SUPER AD THIM. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Praemissis periculis temporum novissimorum, et idoneitate timothei ad resistendum, hic ostendit quomodo resistat.

Et primo ponitur monitio; secundo eius necessitas, ibi erit enim.

Item, primo ponitur eius contestatio; secundo admonitio, ibi praedica verbum.

In contestatione sunt duo consideranda, scilicet coram quibus contestetur, et per quem.

Contestatur autem coram duobus, scilicet coram eo qui est nostra beatitudo, et coram eo qui nos in beatitudinem introducit. Beatitudo autem nostra deus est. Ps. XXXII, 12: beata gens cuius est dominus deus eius. Et ideo dicit testificor coram deo, id est, testem invoco deum quod hanc monitionem faciam. Hic enim testis non decipitur. II cor.

C. I, 23: ego autem deum testem invoco in animam meam.

Et christo, cuius est introducere in beatitudinem.

Rom. V, 2: per quem et accessum habemus per fidem in gratiam istam. Vel aliter introducit quidem, quia ipse iudicaturus est vivos et mortuos. Et tunc vivos dicit illos, qui vivi reperientur in adventu eius, qui morientur quidem, sed quia in modico tempore resurgent, dicuntur vivi. I Thess. IV, 14: nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.

Vel vivos dicit bonos, scilicet qui vivunt vita gratiae, et mortuos, malos. I io.

C. III, 14: qui non diligit, manet in morte.

Et hos etiam iudicat. Act. X, 10: ipse est qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum.

Sed cum christus sit deus, quomodo utitur hic hac copula coram deo et christo? respondeo. Potest dici quod dicitur coram deo, scilicet patre, et christo, id est filio.

Pater enim est fons divinitatis.

Deinde cum dicit et per adventum, etc., contestatur per duo desiderabilia sanctis: primum est adventus christi. Lc. XII, V. 36: similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis.

Apoc. Ult.: veni, domine iesu.

Secundum est regnum eius. Matth. VI, 10: adveniat regnum tuum. Regnat quidem secundum potestatem generalem super omnem creaturam. Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Sed specialiter et spiritualiter in sanctis regnat in praesenti per gratiam, et in futuro per gloriam.

Qui sancti non sunt de hoc mundo.

Io. XVIII, 36: regnum meum non est de hoc mundo. Sed hoc regnum hic inchoatur, et in futuro consummabitur, quando omnia regna ei subiicientur et volentia, et nolentia. Ps.

Cix, 1: donec ponam inimicos tuos, etc..

Consequenter cum dicit praedica verbum, ponitur monitio, et hoc ut instet doctrinae, quae est duplex.

Una ad omnes, quam ponit primo; alia ad aliquos, et hanc ponit secundo, ibi argue.

Item, primo monet eum ad generalem doctrinam exequendam; secundo docet modum exequendi.

Dicit ergo praedica verbum, scilicet evangelii. Mc. Ult.: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. In praedicatione duo sunt, scilicet denunciatio veritatis, et instructio ad mores. Et haec duo debet praedicator facere.

Lc. Ult.: incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, etc..

Modus est instantia et continuatio, unde dicit insta opportune, importune.

II Cor. XI, 28: instantia mea quotidiana, etc..

Sed dicit importune. Contra, Eccli. XX, 22: ex ore fatui reprobabitur parabola; non enim dicit illam in tempore suo. Item, Prov. XV, V. 23: sermo opportunus optimus est.

Dicendum est quod praedicator secundum veritatem, semper debet praedicare opportune, sed secundum existimationem falsam audientium, debet praedicare importune, quia praedicator veritatis semper est bonis opportunus, et malis importunus semper. Io. VIII, V. 47: qui ex deo est, verba dei audit, propterea vos non auditis, quia ex deo non estis. Eccli. VI, 21: quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus. Si homo enim vellet hanc servare opportunitatem, ut solum diceret his qui volunt audire, prodesset tantum iustis; sed oportet quod aliquando etiam praedicet malis ut convertantur. Et ad hoc additur importune. Is. LVIII, 1: clama, ne cesses, etc..

Consequenter cum dicit argue, ponitur doctrina in speciali, quam primo ponit; secundo modum, ibi in omni patientia.

Instituens autem aliquem, specialiter potest eum instituere, vel de pertinentibus ad fidem; puta ut doceat veritatem, et removeat errorem; et quantum ad hoc primum dicit argue, scilicet errores. Tit. II, 15: argue cum omni imperio. Vel de pertinentibus ad bonos mores, et ad hoc debet inducere aliquando bonum, et superiorem, et tunc debet placide et benigne monere; unde dicit obsecra. I Tim. V, 1: seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Gal. VI, V. 1: vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, et specialiter si non peccat ex malitia. Si autem instruat vel instituat malum, debet eum increpare; ideo dicit increpa. Tit. I, 13: ob quam causam increpa illos dure, ut sani sint in fide. Iob V, V. 17: increpationem domini ne reprobes.

Sed quis modus? in omni patientia, ne iratus appareas, et ex ira instruas, sed tranquille. Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Ps. Xci, 14: bene patientes erunt ut annuntient. Et doctrina, scilicet de his quae ad fidem, et in his quae ad mores. Ier. III, 15: pascent vos scientia et doctrina.

