DE ADHAERENDO DEO

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III. .

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX,

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 INDEX Capitum libri de adhaerendo Deo.

CAPUT XVI.

Providentia Dei, qualiter ad omnia se extendat?

Verumtamen, ut juxta praefata, sine impedimento, expedite, secure et nude in Dominum Deum nostrum libere et tranquille feramur, conjungamur et uniamur, eique firmiter adhaereamus, aequanimiter in prosperis et adversis, in vita sive in morte, opus est ut cuncta et singula indiscussae suae infallibili providentiae indubie committamus et certissime. Nec mirum, cum ipse solus sit qui omnibus dat esse, posse, et operari, id est, substantiam, virtutem, et operatio-

nem, speciem, modum, et ordinem in numero, pondere, et mensura. Praesertim eam sicut opus artis praesupponit opus naturae, ita opus naturae praesupponit opus Dei creantis, conservantis, ordinantis, et administrantis : eo quod ipsius solius sit infinita potentia, sapientia, bonitas, et essentialis misericordia, justitia, et veritas, charitasque, immutabilis aeternitas et immensitas.

Nulla ergo res potest propria virtute subsistere, nec agere, nisi agat in virtute ipsius Dei, scilicet primi moventis, primi principii., qui est causa omnis actionis, et operatur in omni agente. Quippe quantum ad rationem ordinis pertinet, Deus immediate omnibus providet, et usque ad ultima singularia. Nihil igitur a maximo usque ad minimum sempiternam Dei providentiam effugit, nec declinat etiam, sive in voluntariis, sive in casualibus, sive in fortuitis nec de se intentis. Sed nec aliquid Deus facere potest, quin sub ordinem suae providentiae cadat, sicut non potest facere aliquid, quod ejus operationi non subdatur.

Extendit igitur se providentia divina ad omnia et singula, etiam usque ad hominum cogitata. Qua de re Scriptura, juxta illud primae Petri. V, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Et rursum Propheta : Jacta super Dominum, curam tuam, et ipse te enutriet . Et, Ecclesiastici, II, 11 et 12 : Respicite, filii, nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. Qui enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? Et Dominus ait : Nolite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus ? Quidquid ergo, et quantumcumque magnum a Deo sperare possumus, erimus sine dubio accepturi, secundum illud Deuteronomii, xi, 24 : Omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. Quia quantumcumque desiderare quis potue- rit, tantum est accepturus : et quatenus fiduciae pedem porrexerit, eatenus possidebit. Unde Bernardus : " Auctor omnium Deus tantae abundat visceribus pietatis, ut ad quantumcumque gratiam fiduciae sinum extendere poterimus, tantum erimus sine dubio accepturi. " Unde, Marci, xi, 24 : Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

Porro, quanto haec fiducia in Deum fortior est et instantior, et quanto in Deo cum humilitate et reverentia se violentius erigit, tanto securius, et abundantius, et citius, quod sperabat, impetrabit ac obtinebit.

At vero, si inter haec propter multitudinem et magnitudinem, peccatorum fiducia in Deum se erigere tependo retardat, animadvertat qui hujusmodi est, quod, omnia possibilia sunt apud Deum : et quod vult, necesse est quod fiat, et quod non vult, impossibile est ut fiat : et quod tam facile est ei tam innumerabilia peccata, quantumcumque enormia, remittere et delere, sicut unum peccatum. Et sicut peccator non potest, quantum in se est, ab innumerabilibus peccatis surgere, et se ab eis excutere et absolvere, sic nec ab uno peccato, Non enim possumus non solum facere, sed nec cogitare bonum a nobis, quasi ex nobis, sed hoc ex Deo est .

Attamen utique multo periculosius est, pluribus irretitum esse peccatis, caeteris paribus, quam uno solo : quia nullum malum impunitum, et cuique peccato mortali debetur infinita poena, et hoc de rigore justitiae, eo quod quodlibet tale peccatum sit contra Deum, qui est actu infinitae reverentiae, dignitatis, et honorificentiae.

Praeterea, secundum Apostolum,cognovit Dominus qui sunt ejus : et impossibile est aliquem illorum perire, inter quoscumque anfractus et fluctus errorum, scandalorum, schismatum persecutioii num, discordiarum, haeresum, tribulationum , adversitatum, atque tentationum qualiumcumque, eo quod numerus electorum suorum, et terminus meritorum sit aeternaliter et immutabiliter ab eo praevisus, in tantum, ut etiam omnia bona et mala, propria et aliena, prospera et adversa eis cooperentur in bonum, nisi forte in hoc quod gloriosiores et probatiores appareant In adversis.

Secure ergo et expedito cuncta et singula committamus plena cum fiducia divinas providentiae, quae idcirco permittit mala qualiacumque qualitercumque fieri : et bonum est, et bene fit, ut sinat ea fieri : nec fierent nisi permitteret ea fieri : nec aliter nec plus fieri possunt, nisi in quantum permittit, quia scit, potest, et vult ea in melius conver-

tere et disponere. Sicut enim ejus operatione omnia bona fiunt, sic ]eius permissione omnia mala bona fiunt : ut certe ex hoc appareat ejus potentia, sapientia, clementia per reparatorem Christum, uri seri cordi a et justitia, virtus sig. ratiae, et defectus naturae, pulchritudo universi comparatione oppositomiri, laus bonorum, reproborum malitia atque paena. Similiter in peccatore converso contritio, confessio, et paenitentia, mansuetudo Dei, pietas, et charitas, lausque ejus, et bonitas. Non tamen eis semper cedit in bonum, qui male agunt: sed ut communiter in periculum magnum, et maximum malum, privationis scilicet sig. ratiae et sig. loriae, et incursionis culpas et paena), nonnumquam etiam aeternae, a qua nos custodiat Jesus Christus. Amen,