Hic ostendit duritiam, quia non corriguntur flagellis. Et primo miratur excusationem: quid vultis mecum judicio contendere? job 9: si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Secundo ostendit eorum incorrigibilitatem quantum ad flagella minorum: frustra percussi filios vestros; et majorum: devoravit gladius vester, ab hostibus, vestris meritis, in occisionem missus, prophetas vestros, falsos, scilicet baal, et ariolos: et quantum ad omnes communiter: quasi leo vastator, sic vastat; vel quasi leo vastator, sic vastatur: contra leonem enim omnes insurgunt; sic et contra lupum. Infra 6: frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum vocate eos, quia dominus projecit illos.