Deinde cum dicit erit enim, ostendit necessitatem monitionis praemissae.

Est autem triplex necessitas praedictorum. Et prima ex parte audientium; secunda ex parte timothei, ibi tu vero; tertia ex parte apostoli, ibi ego enim iam.

Circa primum duo facit, quia primo proponit necessitatem; secundo exponit dictum suum, ibi et a veritate.

Necessitas prima est auditorum perversitas in audiendo, ut utilia nolint audire, sed curiosa. Dicit ergo quantum ad primum: insta, dum nolunt audire sanam doctrinam, erit enim tempus cum sanam doctrinam, etc., quando erunt mali doctores.

Act. XX, 29: ego scio quoniam lupi rapaces intrabunt in vos post discessionem meam. Unde dicit non sustinebunt, id est, erit eis odiosa vestra doctrina, scilicet christi. Prov. VIII, V. 8: iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum.

Alia perversitas, quia volunt inordinate audire curiosa et noxia. Prov. I, 22: usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sunt sibi noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? ideo dicit sed ad sua desideria coacervabunt, id est, multiplicabunt, etc.. Contra quos dicitur Iac. III, 1: nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis. Et est coacervatio quando indigni et insufficientes multiplicantur, et magis coacervatio est, si fiant quatuor indigni, quam si centum boni; quia, ut habetur Sap. VI, 26, multitudo sapientium, sanitas est orbis terrarum. Is. XXX, 10: loquimini nobis placentia.

Et hoc est secundum sua desideria, quia unus vult audire unum, alius alium, et sic quaerunt diversos magistros. Et dicit magistros prurientes auribus, scilicet auditores.

Pruritum dicitur habere in pedibus, qui non vult quiescere. In auribus vero, qui semper audire vult nova, inaudita, et curiosa, et quandoque noxia. Act. XVII, 21, Athenienses ad nihil aliud vacabant, nisi aut discere, aut audire aliquid novi. Et ideo multiplicatur doctrina haeretica. Prov. IX, 17: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior, etc..

Consequenter cum dicit et a veritate exponit dictum: et primo ponit quod dixerat, quod sanam doctrinam non sustinent, cum dicit a veritate auditum avertent.

Sana doctrina est quando non habet admixtam falsitatem, ergo sanam doctrinam non sustinent, dum veritatem nolunt audire. Os.

C. IV, 1: non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia dei in terra. Io.

C. VIII, 45: si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? secundo quod dixerat: coacervabunt, etc., exponit cum dicit ad fabulas autem convertentur.

Fabula est composita ex miris in quibus deficit veritas. Et talia homines habentes in auribus pruritum, volunt audire. I tim.

C. IV, 7: ineptas et inanes fabulas devita.

Deinde cum dicit tu vero, ponitur necessitas ex parte timothei, cui erat officium commissum; et ideo necessarium erat quod praedicaret. Et primo monet eum ad sollicitudinem; secundo inducit eum ad laborem; tertio moderatur laborem.

Dicit ergo tu vero vigila. Quasi dicat: isti sic faciunt, tu vero, etc.. Matth.

C. XXIV, 42: vigilate, quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit. Lc. II, 8: et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.

Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine.

Sed quia sollicitudo sine labore, inanis est, ideo primo inducit ad universaliter laborandum; secundo determinat in quo est laborandum; tertio laborandi necessitatem.

Dicit ergo: vigila, sed sic, quod aliquid facias; et ideo labora. Sap. III, 20: bonorum laborum gloriosus est fructus. Et hoc in omnibus, id est, in omni genere hominum.

Is. XXXII, 15: beati qui seminatis super omnes aquas. Mc. Ult.: praedicate evangelium omni creaturae.

Unde mox determinat in quo est laborandum, dicens opus fac evangelistae, id est, evangeliza. Hoc enim est nobile opus; quia ad hoc christus est missus. Lc. IV, 43: aliis civitatibus oportet me evangelizare, quia ideo missus sum. Is. XLI, 27: primus ad sion dicet: ecce adsum, et ierusalem evangelistam dabo. Evangelista autem dicitur aliquando qui scripsit evangelium, et sic sunt quatuor; quandoque qui praedicat ipsum, et sic dicitur hic et Eph. IV, 11.

Necessitas autem huius laboris, quia est ministerium tuum, tibi commissum. Et ideo imple, scilicet praedicando. Col. IV, 17: dicite Archippo: vide ministerium quod accepisti in domino, ut illud impleas. Ille autem implet officium evangelistae, qui verbo praedicat, et opere implet. Act. I, 1: coepit iesus facere et docere.

Consequenter inducit ad moderantiam, dicens sobrius esto, vel sobrietati corporali, quae decet praedicatorem. Ebrietas enim est inimica sapientiae. Eccle. II, 3: cogitavi abstrahere a vino carnem meam. Vel potius sobrietas ponitur hic pro discretione.

Act. XXVI, 25: verba sobrietatis, et veritatis eloquor. I Petr. V, 8: sobrii estote, etc..