Hic exaggerat culpam eorum ex facti enormitate: et primo proponit quod intendit, scilicet judicium: adhuc contendam, super enormitate, sicut pro ingratitudine, cum filiis, qui malitiam patrum imitantur. Mich. 6: judicium domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. Secundo exequitur propositum, ostendens in judicio peccati enormitatem: et primo ex comparatione cultorum: transite, per considerationem, cethim, Occidentales ultra cyprum, vel civitas nominis cedar, ubi habitant Ismaelitae. Si mutavit gens; quasi dicat, non mutavit. Unde constat quod comparatione aliorum damnati sunt. Ezech. 5: contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt. Secundo ex comparatione deorum prorumpens in stuporem, obstupescite; quasi dicat: si esset possibile, caeli obstupescerent: vel Angeli, qui in caelis sunt, sicut civitas regis sui. Portate ejus, principaliores in Angelis, qui sunt quasi principes et judices aliorum. Simile isa. 1: audite, caeli, et auribus percipe terra quoniam dominus locutus est. Secundo subjungit stuporis rationem.
Duo enim, contra duas partes praecepti. Exod. 20: ego sum dominus deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Non habebis deos alienos coram me, etc.. Et iterum: non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Fontem aquae, qui veram consolationem eis dare possum.
Psal. 35: apud te est fons vitae. Cisternas, idola, quae salvare non possunt, foderunt, quia ipsi ea fecerunt. Psal. 113: simulacra gentium, argentum et aurum opera manuum hominum.