DE ADHAERENDO DEO

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III. .

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX,

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 INDEX Capitum libri de adhaerendo Deo.

CAPUT XIII.

Orationis qualitas et utilitas : et quomodo cor sit recolligendum

intra se ?

Praeterea, cum ad haec et ad quaecumque alia bona omnino simus ex nobis insufficientes, nec aliquid de nobis ipsi

Domino Deo (a quo solo omne bonum) exhibere possumus, quod non sit prius suum, solo uno excepto, quod superest, quemadmodum ipse per se benedicto suo

ore etiam et exemplo nos instruere dignatus est, ut videlicet in omni casu et eventu ad ipsam orationem recurramus, sicut rei, miseri, pauperes, mendici, infirmi, inopes, subditi, servi, et filii, ac totaliter in nobis ipsis desolati, humillima mentis prostratione, in timore et amore, rccollecte et composite, maturo, vero, nudoque affectu erubescentiae, cum magnitudine desiderii et ardore, necnon in gemitu cordis, et simplicitate et sinceritate mentis, supplicemus et exponamus ipsi plena cum fiducia undique nobis imminentia pericula ; ita dumtaxat, ut expedite, secure, et nude nos ei totaliter usque ad ultimum fidelicet committamus, et offeramus, tamquam vere et per omnia sui, nihil nobisipsis reservantes, ut impleatur in nobis illud beati patris Isaac, qui loquitur de hac ipsa oratione, dicens : " Tunc erimus unum in Deo, et Dominus Deus erit in nobis omnia in omnibus et solus, quando illa sua perfecta dilectio, qua prior ille nos dilexit, in nostri, quoque cordis transierit affectum. " Quod ita fiet, cum nobis omnis amor, omne desiderium, omne studium, omnis conatus, denique omnis cogitatio nostra, omneque quod videmus, loquimur, quodque speramus, Deus erit, illaque unitas quae nunc est Patris cum Filio, et Filii cum Patre, in nostrum fuerit sensum mentemque transfusa : ut quemadmodum ille nos sincera et pura atque indissolubili charitate diligit, nos quoque ei perpetua et inseparabili dilectione jungamur : ita scilicet eidem copulati, ut quidquid speramus, quidquid in- telligimus, quidquid loquimur et oramus,

Deus sit.

Haec ergo intentio, hic conatus, et finis spiritualis hominis esse debet, ut imaginem futurae beatitudinis in hoc corruptibili corpore possidere mereatur, et quodammodo arrham illius caelestis beatitudinis et, conversationis et gloriae incipiat in hoc saeculo praegustare. Hic, inquam, finis totius perfectionis est, ut eo usque extenuata mens ab omni situ carnali, ad spiritualia quotidie sublimetur, donec omnis conversatio, omnisque voluntas cordis, una et jugis efficiatur oratio. Cumque ita mens, deposita faece terrena, ad Deum, in quo solo semper defixa debet esse intentio spiritualis hominis, respirauerit (cui ab illo summo bono vel parva separatio, mors praesens ac perniciosissimus interitus est credendus) praemissaque fuerit tranquillitate fundata, vel ab omnium carnalium passionum nexibus absoluta, et illi uni summoque bono tenacissima adhaesit intentione, Apostolicum illud implebit: Sine intermissione orate . Et : Orate in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione . Hac enim puritate (si dici potest) sensu mentis absorpto, ac de terreno situ ad spiritualem sive angelicam similitudinem, transformat, quidquid in se receperit, quidquid tractaverit, quidquid egerit, purissima atque sincerissima oratio erit.

Haec proinde si confirmaveris indisrupte, quemadmodum usque ab initio disseruimus, erit tibi in tua introversioue et recollectione jam facile ac promptum contemplari ac frui, sicut vivere in natura.