Hic comminatur eis confusionis poenam: et ab Aegypto confunderis, de cujus auxilio speras, ab Assur, quorum auxilium contra decem tribus et Assyrios quaesisti, 4 Reg. 16. Manus tuae erunt super caput tuum, in signum doloris. Isa. 30: erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam.
Notandum, quod peccatum dicitur vanitas, quia phantasticum in eligendo. Ps. 39: beatus vir cujus est nomen domini spes ejus, et non respexit in vanitates, et insanias falsas. Quia transitorium in permanendo. Psalm. 77: defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. Quia fallax in expectando. Eccli. 34: vana spes et mendacium viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. Quia infructuosum in consequendo. Isa. 49: in vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi.
Item notandum, quod est fons aquae sacramentalis munditiae. Ezech. 47: postquam venerint illuc aquae istae, sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens. Aquae reficientis doctrinae. Isa. 55: omnes sitientes venite ad aquas; et qui non habetis argentum properate, emite et comedite. Aquae refrigerantis gratiae joan. 4: fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Aquae nitentis gloriae. Apoc. Ult.
Ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede dei et agni.