, ibi, propterea adhuc judicio contendam vobiscum; tertio ex mentis obstinatione, ibi, numquid servus est Israel, aut vernaculus? circa primum tria. Primo purgat se a culpa, ne in ipso videatur ingratitudinis causa: quid invenerunt patres vestri in me? mali scilicet, quia nihil. Elongaverunt, longo tempore recesserunt, vanitatem, idola, quae non prosunt cultoribus.
Mich. 6: popule meus quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? responde mihi. Secundo ponit beneficiorum abundantiam, praecipue tangens eductionem de Aegypto. Et tangit hoc beneficium tripliciter. Quantum ad locum unde eduxit: et non dixerunt, ubi est dominus? quaerentes me toto desiderio. Ascendere, propter situm terrae. Infra 26: eduxi eos de terra Aegypti. Quantum ad viam per quam duxit: qui transduxit per desertum...
Imaginem mortis, quia ipso aspectu mortem comminabatur.
Deut. 8: ductor tuus fuit in solitudine.
Et quantum ad terram in quam induxit: et induxi vos in terram carmeli, propter similitudinem fertilitatis, non quod mons iste sit in terra promissionis. Num. 14: terra quam circuivimus valde bona est. Tertio ponit ingratitudinis culpam; et primo quo ad omnes communiter: et ingressi contaminastis, idolis, psalm. 105: infecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum. Secundo quo ad praelatos specialiter. Sacerdotes, quorum est ducere in deum; tenentes legem, doctores; pastores, principes, quorum est ab idolatria revocare. Isa. 56: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam.