SUPER AD THIM. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Supra, proposuit timotheo in exemplum persecutiones quas ipse passus fuit. Et ne videatur ipse solus per huiusmodi passiones transisse, ostendit eas esse communes sanctis. Et primo docet quomodo sancti patiuntur hic defectus poenales; secundo quomodo mali proficiunt per defectum culpae, ibi mali autem homines.

Dicit ergo: persecutiones sustinui, et non solum ego, sed et omnes. Pie sumitur dupliciter, quandoque pro virtute pietatis ad cultum divinum, supra eodem habentes speciem pietatis, quandoque pro misericordia ad proximum, I Tim. IV, 8: pietas ad omnia valet. Omnes ergo qui pie volunt vivere in christo, etc., id est, volunt observare cultum religionis christianae. Tit. II, 12: sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, etc.. Et tales persecutionem patientur, et maxime in primitiva ecclesia, quando christus undique impugnabatur a Iudaeis et gentibus.

Et ideo Io. XVI, 2: venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare deo. Matth. XXIV, 9: eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.

Item omnes qui pie volunt, etc., id est, volunt per fidem christi servare misericordiam ad proximum, necesse est eos persecutionem pati, et si non ab extra, tamen ab intus, quando scilicet compatiuntur defectibus proximorum, quorum culpas et poenalitates vident. II Cor. XI, 29: quis scandalizatur, et ego non uror? etc.. II Petr. II, 8: habitans apud eos, qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant. Ps. Cxviii, V. 158: vidi praevaricantes, et tabescebam, etc..

Item sunt aliae persecutiones, quae sanctis omnibus deesse non possunt, scilicet carnis, mundi, et Daemonis: quia, ut habetur gal.

C. V, 17, caro concupiscit adversus spiritum.

Rom. VII, 24: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Ps. XXXIII, V. 2: multae tribulationes iustorum.

Deinde cum dicit mali autem homines, ostendit quod mali incidunt in peiora mala, scilicet culpae. Dicit mali in se, scilicet inquantum peccatis inhaerent. Matth. XXI, V. 41: malos male perdet, etc.. Et seductores, scilicet in proximorum nocumentum, inquantum seorsum ducunt eos a via veritatis, quae communis est. Rom. Ult.: per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Sed isti non contenti malis quae fecerunt, proficient in peius. Apoc.

C. Ult.: qui sordidus est, sordescat adhuc.

Sed contra supra eodem: ultra non proficient. Dicendum est, quod qui proficiunt in peius, sunt permissi a deo, vel sic quod proficiunt in peius ex intentione malitiae eorum, quae semper est ad malum; sed secundum providentiam divinam prohibentur, ne possint implere quod coeperunt. Proficiunt autem in peius mali in seipsis, inquantum errant circa veritatem. Matth. XXII, 29: erratis nescientes Scripturas, neque virtutem dei. Item opere errant, et hoc modo omnes mali errant. Prov. XIV, 22: errant omnes qui operantur malum. Item in proximis, quia seductores, unde dicit in errorem mittentes, suadendo scilicet quod possint per prosperitates venire ad regnum caelorum, contra illud, supra III, 12: qui pie volunt, etc.. Et Is. III, 12: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt.

Deinde cum dicit tu vero, monet eum, ut maneat in sua institutione. Et hortatur eum tripliciter, scilicet ex parte doctoris, ex parte ipsius timothei, et ex parte eorum quae accepit.

Dicit ergo: assecutus es meam doctrinam, etc., ut supra III, 10: ergo permane in his; Eccli. X, 4: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. I Cor. XV, 58: stabiles estote, et immobiles.

Dicit ergo quae didicisti, et credita sunt tibi, quia quilibet christianus discit quae fidei sunt; et haec est doctrina salutaris. Io. VI, V. 45: omnis qui audivit a patre meo, et didicit, venit ad me, etc.. Sed specialiter documenta fidei sunt credita praelatis, inquantum debent aliis ea dispensare. Gal. II, 7: cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii.

Et quare oportet permanere? quia ego a magistro scientiae habui, qui errare non potuit.

II Cor. XIII, 3: in me loquitur christus.

Et ideo in his firmiter permane, sciens a quo didiceris, quia a Paulo, qui non ab homine, neque per hominem didicit, etc., Gal. II.

Secundo ex propria conditione.

