II. Psalterium beatae Mariae V.
III. Psalterium beatae Mariae V.
IV. Psalterium beatae Mariae V.
V. Psalterium beatae Mariae V.
VI. Psalterium beatae Mariae V.
VII. Psalterium Acrostichon B. M. V.
VIII. Psalterium beatae Mariae V.
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Pars. I]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
1. Rosarium de Passione Domini.
2. Planctus de Passione Domini.
4. Rosarium D. N. Iesu Christi Auctore Iacobo Merlone Horstio.
1. Ave, felix, per quam vita
Mundo redit, dura audita
Tua est. oratio,
Audi fletus captivorum,
Quia tu es miserorum
Facta consolatio.
2. Ave, quae per bis senarum
Coronata es stellarum
Opus venerabile,
Vitam nostram conservari,
Iuventutem renovari
Fac ad instar aquilae.
3. Ave, terra gignens panem,
Qui infirmam et inanem
Mentem cibat hominis,
Ipso dona confirmari
Nos atque laetificari
Vino sui sanguinis.
4. Ave, quae iam invenisti
Vultum Christi, quem quaesisti
In terra viventium,
Per ipsius nos laudari
Praesta nomen et laetari
Cor ipsum quaerentium.
5. Ave, per quam salutare
Dei venit visitare,
Quos premebant vitia,
Quod concedat ope tuae
Precis nos laetare suae
Gentis in laetitia.
6. Ave, bonis satiata,
Quae a Deo sunt collata
Te implente spiritu,
Verbo in te a superno
Patre misso ab aeterno
Salva nos interitu.
7. Ave, virgo quae parato
Corde Deo et mundato
Cantas nunc in gloria,
Sicut praesens laudem polo
Confers, sic et pacem solo
Tua det memoria.
8. Ave, super cuius natum
Os dolosi reseratum
Auxit improperia,
Tu a dextris egenorum
Asta mundans cor eorum
Christi per mysteria.
9. Ave, virgo, quae emissa
Es de Sion ut promissa
Dictis in Isaicis,
Le torrente passionis
Christus bibens per te thronis
Iungat nos angelicis.
10. Ave, quae redemptionem
Verbi per susceptionem
Protulisti saeculo,
Quod dedit hereditatem,
Per te nobis suavitatem
Det in vitae speculo.
11. Ave, de qua verum lumen
Rectis per divinum numen
Ortum est in tenebris,
Ne ab ira formidemus,
Da, iu Deo ut speremus,
O Maria celebris.
12. Ave, virgo, mater munda,
Quae de magno es iucunda
Filiorum numero,
Per te nos in imis natos
Pius pastor ad beatos
Sacro portet umero.
13. Ave. parens regis caeli,
Qui ducatum Israeli
Ex Aegypto praebuit,
Is pusillum cum maiore
Tuo salvet pro amore,
Quos per crucem eruit.
14. Ave, ad quam inclinavit
Deus aurem, qui firmavit
Tua desideria,
In vivorum regione
Nos placentes Christo pone
Salvans a miseria.
15. Ave, prima reddens votum
Deo mundo, quo per totum
Dicat castimoniam,
In qua nos concede stare
Et per ipsam immolare
Christo laudis hostiam.
16. Ave, per quam omnes gentes
Deum laudant congaudentes
Tuae celsitudini,
Qua nos Christus confirmari
Atque tantae sociari
Det beatitudini.
17. Ave, quae ad aequitatis
Portas intrans trinitatis
Confiteris nomini.
Reguum lucis ad praeclarae
Per te sine nos intrare,
Quae es porta Domini.
18. Ave, nostra spes, Maria,
Te intactam lex et via
Deducebat Domini,
Per te lapso disciplina
Et erecto lux divina
Tribuatur homini.
19. Ave, quae in omni vita
In pressuris es audita
Clamans ad altissimum,
Sublevato incolatum
Nostrum nimis prolongatum,
O sidus clarissimum.
20. Ave, mons excellens Dei,
in quem levant omnes rei
Sui cordis oculos,
Ne malignus nos enervet,
Nos in bono praeconservet,
Qui custodit populos.
21. Ave, virgo vere laeta,
Omni bono quae repleta
Es in domo Domini,
Christus in virtute sua
Donet pacem prece tua
Exsulanti homini.
22. Ave, vultu quae erecta
Ad excelsum es evecta
A mundanis sensibus,
Miserere nobis, pia,
Miserere, o Maria,
Cunctis te colentibus.
23. Ave, in quam mundus sperat,
In qua Deus semper erat
Premens omnem strepitum,
A venante ne fallamur
Aut torrente demergamur,
Nostrum rege spiritum.
24. Ave, firma et immota
Ut mons Sion, mente tota
Verbis Dei credula,
Ne a nobis regni sortem
Tollat, virgam hostis fortem
Flecte prece sedula.
25. Ave, vere iucundata,
Quae cum Christo es locata,
Laudas hunc assidue,
Ut quod flentes seminamus,
Exsultantes hoc metamus,
O Maria, tribue.
