Supra apostolus instruxit titum qualiter doceret servos et liberos, et conclusit quasi rationem, ut scilicet doctrina christi ornaretur, hic, assignans plenam rationem dictorum, exponit quod dixit per bonam conversationem. Et primo praemittit gratiam et doctrinam christi; secundo inducit eum ad gratiae praedicationem, ibi haec loquere.
Item primo proponit gratiae apparitionem; secundo eius instructionem, ibi erudiens nos; tertio eius operationem, ibi qui dedit.
Sciendum est autem quod gratia importat misericordiam, quia gratia est de eo quod gratis datur, et quod gratia datur hoc misericorditer datur.
Misericordia autem semper in deo fuit, tamen olim circa homines latebat. Ps. XXXV, V. 6: domine, in caelo misericordia tua. Ante christum enim omnes quantumcumque essent iusti, erant sub damnatione, sed christo filio dei carnem assumente, apparuit gratia. I tim.
C. III, 16: et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne.
Ps. Lxxix, 2: qui sedes super cherubim, manifestare.
Sed quanto quis est potentior, tanto eius gratia magis desideratur. Unde gratia dei desideranda est; et hoc est quod dicit gratia dei. Et hoc ad salvandum, unde dicit et salvatoris nostri. Is. LI, 8: salus autem mea in sempiternum erit. Haec autem gratia non proponitur uni solummodo populo Iudaeorum, sicut olim, sed omnibus hominibus.
Is. XL, 5: videbit omnis caro pariter, quod os domini locutum est. Is. LII, 10: et videbunt omnes fines terrae salutare dei nostri. I Tim. II, 4: vult omnes homines salvos fieri.
Et potest dici quod in nativitate christi apparuit haec gratia dupliciter. Uno modo et primo, quia per maximam dei gratiam datus est nobis. Unde eius conceptio cum sit operatio totius trinitatis, attribuitur tamen specialiter spiritui sancto, qui est principium gratiarum. Et haec gratia apparuit omnibus hominibus, et specialiter homini christo. Io.
C. I, 14: plenum gratiae et veritatis.
Ex hac gratia, secundo, est consecuta instructio humani generis; quia ante christum fuit mundus in ignorantia et haeresi. Is. IX, V. 2: populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Unde dicit erudiens nos, scilicet sicut homo erudit filium.
De duobus autem erudivit nos, quia duo necessaria sunt homini, scilicet bonum opus et recta intentio.
Primo ostendit quomodo christus nos de primo erudivit; secundo, de secundo, ibi expectantes.
Dicit ergo ut abnegantes impietatem et saecularia desideria. Notandum est quod dicit impietatem et saecularia desideria, quia omnia peccata vel consistunt in his, quae sunt directe contra deum, quae dicuntur peccata impietatis. Pietas enim proprie est, secundum quam colimus parentes et patriam.
Sed quia deus est principalis pater noster, ideo pertinet ad cultum dei pietas.
Iob XXVIII, 28, secundum aliam litteram, ubi nos habemus sic: ecce timor domini ipsa est sapientia, habetur: ecce pietas ipsa est sapientia.
Et ideo peccata contra deum dicuntur esse impietates. Rom. I, 18: revelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem, et ibi loquitur de idololatria.
Vel consistunt in abusu temporalium, et haec sunt saecularia desideria. Est autem saeculum spatium mensurans periodum rerum.
Unde per saecularia intelliguntur res saeculares et omnia peccata quae in proximum committuntur, vel in se per earum abusum.
Deinde cum dicit sobrie, etc., ostendit quid boni faciamus. Et dicit sobrie, quantum ad se; iuste, ad proximum; pie ad deum.
Sobrie ad se, quasi mensurate; bria enim mensura est, et hoc est si homo cum mensura rationis utatur exterioribus rebus et propriis passionibus. Unde sobrietas accipitur pro quolibet mensurato usu rerum exteriorum et extrinsecarum passionum. Sap. VIII, 7: sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem, quibus nihil utilius est in vita hominibus.
Iuste ad proximum. Ps. X, 8: iustus dominus et iustitiam dilexit.
Pie ad deum. I Tim. IV, 7: exerce te ad pietatem.
Deinde cum dicit expectantes beatam spem, instruit eum de fine, qui consistit in duobus, scilicet in gloria animae in morte; alius in gloria corporis, in adventu christi. Io. V, 28: venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii dei, etc..
Quantum ad primum dicit expectantes beatam spem, contra illos qui ponunt finem hominis in actu virtutum in hac vita. Sed hoc non est verum, quia etsi sobrie et pie et iuste vivamus, adhuc sumus expectantes.
