Hic exaggerat culpam ex mentis obstinatione: et primo quia peccatum non recognoscebant; secundo quia multiplicabant, ibi, a saeculo confregisti jugum meum. Circa primum tria. Primo sumit ex poenis culpae argumentum, excludens servilem conditionem, ne propter hoc videatur juste in servitutem adducta. Vernaculus, qui nascitur in domo domini: quasi dicat, non. Joan. 8: semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam.
Proponens poenarum diversitatem quantum ad hominum captivitatem: quare ergo factus est in praedam? leones, principes chaldaeorum, vocem, praecepta vel bella. Quantum ad regionis vastationem, posuerunt. Isa. 1: terra vestra deserta, civitates vestrae destructae sunt. Quantum ad mulierum violationem: filii quoque, civitates Aegypti, usque ad verticem, contra naturam abutentes, nulli parcentes membro. Vel spiritualiter per idolatriam usque ad firmos contaminantes. Thren. Ult.: mulieres in sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. Et concludens veram rationem: non istud factum est tibi, quia dereliquisti dominum deum tuum? ducebat, prospere. Non enim te dereliquit, sed tu ipsum. Dan. 9: quia recessimus a te, et non audivimus vocem domini dei nostri, ut ambularemus in lege ejus quam posuit nobis per servos suos prophetas... Stillavit super nos maledictio.
Secundo ponitur inutile remedium, quod contra hujusmodi poenas adhibebant. Ex quo patet quod peccatum non recognoscebant sperantes in auxilio gentium: unde ponit auxilii inquisitionem, et nunc quid tibi vis? quasi dicat: non sic deberes poenas vitare, sed deum placando, in via Aegypti, mittens pro auxilio, aquam, Nili, fluminis, euphratis, qui est Assyriorum. Isa. 30: qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis. Contra praedictae culpae recognitionem, arguet, malitia, quando pro ea poenas sustinebis. Isa. 3: agnitio vultus eorum respondebit eis, et peccatum suum quasi sodoma praedicaverunt. Tertio adhibet utile consilium, ut peccatum recognoscant: scito malum, inhonestum, amarum, poenosum. Sophon. 1: vox diei domini amari, tribulabitur ibi fortis.