26. Ave, domus fabricata
Et urbs fortis conservata
Dei sapientia,
Ut heredes Christi simus,
Dum per somnum hinc abimus,
Tua det clementia.
27. Ave, mitis et beata,
Tu es vitis fecundata
Botrum Cypri generans,
Qui in crucis pressus prelo
Benedicat nos e caelo
Regnum per te reserans.
28. Ave, mater flagellati
Pro nobis et expugnati
A primaevo tempore,
Qui pravorum collis stratis
Te precante caritatis
Nos dilatet foenore.
29. Ave, clamans de profundis
Ad Iesum, qui ab immundis
Te clementer eruit,
Qui nos solvens a peccatis
Regnum per te donet gratis,
Quod in cruce meruit.
30. Ave, visu columbina,
Corde simplex et divina
Incessuque humilis,
Ablactanti o patrona,
Caritatem nobis dona
In spem vitae stabilis.
31. Ave, splendens ut lucerna,
In qua Christus, lux superna,
David explet foedera,
Aulam eius ad intrandum
Et ad pedes adorandum
Nostra purga scelera.
32. Ave, cingens velamento
Carnis Christum, qui unguento
Te perfudit gratiae,
Ut laudemus te iucunde,
In fraterna, da, ut munde
Conversemur acie.
33. Ave, per quam servi Dei
Omnes benedicunt ei
Choris cum angelicis,
Extollentes ad te manus
Serva, hostis ne profanus
Regnis privet caelicis.
34. Ave, virgo laudans suave
Iesu nomen, quod ignavae
Mentis fugat tenebras.
Hoe ut tecum collaudemus,
Da, ut hostes superemus
Carnisque illecebras.
35. Ave, clara lux diei,
Gaudens confiteris ei,
Qui facit mirabilia,
In aeternum prece tua
Nos conservet virtus sua
Et misericordia.
36. Ave, quae in peregrina
Terra sacra et divina
Cecinisti carmina,
Ut in primis supernorum
Memoremur, a malorum
Nos absolve sarcina.
37. Ave, psallens cum affectu
Angelorum in conspectu
Deo nostro gloriam,
Qui nos, opus manus suae,
Conservare velit tuae
Laudis per memoriam.
38. Ave, virgo, cuius natus
Victor surgens est locatus
In paterna dextera,
Ora, ne pro imperfecto
Deleamur ab electo
Libro ut gens extera.
39. Ave, cuius praedilectus
Venenatis est affectus
Linguis per opprobria,
Nos cum eius habitare
Vultu praesta et laudare
Ipsum mente sobria.
40. Ave, per quam dirigenda
Sursum et exaudienda
Nostra est oratio,
Ori nostro pone fraena,
Ut non linguae cum habena
Trahat nos damnatio.
41. Ave, felix in vivorum
Terra gaudens de donorum
Portione optima,
Age, nostra ut educta
De mortalis vitae lucta
Deum laudet anima.
42. Ave, sancta, quam instruxit
Et in terram rectam duxit
Bonus Dei spiritus,
Cor meum torpore arens
Et fluentis vitae carens
Tu infunde caelitus.
43. Ave, ad quam properavit,
Quando caelos inclinavit,
Mundi rex adveniens,
Manum tuam ad nos tende
Et ab ira nos defende
Deum nobis leniens.
44. Ave, per quam escam quaerunt,
Resurgendi qui ruerunt
In virtutum acie,
Tuum nunc per spiritale
Imple nostrum animale
Pandens manum gratiae,
45. Ave, Deum quae in vita
Laudasti, cum iam unita
Laudes et in anima,
Compeditos in peccatis
Solve, caecos veritatis
Luce ornans intima.
46. Ave, carens omni fraude,
Quae iucunda canis laude
Decoraque filio,
Ipse corde tribulatos
Sanans ducat ad beatos
Tuo nos auxilio.
47. Ave, terra, ad quam misit
Verbum Deus, quo elisit
Damnum multifarium,
Pro te panem vitae genti
Veri adeps det frumenti
Vincens adversarium.
48. Ave, laudans, quam et poli
Cives laudant atque soli
Cum creatis omnibus,
Da, ut nobis Christo iunctis
Hymnus sit cum sanctis cunctis
Caelique ordinibus.
49. Ave, quae in tuo rege,
Qui pro suo ruit grege,
Gaudes, Sion filia,
Horum laude canticorum
Exsultantes ad sanctorum
Induc nos cubilia.
50. Ave, mater, in qua natus,
Pater simul et beatus
Laudatur paraclitus,
Trinitatem istam pure
Nos laudare fac, quam iure
Laudat omnis spiritus.
Conclusio.
Haec tibi, virgo pia, sint carmina grata, Maria,
Ut sis ipsa via miseris ad culmina dia,
Sint componenti veniae locus atque legenti,
Sint fluidae menti spes solamenque maerenti,
Quae pater et flamen cum nato conferat. Amen.