DE ADHAERENDO DEO

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III. .

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX,

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 INDEX Capitum libri de adhaerendo Deo.

CAPUT XI.

Qualiter tentationibus sit resistendum, et tuibulationes qualiter

sustinendae?

Proinde nemo accedens ad Deum vero et integro corde est, quin vexationibus et tentationibus probetur.

idcirco in omnibus tentationibus vel hoc observetur, ut si sentiatur, non consentiatur, et patienter ac aequanimiter cum humilitate et longanimitate portetur, Si vero blasphemiae sint et turpissimae, hoc omnino firmiter teneas, quod nihil melius aut verius contra easdem facere potes, quam omnino hujusmodi phantasias pro nihilo reputare : quam-

quam blasphemiae nequissimae et foedissimae et horribiles sint, solum non cura eas, sed pro nihilo reputa et contemne, et tibi non imputa, nec velis tibi super hujusmodi conscientiam formare. Fugiet procul dubio inimicus, si eum sic et suas factiones contempseris. Superbus enim est valde, non patitur se contemni et sperni. Omnino ergo talia penitus non curare, summum est remedium, sicut de muscis volantibus coram oculis contra voluntatem.

Provideat ergo servus Jesu Christi, tam facile non. importune fugere a Iacio Domini, et hinc inde indignari, murmurare, et querulari super unius muscae vexatione, videlicet levis tentationis, suspicionis, tristitiae, et detractionis, insuflicientiae, et cujuscumque adversitatis, cum sola manu bonae voluntatis in Deum erectae possunt omnia haec fugari. Nempe per bonam voluntatem habet homo Deum in defensorem, sanctos Angelos custodes et protectores, Insuper et per bo- nam voluntatem omnis tentatio superatur, sicut musca manu de calvitie capitis fugatur.

Pax ergo hominibus bonae voluntatis . ''Proinde ergo nec aliquid ditius offertur Deo bona voluntate. Quippe bona voluntas in anima, est origo omnium bonorum, et omnium mater virtutum. : quam qui habere incipit, secure habet quidquid ei. ad bene vivendum opus est. Si ergo volueris bonum, et non. potes, factum Deus compensat.

Igitur secundum hoc aeterna lex incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit : in beatitudine, aut in miseria, praemium atque supplicium, Dilectio enim est magna voluntas Deo serviendi, dulcis affectus Deo placendi, ferventissimum desiderium Deo fruendi. Demum, tentari non est peccatum, sed materia exercendae virtutis, ut homo ad multa bona proficiat tentatione, cum tota vita hominis super terram tentatio censeatur.