Turpe enim est homini nutrito in bono a pueritia, in senectute deficere. Eccli. XXVI, 27: qui transgreditur a iustitia ad peccatum, deus paravit eum ad rompheam. Timotheus autem sic fuit nutritus. Prov. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Unde dicit et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae sunt litterae veteris testamenti, quas didicit ab infantia, quia filius mulieris Iudaeae, Act. XVI, 1. Unde mater sua fecit eum erudiri in eis. Quod est contra Manichaeum, quia apostolus vetus testamentum hic nominat sacras litteras, quae non possunt intelligi de novo testamento, quia ab infantia sua non erat edoctus litteras novi testamenti.

Tertio ex parte eorum quae accepit, et est tertia ratio. Nam si aliquis habet aliquam scientiam in qua non est utilitas, deserit eam, et transit ad aliam. Sed si scientia est valde utilis, stultum est eam dimittere. Et primo facit rationem; secundo manifestat eam, ibi omnis Scriptura.

Dicit ergo: dico quod accepisti litteras sacras, quae non sunt contemnendae, quia sunt utiles. Is. XLVIII, 17: ego dominus deus tuus, docens te utilia. Unde subdit dicens quae te possunt instruere. Io. VI, V. 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Io. V, 39: scrutamini Scripturas, in quibus putatis vitam aeternam habere, illae sunt quae testimonium perhibent de me.

Et hae litterae te possunt instruere ad salutem; sed non nisi per fidem quae in christo iesu. Rom. X, 4: finis enim legis est christus ad iustitiam omni credenti. Hebr. XI, V. 6: sine fide enim impossibile est placere deo.

Rationem autem manifestat, dicens omnis. Ubi ostendit quod sacrae litterae sunt via ad salutem. Et tria ponit. Nam commendat Scripturas ratione principii, ratione effectus utilis, et ratione ultimi fructus et profectus.

Si enim consideres eius principium, habet privilegium super omnes, quia aliae sunt traditae per rationem humanam, sacra autem Scriptura est divina; ideo dicit Scriptura divinitus inspirata. II Petr. I, 21: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. Iob XXXII, 7: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam.

Sed dices: quomodo non alia omnis Scriptura divinitus inspiratur, cum secundum Ambrosium, omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto est? dicendum est quod deus dupliciter aliquid operatur, scilicet immediate, ut proprium opus, sicut miracula; aliquid mediantibus causis inferioribus, ut opera naturalia, iob X, 8: manus tuae, domine, fecerunt me, etc. Quae tamen fiunt operatione naturae. Et sic in homine instruit intellectum et immediate per sacras litteras, et mediate per alias Scripturas.

Effectus huius Scripturae est duplex, scilicet quia docet cognoscere veritatem, et suadet operari iustitiam. Io. XIV, 26: Paracletus autem spiritus sanctus docebit, scilicet cognoscenda, et suggeret operanda. Et ideo utilis est ad cognoscendam veritatem, et utilis est ad dirigendum in operatione.

Est enim ratio speculativa, et est etiam ratio practica. Et in utroque sunt duo necessaria, scilicet quod veritatem cognoscat, et errorem refellat. Hoc enim opus est opus sapientis, scilicet non mentiri, et mentientem refellere. Quantum ad primum dicit utilis est ad docendum, scilicet veritatem. Ps. Cxviii, V. 66: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Quantum ad secundum subdit ad arguendum. Tit. I, 9: ut sis potens exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.

Item quantum ad practicam sunt duo necessaria, scilicet ut reducat a malo, et ad bonum inducat. Ps. XXXIII, 15: declina a malo, et fac bonum. Quantum ad primum dicit ad corripiendum, quod est corripere a malo.

Matth. XVIII, 15: si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Iob V, 17: beatus homo qui corripitur a domino. Quantum ad secundum dicit ad erudiendum in iustitia. Et haec omnia sacra Scriptura facit. Is. VIII, 11: in manu forti erudivit me, etc..

Sic ergo quadruplex est effectus sacrae Scripturae, scilicet docere veritatem, arguere falsitatem: quantum ad speculativam; eripere a malo, et inducere ad bonum: quantum ad practicam.

Ultimus eius effectus est, ut perducat homines ad perfectum. Non enim qualitercumque bonum facit, sed perficit. Hebr.

C. VI, 1: ad perfectionem feramur. Et ideo dicit ut perfectus sit homo dei, quia non potest homo esse perfectus, nisi sit homo dei.

Perfectum enim est, cui nihil deest. Tunc ergo homo est perfectus, quando est instructus, id est, paratus, ad omne opus bonum, non solum ad ea quae sunt de necessitate salutis, sed etiam ad ea quae sunt supererogationis.

Gal. Cap. Ult.: bonum autem facientes, non deficiamus.