Quod autem sit aliqua virtus sensitivae partis, se extendens ad alia quae non sunt praesentia, hoc est secundum similitudinariam participationem rationis vel intellectus.
Unde memoria, quae est cognoscitiva praeteritorum, convenit solum animalibus perfectis, utpote supremum quoddam in cognitione sensitiva.
Similiter etiam appetitus sensitivus, consequens sensum secundum propriam rationem, est eius quod est delectabile secundum sensum, quod pertinet ad vim concupiscibilem, quae est communis animalibus. Sed quod animal tendat per appetitum ad aliquod laboriosum, puta ad pugnam vel aliquod huiusmodi, habet similitudinem cum appetitu rationali, cuius est appetere aliqua propter finem quae non secundum sensum sunt appetibilia. Et ideo ira, quae est appetitus vindictae, pertinet solum ad animalia perfecta, propter quamdam appropinquationem ad genus rationalium.