IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur :
" Et dicit ei, "
Contrariam hujus saeculi allegans consuetudinem : " Omnis homo, " humum sapiens, " primum, " hoc est, a principio conviviorum, " bonum vinum ponit. " Et si contraria est consuetudo apud quosdam, hoc est avaritiae : ut primum malum vinum bibatur, et tunc a non sitientibus bonum vinum non quaeratur. Sed largi apud dilectos convivas tenent consuetudinem, quae hic allegatur.
" Et cum inebrietati fuerint " convivae, " tunc, " ad mitigationem ebrietatis, ponit" illud quod deterius est, " hoc est, aquqsius, ut remittatur ebrietas. Sic etiam iuter saeculi homines ponitur vinum bo- num, hoc est, saporosum : hoc est, vinum jucunditatis terrenae. Et cum homines inebriantur per vinum luxuriae, tunc proponit diabolus illud quod pejus est in paenarum afflictione. Proverb. xxiii, 31 et 32: Ne intuearis vinum quando pavescit, cum splenduerit in vitro color ejus, ingreditur blande: sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
" Tu autem, " contra consuetudinem faciens, " servasti vinum bonum usque adhuc : " ita quod modo sapor ejus non potest discerni. Sic etiam Deus anteponit vina compunctionis in paenis et miseriis. Psal. LIX, 5: Potasti nos vino compunctionis. Et in fine in deliciis virtutum propinat vinum optimum aeternae jucunditatis. Canticorum, v, 1: Comedite., amici, et bibite: et inebriamini, charissimi. Item, ibidem, VII, 9: Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Hoc est ergo quod dicit in litterali intellectu.
Si autem quaeratur : Quis iste sponsus fuerat? Secundum Hieronymum et Augustinum in Prologo et in Glossa dicitur, quod ipse fuit Joannes Evangelista. Contra hoc tamen est dictum Victorini, et Chrysostomi, et Origenis. Dicit enim sic Victorinus : " Cum virginitas sit in carne corruptibili incorruptionis perpetua meditatio, non est credendum quod Joannes, cum de virginitate testimonium perhibet, umquam in nuptias consenserit," Ad hoc dicendum, quod absque dubio celebrior opinio est, quod iste sponsus fuit Joannes, et quod sponsa cum virginibus Deo sacratis postea cum matre Jesu permanserit. Quod autem dicitur, quod viginitas, etc. Dicendum est, quod est incorruptio secundum mentem, et incorruptio secundum corpus : et incorruptio secundum utrumque est virginitas quae quidem radicem habet in mente, et ramos in corpore, ut dicit Ambrosius. Primo et principaliter meditationem ha-
bet in mente. Et incorruptionis corporis meditatio pro diversitate temporis est diversa: quia non revelato adhuc tempore gratiae, quamvis incorruptio corporis desideretur, tamen committitur dispensationi divinae, sicut et beatissima Virgo fecit: eo quod tunc matrimonium fructificabat gratiae divinae, quia cum propagatione seminis fiebat etiam propagatio religionis. Tempore autem revelatae gratiae incorruptio corporis tenebatur in corporis integritate et sanctitate : quia tunc verbo castitatis fiebat etiam ad gentes propagatio religionis. Et quia et matrimonium ante legem, et castitas tempore gratiae Deo fructificabant, matrimonium Abrahae praefertur caelibatui Joannis : quia castitatem quam Joannes exhibebat in corpore, Abraham habuit in habitu et mente. Et talis incorruptionis meditatio est virginitas ubi incorruptio tenetur in mente, et incorruptio corporis habetur in habitu mentis, quamvis non sit in corpore. Et quod dicit Victorinus, quod non consensit in corruptionem corporis, intelligendum est de illa corruptione quae violat habitum continentiae in mente.
" Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae : et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. "
Hoc est ultimum. Et in hoc tanguntur tria : primum. signi recapitulatio : secundum est signum gloriae Dei, finis in ipso signo : tertium est confirmatio discipulorum, finis in alio.
Dicit ergo : " Hoc initium signorum " per se factorum : quia ante signa per Patrem facta fuerant in stella, et baptismo, et Simeone, et aliis : " fecit Jesus. " Et ideo falsum est quod dicitur de signis pluribus in libro de Infantia Salvatoris, et in Evangelio Nazaraeorum.
" In Cana Galilaeae. "
Ad solemnitatem et approbationem nuptiarum. Act. II, 19 : Dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum .
Et quantum ad finem in ipso :
" Manifestavit gloriam suam, "
Hocest,gloriosam in se latentem divinitatem, quae est gloria sua. Joan. 1, 11: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. I ad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria. Manifestavit autem per effectum divinae virtutis : et hanc considerando ostenditur Joannes esse aquila in visu deitatis.
" Et crediderunt in eum discipuli ejus. "
Ecce finis in altero. Joan. XI, 27 : Ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
Haec est ergo expositio litterae.
