S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE CORREPTIONE ET GRATIA AD EUMDEM VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS ADRUMETINOS Liber unus .

 2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera: verum etiam adjuvat no

 CAPUT II.

 4. Non se itaque fallant, qui dicunt, «Utquid nobis praedicatur atque praecipitur, ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 8. Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt, «Tantum praecipe mihi, et ora pro me, ut quod praecipis faciam?» Cur non potius secundum suum pravum sen

 CAPUT VI.

 10. An adhuc et iste nolens corripi, potest dicere, «Quid ego feci, qui non accepi?» quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse? «Po

 CAPUT VII.

 12. Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad

 13. Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Evangeli

 14. De talibus dicit Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt: quoniam quos ante

 15. Merito sequitur vox ad regnum electorum: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, q

 16. Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset, Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subvertere mox additum est, Firmum autem fundam

 CAPUT VIII.

 18. Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis quibusdam Deus quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non d

 19. Nec miremur nos vestigare non posse investigabiles vias ejus. Ut enim alia innumerabilia taceam, quae aliis dantur, aliis non dantur hominibus a D

 CAPUT IX.

 21. Fuerunt ergo isti ex multitudine vocatorum: ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis praedestinatis Deus perseverantiam no

 22. Denique ipse Salvator, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. Multi ergo audi

 23. Propter hoc Apostolus cum dixisset, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum sciens nonnullos diligere Deum, et in eo bono usqu

 24. Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum ei

 25. Nemo ergo dicat non esse corripiendum qui exorbitat de via justa, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse poscendam: nemo prudens et

 CAPUT X.

 27. Quapropter saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritur

 28. Sic et hominem fecit cum libero arbitrio, et quamvis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sua pot

 CAPUT XI.

 30. Proinde etsi non interim laetiore nunc verumtamen potentiore gratia indigent isti: et quae potentior quam Dei unigenitus Filius, aequalis Patri e

 31. Istam gratiam non habuit homo primus, qua nunquam vellet esse malus : sed sane habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus esset, et sine qu

 32. Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum: dederat adjutorium , sine quo in ea non posset perm

 CAPUT XII.

 34. Itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adjutorium quo aliquid fit. Nam sine aliment

 35. Major quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas tentationes , quae in paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque firmata,

 36. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enim propterea eos promisit Abrahae, quia praescivit a se ipsis bonos futuros. Nam si ita est,

 37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono perseverantiam, primus homo, sed perseverare 0939 vel non perseverare in ejus relinqueretur ar

 38. Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale p

 CAPUT XIII.

 40. Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseveraturos habeatur incertum: non aliter haec audire debent, quibus exped

 41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae suae, Qui coronat te in

 42. Hi vero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum, quos Dei gratia sive nondum habentes ullum liberum suae voluntatis arbitrium, sive cum

 CAPUT XIV.

 0943 44. Et quod scriptum est, quod vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), nec tamen omnes salvi fiunt, multis quidem modis intelligi potest,

 45. Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6), et qui etiam illa quae futura

 CAPUT XV.

 47. Quia ergo nos qui salvi futuri sint nescientes, omnes quibus praedicamus hanc pacem salvos fieri velle Deus jubet, et ipse in nobis hoc operatur,

 48. Quamvis itaque etiam dum quorumdam fides subvertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam scivit Dominus qui sunt ejus: non tamen ideo nos pigri

 CAPUT XVI.

 49. Proinde, quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri velle debemus omni

Chapter 23.—Those Who are Called According to the Purpose Alone are Predestinated.

For this reason the apostle, when he had said, “We know that to those who love God He worketh all things together for good,”—knowing that some love God, and do not continue in that good way unto the end,—immediately added, “to them who are the called according to His purpose.”87    Rom. viii. 28. For these in their love for God continue even to the end; and they who for a season wander from the way return, that they may continue unto the end what they had begun to be in good. Showing, however, what it is to be called according to His purpose, he presently added what I have already quoted above, “Because whom He did before foreknow, He also predestinated to be conformed to the image of His Son, that He might be the first-born among many brethren. Moreover, whom He did predestinate, them He also called,” to wit, according to His purpose; “and whom He called, them He also justified; and whom He justified, them He also glorified.”88    Rom. viii. 29. All those things are already done: He foreknew, He predestinated, He called, He justified; because both all are already foreknown and predestinated, and many are already called and justified; but that which he placed at the end, “them He also glorified” (if, indeed, that glory is here to be understood of which the same apostle says, “When Christ your life shall appear, then shall ye also appear with Him in glory”89    Col. iii. 4.), this is not yet accomplished. Although, also, those two things—that is, He called, and He justified—have not been effected in all of whom they are said,—for still, even until the end of the world, there remain many to be called and justified,—nevertheless, He used verbs of the past tense, even concerning things future, as if God had already arranged from eternity that they should come to pass. For this reason, also, the prophet Isaiah says concerning Him, “Who has made the things that shall be.”90    Isa. xlv. 11. Whosoever, therefore, in God’s most providential ordering, are foreknown, predestinated, called, justified, glorified,—I say not, even although not yet born again, but even although not yet born at all, are already children of God, and absolutely cannot perish. These truly come to Christ, because they come in such wise as He Himself says, “All that the Father giveth me shall come to me, and him that cometh to me I will not cast out;”91    John vi. 37. and a little after He says, “This is the will of the Father who hath sent me, that of all that He hath given me I shall lose nothing.”92    John vi. 39. From Him, therefore, is given also perseverance in good even to the end; for it is not given save to those who shall not perish, since they who do not persevere shall perish.

23. Propter hoc Apostolus cum dixisset, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum; sciens nonnullos diligere Deum, et in eo bono usque in finem non permanere, mox addidit, his qui secundum propositum vocati sunt. Hi enim in eo quod diligunt Deum, permanent usque in finem; et qui ad tempus inde deviant, revertuntur, ut usque in finem perducant, quod in bono esse coeperunt. Ostendens autem quid sit secundum propositum vocari, mox addidit ea quae jam supra posui, Quoniam quos ante 0930 praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii ejus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit, scilicet secundum propositum; quos autem vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 28-30). Illa omnia jam facta sunt, praescivit, praedestinavit, vocavit, justificavit; quoniam et omnes jam praesciti ac praedestinati sunt, et multi jam vocati atque justificati: quod autem posuit in fine, illos et glorificavit (siquidem illa gloria est hic intelligenda, de qua idem dicit, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria [Coloss. III, 4]), nondum factum est. Quamvis et illa duo, id est, vocavit et justificavit, non in omnibus facta sint, de quibus dicta sunt; adhuc enim usque in finem saeculi multi vocandi et justificandi sunt: et tamen verba praeteriti temporis posuit de rebus etiam futuris, tanquam jam fecerit Deus, quae jam ut fierent ex aeternitate disposuit. Ideo de illo dicit et propheta Isaias, Qui fecit quae futura sunt (Isai XLV, sec. LXX). Quicumque ergo in Dei providentissima dispositione praesciti, praedestinati, vocati, justificati, glorificati sunt, non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati, jam filii Dei sunt, et omnino perire non possunt. Hi vere veniunt ad Christum; quia ita veniunt, quomodo ipse dicit, Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Et paulo post, Haec est, inquit, voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo (Joan. VI, 37, 39). Ab illo ergo datur etiam perseverantia in bono usque in finem: neque enim datur, nisi eis qui non peribunt; quoniam qui non perseverant peribunt.