S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE CORREPTIONE ET GRATIA AD EUMDEM VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS ADRUMETINOS Liber unus .

 2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera: verum etiam adjuvat no

 CAPUT II.

 4. Non se itaque fallant, qui dicunt, «Utquid nobis praedicatur atque praecipitur, ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 8. Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt, «Tantum praecipe mihi, et ora pro me, ut quod praecipis faciam?» Cur non potius secundum suum pravum sen

 CAPUT VI.

 10. An adhuc et iste nolens corripi, potest dicere, «Quid ego feci, qui non accepi?» quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse? «Po

 CAPUT VII.

 12. Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad

 13. Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Evangeli

 14. De talibus dicit Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt: quoniam quos ante

 15. Merito sequitur vox ad regnum electorum: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, q

 16. Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset, Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subvertere mox additum est, Firmum autem fundam

 CAPUT VIII.

 18. Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis quibusdam Deus quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non d

 19. Nec miremur nos vestigare non posse investigabiles vias ejus. Ut enim alia innumerabilia taceam, quae aliis dantur, aliis non dantur hominibus a D

 CAPUT IX.

 21. Fuerunt ergo isti ex multitudine vocatorum: ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis praedestinatis Deus perseverantiam no

 22. Denique ipse Salvator, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. Multi ergo audi

 23. Propter hoc Apostolus cum dixisset, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum sciens nonnullos diligere Deum, et in eo bono usqu

 24. Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum ei

 25. Nemo ergo dicat non esse corripiendum qui exorbitat de via justa, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse poscendam: nemo prudens et

 CAPUT X.

 27. Quapropter saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritur

 28. Sic et hominem fecit cum libero arbitrio, et quamvis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sua pot

 CAPUT XI.

 30. Proinde etsi non interim laetiore nunc verumtamen potentiore gratia indigent isti: et quae potentior quam Dei unigenitus Filius, aequalis Patri e

 31. Istam gratiam non habuit homo primus, qua nunquam vellet esse malus : sed sane habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus esset, et sine qu

 32. Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum: dederat adjutorium , sine quo in ea non posset perm

 CAPUT XII.

 34. Itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adjutorium quo aliquid fit. Nam sine aliment

 35. Major quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas tentationes , quae in paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque firmata,

 36. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enim propterea eos promisit Abrahae, quia praescivit a se ipsis bonos futuros. Nam si ita est,

 37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono perseverantiam, primus homo, sed perseverare 0939 vel non perseverare in ejus relinqueretur ar

 38. Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale p

 CAPUT XIII.

 40. Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseveraturos habeatur incertum: non aliter haec audire debent, quibus exped

 41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae suae, Qui coronat te in

 42. Hi vero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum, quos Dei gratia sive nondum habentes ullum liberum suae voluntatis arbitrium, sive cum

 CAPUT XIV.

 0943 44. Et quod scriptum est, quod vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), nec tamen omnes salvi fiunt, multis quidem modis intelligi potest,

 45. Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6), et qui etiam illa quae futura

 CAPUT XV.

 47. Quia ergo nos qui salvi futuri sint nescientes, omnes quibus praedicamus hanc pacem salvos fieri velle Deus jubet, et ipse in nobis hoc operatur,

 48. Quamvis itaque etiam dum quorumdam fides subvertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam scivit Dominus qui sunt ejus: non tamen ideo nos pigri

 CAPUT XVI.

 49. Proinde, quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri velle debemus omni

Chapter 20 [IX.]—Some are Children of God According to Grace Temporally Received, Some According to God’s Eternal Foreknowledge.

Nor let it disturb us that to some of His children God does not give this perseverance. Be this far from being so, however, if these were of those who are predestinated and called according to His purpose,—who are truly the children of the promise. For the former, while they live piously, are called children of God; but because they will live wickedly, and die in that impiety, the foreknowledge of God does not call them God’s children. For they are children of God whom as yet we have not, and God has already, of whom the Evangelist John says, “that Jesus should die for that nation, and not for that nation only, but that also He should gather together in one the children of God which were scattered abroad;”78    John xi. 51, 52. and this certainly they were to become by believing, through the preaching of the gospel. And yet before this had happened they had already been enrolled as sons of God with unchangeable stedfastness in the memorial of their Father. And, again, there are some who are called by us children of God on account of grace received even in temporal things, yet are not so called by God; of whom the same John says, “They went out from us, but they were not of us, because if they had been of us they would, no doubt, have continued with us.”79    1 John ii. 19. He does not say, “They went out from us, but because they did not abide with us they are no longer now of us;” but he says, “They went out from us, but they were not of us,”—that is to say, even when they appeared among us, they were not of us. And as if it were said to him, Whence do you prove this? he says, “Because if they had been of us, they would assuredly have continued with us.”80    Rom. viii. 29. It is the word of God’s children; John is the speaker, who was ordained to a chief place among the children of God. When, therefore, God’s children say of those who had not perseverance, “They went out from us, but they were not of us,” and add, “Because if they had been of us, they would assuredly have continued with us,” what else do they say than that they were not children, even when they were in the profession and name of children? Not because they simulated righteousness, but because they did not continue in it. For he does not say, “For if they had been of us, they would assuredly have maintained a real and not a feigned righteousness with us;” but he says, “If they had been of us, they would assuredly have continued with us.” Beyond a doubt, he wished them to continue in goodness. Therefore they were in goodness; but because they did not abide in it,—that is, they did not persevere unto the end,—he says, They were not of us, even when they were with us,—that is, they were not of the number of children, even when they were in the faith of children; because they who are truly children are foreknown and predestinated as conformed to the image of His Son, and are called according to His purpose, so as to be elected. For the son of promise does not perish, but the son of perdition.81    John xvii. 12.

CAPUT IX.

20. Nec nos moveat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseverantiam. Absit enim ut ita esset, si de illis praedestinatis essent 0928 et secundum propositum vocatis, qui vere sunt filii promissionis. Nam isti cum pie vivunt, dicuntur filii Dei: sed quoniam victuri sunt impie et in eadem impietate morituri, non eos dicit filios Dei prae scientia Dei. Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt jam Deo; de quibus ait evangelista Joannes, Quia Jesus moriturus erat pro gente, nec tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Joan. XI, 51, 52): quod utique credendo futuri erant per Evangelii praedicationem; et tamen antequam esset factum, jam filii Dei erant in memoriali Patris sui inconcussa stabilitate conscripti. Et sunt rursus quidam, qui filii Dei propter susceptam vel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec sunt tamen Deo: de quibus ait idem Joannes, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Non ait, ex nobis exierunt, sed quia non manserunt nobiscum, jam non sunt ex nobis; verum ait, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; hoc est, Et quando videbantur in nobis, non erant ex nobis. Et tanquam ei diceretur, Unde id ostendis? Quod si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum. Filiorum Dei vox est: Joannes loquitur, in filiis Dei loco praecipuo constitutus. Cum ergo filii Dei dicunt de his qui perseverantiam non habuerunt, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; et addunt, Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: quid aliud dicunt, nisi, Non erant filii, etiam quando erant in professione et nomine filiorum? non quia justitiam simulaverunt; sed quia in ea non permanserunt. Neque enim ait, Nam si fuissent ex nobis, veram, non fictam justitiam tenuissent utique nobiscum: sed, si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum. In bono illos volebat procul dubio permanere. Erant itaque in bono, sed quia in eo non permanserunt, id est non usque in finem perseveraverunt, non erant, inquit, ex nobis, et quando erant nobiscum; hoc est, non erant ex numero filiorum, et quando erant in fide filiorum: quoniam qui vere filii sunt, praesciti et praedestinati sunt conformes imaginis Filii ejus, et secundum propositum vocati sunt ut electi essent. Non enim perit filius promissionis, sed filius perditionis (Joan. XVII, 12).