Sicut autem sunt nuptiae hominis et hominis quas Christus sanctas ostendit esse sua praesentia : ita sunt nuptiae Dei et hominis in naturarum conjunctione ad fidei fundationem, in spiritus creati et Spiritus increati societate : et hoc in gratia et gloria. De primo dicitur, Matth. XXII, 2, quod simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio sua : cum humanam naturam divinae naturae in unitate personae copulavit, et facta sunt duo (Deus et homo) in carne una. In quo, sicut dicitur, ad Coloss. II, 9, inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
Secundae nuptiae sunt Dei et hominis in uno spiritu in gratia charitatis conjuncti. I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Et istae sunt nuptiae Isaac et Rebeccae, Genes. XXIV, 67 : Qui introduxit eam, scilicet Rebec-
cam, in tabernaculum Sarae matris suae, scilicet sapientiae: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris acciderat, hoc est, Synagogae,temperaret. Hae nuptiae consensum habent in gratia devotionis, amplexus in vinculis charitatis, osculum in unione spiritus in vinculo pacis, conjunctionem in unione et perceptione spiritualis dulcedinis.
Aliae sunt nuptiae Dei et hominis in gloria, quando fidelis anima ingreditur thalamum sponsi in secreto caelestis luminis. Et istae sunt nuptiae Assueri regis cum Esther abscondita : in quibus Rex beatus animam humilitate absconditam tunc gloriosam facit, et sui regni facit esse consortem. De his autem super Matthaeum et Lucam multa notata sunt. In omnibus autem his aqua terrenae consolationis insipidae, transit in vinum aeternae jucunditatis in Dei sapore et societate.
" Post hoe descendit Capharnaum ipse et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus."
Hic incipit secunda pars, secundum potestatem operativam Verbi manifestatio, quae est in cultus divini ordinatione.
Dividitur autem in duas paries : in quarum prima describuntur tempus et locus, quibus ad hujus potestatis demonstrationem venitur : in secunda autem ordo et ostensio potestatis describuntur, ibi, v. 14 : " Et invenit in templo, etc. "
In priori autem harum partium duo dicuntur. Tangitur enim locus mansionis familiae Domini cum se praeparavit ad seminandum Evangelium: et tangitur tempus et locus evangelizationis, ibi, v. 13 : " Prope erat Pascha, etc. "
In primo dicuntur duo, scilicet, quo divertit, et quod ibidem familia remansit.
Dicit ergo : " Post haec descendit Ca-pharnaum. " Videtur quod hoc non sit verum : quia nuptiae factae sunt in die Epiphaniae, circa quod tempus non erat prope Pascha Judaeorum. Ad hoc autem dicendum, quod quidem post haec descendit, sed non statim post haec : et interim appropinquabat Pascha Judaeorum. Hoc est quod dicit : " Post haec, " non continuo tempore, sed aliquibus (de quibus non est vis) interjectis : " descendit Capharnaum, " ubi plurimas fecit virtutes ad conversionem Galilaeorum. Matth. IV13 : Relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum.
Dicitur autem : " Descendit, " propter loci situm, qui altior fuit juxta Canam quam juxta Capharnaum. Vel, ut alii quidam dicunt, quod in hoc fragilibus matri et cognatis condescendit.
Unde et sequitur : " Ipse et mater ejus, " quam evangelizando propter reverentiam sexus circumducere non debuit, propter honorem matris a procuratione certae mansionis non erat dimittenda : et ideo de mansione providit matri. Tob. IV3 : Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae ejus. Et ideo descendit Capharnaum. Et propter hoc quod expeditum esset Evangelium, reliquit eam, non circumducens eam secum : quia foeminarum non est circuire, sed domi discere. I ad Corinth.XIV5 : Turpe est mulieri loqui in Ecclesia : sed si quid volunt discere, domi viros suos interrogent.
" Et fratres ejus. "
Domini fratres hic cognati ejus secundum carnem, qui magis adhuc propinquitatis jure sequebantur eum quam ratione doctrinae, ut dicit Glossa. Et hos etiam reliquit post se. Unde, Joan.vii, 5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.
" Et discipuli ejus. "
Glossa : Qui non fratres, hoc est, non
propinquatis amore adhaerebant, sed cupientes ejus informari doctrinis. Qui licet cum eo Capharnaum descenderunt, tamen illos ibi non reliquit, sed secum circumduxit et docuit. Joan. XII, 26 : Ubi sum ego, illic et minister meus erit. Ps. lxxix, 19 : Non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
" Et ibi manserunt non multis diebus. "
Et quod aliquibus ibi diebus manserunt Jesus et discipuli, hoc fuit ad provisionem et consolationem matris et fratrum. Sed quia cura spiritualium temporalibus est praeponenda, ideo dicitur, quod manserunt ibi non multis diebus.
Et causa hujus subjungitur, cum dicit :
" Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. "
" Et prope erat Pascha, " hoc est solemnitas Paschae : quod idem est quod Phase, hoc est, transitus : quia in illo festo commemoratio celebrabatur transitus de aegypto : et ideo tunc et azyma comedebant, et agnum immolabant: sicut fecerunt quando de aegypto exierunt. Exod. XII, 17 : Custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. Exod. XXIII, 17 : Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. Quod et Dominus facere voluit : quia quamvis ipse legi non subjaceret, tamen legi contrarius coram Judaeis noluit apparere. Matth. v, 17 : Non veni solvere legem, sed adimplere. Ideo dicitur, Deuter, XVI, 16 : Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui.