Supra monuit eum, ut instaret doctrinae, et hoc propter audientes, et propter ipsum timotheum, hic inducit tertiam necessitatem, scilicet ex parte apostoli, et est, quia in brevi erat subtrahendus de mundo. Et primo praenuntiat suam mortem imminere; secundo mandat quod visitet eum, ibi festina.
Circa primum duo facit: primo designatur instantia mortis eius; secundo securitas morientis, ibi bonum certamen.
Circa primum duo facit, quia primo nuntiat passiones quas patiebatur; secundo praedicit mortem quae expectabatur, ibi et tempus meae.
Quantum ad primum dicit: ego enim iam delibor, quasi dicat: statim ego delibor. Sanctorum autem passio dicitur immolatio.
Phil. II, 17: sed et si immolor super sacrificium, et obsequium fidei vestrae gaudeo. Ps. Cxv, 17: tibi sacrificabo hostiam laudis, scilicet pro te patiendo. Antiquitus in sacrificiis, quae ex humidis offerebantur, quaedam fiebant praegustationes; et hae vocabantur delibationes. Rom. XI, 16: quod si delibatio sancta est, et massa, etc.. Et ideo vocat passiones imminentes delibationes.
Et quamvis iamdiu eas sim expertus, tempus tamen meae resolutionis instat.
Est autem duplex resolutio, scilicet animae a corpore. Eccle. Ult.: et revertatur pulvis in terram suam, unde erat: et spiritus redeat ad deum qui dedit illum. Item est resolutio corporis in pulverem. Gen. III, 19: pulvis es, et in pulverem reverteris.
Deinde cum dicit bonum, ostendit securitatem suae mortis. Sed sciendum est, quod est differentia inter mortem iusti et peccatoris quia, ut dicitur Prov. XI, 7, mortuo homine impio, nulla erit ultra spes. Quia enim spem habet in istis rebus transitoriis, ideo spem non habet in aeternis. Sed iustus habet spem in aeternis, et non in terrenis.
Primo ergo ponit meritum suae securitatis; secundo securitatem de praemio, ibi in reliquo.
Meritum huius vitae est in tribus, scilicet in resistendo malis, in proficiendo in bonis, et in bene utendo dei donis.
Primum dicitur quoddam certamen; unde hic dicit bonum certamen certavi. Sed certamen dicitur bonum, primo, si sit pro bonis; puta si sit pro fide et iustitia, sicut apostoli. Iud. I, 3: de communi vestra salute necesse habui scribere vobis, deprecans supercertari semel traditae sanctae fidei. Eccli.
C. IV, 33: pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia.
Secundo, propter modum certaminis, si scilicet sollicite et legitime certetur. Supra II, V. 5: non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.
I Cor. IX, 29: sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, etc.. Tertio, propter difficultatem certaminis.
Sap. X, 12: et certamen forte dedit illi, ut vinceret.
Secundum quod est profectus in bonis dicitur cursus, unde sequitur cursum consummavi.
I Cor. IX, 24: sic currite, ut comprehendatis.
Et dicitur cursus profectus sanctorum, quia cum festinatione currunt, ut meliorantes consumment, agitati stimulis charitatis.
Hebr. IV, 11: festinemus ergo ingredi in illam requiem. Ps. Cxviii, 32: viam mandatorum tuorum cucurri.
Sed adhuc certamen et cursus mortis restabat: ergo non consummaverat cursum, nec certaverat. Dicendum est quod sicut homo qui bene incipit et intendit finire, habet opus perfecte, sic et apostolus: iam enim incoeperat, et finire intendebat.
Bonus usus donorum dei est duplex, scilicet conservatio fidei et ideo dicit fidem servavi, quod facit qui utitur donis dei ad gloriam dei et salutem proximorum. Matth. XXIV, V. 45: quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam? I Tim. I, 12: fidelem me existimavit ponens in ministerio. Vel servavi in me virtutem fidei. Rom. XIV, 23: omne quod non est ex fide, peccatum est. Propter quod Matth. X, 16: estote prudentes sicut serpentes, id est, custodite fidem, tamquam caput et fundamentum virtutum.
Deinde cum dicit in reliquo, ponitur spes de praemio, quod primo ponit; secundo ostendit datorem eius, ibi quam reddet; tertio ponit participes praemii, ibi qui diligunt.
Dicit ergo: ex quo pugnavi et cursum consummavi, nihil restat nisi quod coroner. Corona iustitiae dicitur quam deus ex sua iustitia reddet.
Sed contra: quia vita aeterna ex gratia datur. Rom. VI, 23: gratia dei vita aeterna, et cap. VIII, 18: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam; non ergo ex iustitia.
Respondeo. Dicendum est, quod est tibi gratia quantum ad radicem merendi; iustitia quantum ad actum, qui procedit ex voluntate.
Vel corona iustitiae est, quae datur ex iustitia, quia datur iustis secundum opera iusta. Is. III, 10: dicite iusto, quoniam bene fructum adinventionum suarum comedet, etc..
Haec corona duplex est: quaedam principalis, quaedam secundaria. Prima est praemium essentiale, quae nihil est aliud quam gaudium de veritate. Is. XXVIII, 5: in illo die erit dominus exercituum corona gloriae, et sertum exultationis residuo populi sui. Deus est ergo corona nostra. Secunda est corona, quae debetur specialibus operibus, et haec est aureola, et una debetur martyribus.
Supra II, 5: non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et ad hoc est quod dicit bonum certamen certavi. Alia debetur virginibus.
Sap. IV, 2: in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. Et ad hoc est cursum consummavi.
Apoc. XIV, 4: hi sequuntur agnum, etc.. Tertia est doctorum. Prov. IV, 9: dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. Et ad hoc dicit fidem servavi.
Et dicit reposita, id est, secundum aeternam praedestinationem reservata. Supra I, V. 12: scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
Dator huius est deus, ideo dicit quam reddet mihi dominus, scilicet per suam iustitiam, in illa die. Nam haec est corona gloriae, et haec duplex, scilicet animae; et haec redditur sanctis in illa die, scilicet in morte. Unde hic dicit tempus meae resolutionis instat. II Cor. V, 1: si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, aedificationem habemus ex deo. Alia est corporis, et haec reddetur in illa die, scilicet iudicii. I Cor. XV, 43: seminatur in ignobilitate, etc..
Participes huius sunt omnes sancti, unde dicit non solum autem mihi, scilicet reponitur. Apoc. Ult., 20: veni, domine iesu. Cant. V, 1: veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Qui non diligunt deum, nihil habent ut diligant adventum eius. Amos V, 18: vae desiderantibus diem domini. Quia corona solum charitati debetur. Io. XIV, 21: qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.