Iob VII, 1 et XIV, 6: sicut mercenarii dies eius. Is. XXX, 18: beati omnes qui expectant eum. Et ideo dicit expectantes beatam spem.
Quod potest intelligi dupliciter: vel quia est spes de beatitudine; vel quia expectatio facit ipsos beatos.
Quantum ad secundum dicit et adventum gloriae magni dei, et salvatoris nostri iesu christi, scilicet per quem resurgent corpora nostra. Qui enim diligit amicum, cum desiderio expectat eum. II Tim. IV, 8: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius. Lc. XII, 36: vos similes hominibus expectantibus dominum suum.
Et dicit adventum gloriae, quia primus adventus fuit humilitatis. Phil. II, 8: humiliavit semetipsum, etc.. Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et ille erit gloriae, quia sua divinitas omnibus innotescet. Lc. XXI, 27: et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et maiestate.
Et dicit magni dei, contra Arrium, qui dixit filium non aequalem patri. Et bene magnus, quia dicitur Rom. IX, 5: qui est super omnia deus benedictus in saecula. I io.
Ult.: ut simus in vero filio eius, etc..
Item est salvator. I Tim. II, 3: hoc enim bonum est et acceptum coram salvatore nostro deo, qui omnes homines vult salvos fieri, etc.. Quia ad hoc venit, et hoc importat nomen eius. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Et addit christi, scilicet qui est unctus, in quo intelligitur unio divinitatis ad humanitatem.
Aliqui enim dicuntur uniti; sed non ita quod habeant essentiam divinitatis unitam, sed quia participant eius aliquid; sed christo est unita divinitas. Ps. XLIV, 8: unxit te deus, deus tuus, etc..
Deinde cum dicit qui dedit semetipsum, ostenditur operatio gratiae. Et primo ostendit beneficium gratiae passionis eius; secundo passionis fructum, ibi ut nos redimeret.
Dicit ergo: dico quod est noster salvator, et quomodo? quia dedit semetipsum pro nobis. Eph. V, 2: ambulate in dilectione, sicut et christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo.
Fructus eius dicitur liberatio et sanctificatio.
Liberatio, cum dicit ut nos redimeret ab omni iniquitate. Io. VIII, 34: qui facit peccatum, servus est peccati. Primus enim homo ex peccato suo redactus est in servitutem peccati, ex qua servitute inclinabatur ad aliud peccatum; sed christus satisfecit per suam passionem; et ideo sumus redempti a servitute. Is. XLIII, 1: noli timere, quia redemi te, etc.. Et non solum ab originali, sed ab omnibus, quae quis sua voluntate superaddidit.
Sanctificatio in bono ponitur, cum dicit ut mundaret sibi populum, id est, ut sanctificaret populum, sic scilicet ut essemus populus eius, id est, ei consecratus. I Petr. II, 10: qui aliquando non populus eius, nunc autem populus eius. Acceptabilem, scilicet deo per rectam fidem et intentionem.
Prov. XIV, 35: acceptus est regi minister intelligens. Vel acceptabilem, id est, peculiarem. Deut. VII, 6: te elegit dominus deus tuus ut sis ei populus peculiaris. Sed oportet etiam quod extra sint opera bona, unde dicit sectatorem bonorum operum.
Rom. XIII, 3: bonum fac, et habebis laudem ex illo. Gal. VI, 9: bonum autem facientes, non deficiamus.
Deinde cum dicit haec loquere, etc., inducit eum ad praedicationem gratiae, et circa hoc duo facit; quia primo hortatur eum ad praedicandum; secundo instruit praedicandi modum, ibi cum omni, etc..
Dicit ergo loquere spectantia ad credenda, exhortare ad agenda. I Thess. II, 3: exhortatio nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo. Argue male agentes.
I Tim. V, 20: peccantes coram omnibus argue.
Et hoc cum omni imperio, id est, cum auctoritate, quia loquitur ut instrumentum, vel minister dei. Et ideo cum fiducia divinae auctoritatis.
Est tamen loquendum in exhortando quandoque cum prece, considerando infirmitatem propriam. Prov. XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper; quandoque cum imperio, considerando auctoritatem commissam.
II Cor. Ult.: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur christus? vel cum mansuetudine ad bonos, cum auctoritate ad obstinatos.
Habet autem moneri, et cum imperio arguat, quia naturaliter fuit mitis. I Tim. IV, V. 12: nemo adolescentiam tuam contemnat.