II. Psalterium beatae Mariae V.
III. Psalterium beatae Mariae V.
IV. Psalterium beatae Mariae V.
V. Psalterium beatae Mariae V.
VI. Psalterium beatae Mariae V.
VII. Psalterium Acrostichon B. M. V.
VIII. Psalterium beatae Mariae V.
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Pars. I]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
1. Rosarium de Passione Domini.
2. Planctus de Passione Domini.
4. Rosarium D. N. Iesu Christi Auctore Iacobo Merlone Horstio.
1. Quid gloriaris in malis,
Qui errans peccando cadis?
Sis tu sub Mariae alis,
Et te diriget, quo vadis.
2. Dixit insipiens:
Ad quid Mariam curabo?
Nam haec est mea mens,
Quod nec Deum invocabo.
3. Deus, in nomine tuo
Ante pedes virginis ruo,
Pro peccatis, quae ego luo,
Te precetur ex corde suo.
4. Exaudi, Deus, eam,
Quae peccatorum spes vocatur
Et in salutem meam
Pro me placando te precatur.
5. Miserere, quia conculcavit
Me inimicus et superavit,
Sed me gratia relevavit,
Quae virginem matrem ador-
navit.
6. Miserere mei, domina,
Sub alis tuis confugi,
Inter filios tuos nomina,
A peccatis namque fugi.
7. Si vere loquar iustitiam,
Gratia virginis perficiam,
Quae confortat, ne deficiam
Ac ne cadam in malitiam.
8. Eripe me ab inimicis,
O virgo, mater Domini,
Quia omnibus benedicis,
Tu es salus data homini.
9. Deus reppulisti, destruxisti
Nos, sed te pium ostendisti,
Dum in eor virginis descendisti
Et mortem nostram destruxisti.
10. Exaudi deprecationem
Meam, virgo, mundi salus,
Propter in te devotionem
Non me laedat hostis malus.
11. Nonne tibi subiectus erit,
Qui salvus esse quaerit?
Certe potenter hostem laedit,
Qui se totum tibi dedit.
12. Deus, Deus meus, vigilo
Ad virginem matrem respi-
ciens,
Ut inter filios filiolo
Mihi cor meum sit perficiens.
13. Exaudi, virgo, orationem
Meam ad mei perfectionem,
Ut per cordis amorem
Super omnes te honorem.
14. Te decet laus et honor.
O virgo speciosa,
Laudare vere te conor,
Sis mihi gratiosa.
15. Iubilate, exsultate,
Virgini laudem date,
Ipsam ex corde invocate,
Et exaudiet indilate.
16. Deus, misereatur illi,
Qui virginem honorat,
Gloria perfruatur,
Qui eam vere implorat.
17. Exsurgat Deus et dissipentur,
Qui peccare non verentur,
Dic, virgo, ut convertantur
Qui sic infirmi morantur.
18. Salvum me fac, caeli regina,
Quae hortus es conclusus,
Iu quo nostra medicina
Spiritus donis perfusus.
19. Deus in adiutorium
Sit peccatorum omnium,
Mater implorans filium
Per spiritus consilium.
20. In te, virgo, speravi
Et gratiam quaesivi,
Dum peccare cessavi,
Inveni, quod amisi.
21. Deus, iudicium tuum da,
Sed pro nobis, mater virgo, sta,
Ubi tot et tanta mira,
Ne nos iudicis tangat ira.
22. Quam bonus Deus Israel,
Qui ex virgine nos redemit,
Nomen eius Emmanuel,
Qui vere servos nos exemit.
23. Ut quid, Deus, nos repulisti,
Quia tu filium misisti,
Pro quo Mariam elegisti,
Dum nos liberare fecisti?
24. Confitebimur, virgo mater,
Quod nec uterus tuus doluit,
Dum gloriosus Deus pater
Ex te filium nasci voluit.
25. Notus in Iudaea magnus
Filius tuus, Dei agnus,
Pro peccatis nostris oblatus
Et a Iudaeis immolatus.
26. Voce ad te, virgo, clamavi,
Dum peccatum me corrosit,
Et spiritum meum scopavi,
Ut immolatus mihi prosit.
27. Attendite legem Dei
Et servite nato regi,
Qui nos liberavit penitus
Ex virgine matre genitus.
28. Deus, venerunt gentes,
Qui Mariam non noverunt,
Et virginem non credentes
In peccatis perierunt.
29. Qui regis Israel, intende,
Non credentes reprehende,
Sed tu, virgo, ad me extende
Manum et gratiam impende.
30. Exsultate, liberati,
Missi in exsilium,
Cum vos sitis revocati
Per Mariae filium.
31. Deus stetit incarnatus,
Liberator nobis datus,
In virginis carne armatus,
Per quam hostis est superatus.
32. Deus, Deus, quis vel qualis
Virgini comparabitur?
In mundo non est talis
Nec unquam generabitur.
33. Quam dilecta, quam amoena
Est virgo gratia plena,
Snper omnia terrena
Clara, pulchra et serena.
34. Benedixisti et sacrasti,
Deus, hanc filiam prolis,
Super omnes decorasti
Hanc veri ianuam solis.
35. Inclina aurem et exaudi,
Me insistentem tuae laudi,
O virgo, non me despicias,
Sed in me laudem perficias.
36. Fundamenta virtutum
In te, virgo, sunt sumenda,
Quae me vere reddunt tutum
Contra omnia timenda.
37. Domine Deus salutis,
Aperias ora mutis
In laudem huius dominae,
Maria virgo nomine.
38. Misericordias Domini
Invenit virgo, quas promiserat,
Per quam et gratia homini
Est restituta, quam amiserat.
39. Domine, refugium est facta
Nobis virgo mater intacta,
Tenens nos bene sub alis,
Ut nos defendat a malis.
40. Qui habitat in adiutorio
Virginis speciosae,
Iure suo notorio
Defendet gratiose.
41. Bonum est confiteri
Hanc virginem et revereri,
Ut possimus mereri
Per ipsam nec non et tueri.
42. Dominus regnavit
Ex utero virginis matris,
Dum infernum intravit,
Nunc sedens ad dexteram pa-
tris.
43. Deus ultionum mitigatur,
Dum Maria imploratur,
Per quam vere impetratur,
Quod toti mundo negatur.
44. Venite, exsultemus
Dantes virgini honorem,
Nam per ipsam habemus
Filii sui amorem.
45. Cantate Domino psallentes
In cythara cordis dicentes:
Te in Maria commendamus
Et per te Deum laudamus.
46. Deus regnavit patenter
Volens ad patrem redire,
O Maria, fac nos decenter
Ad sui regnum venire.
47. Cantate Domino laudem,
Qui antiqui hostis fraudem
Per Mariam revelavit,
Uterum dnm intravit.
48. Dominus regnavit,
Dum mors mortem fugavit,
Quem mater virgo nutrivit,
Quae superari nequivit.
49. Iubilate et laeti sitis,
Qui de Maria vere scitis,
Quod nobis pia est et mitis
Dolens malitiam litis.
50. Misericordiam impetravit
Nobis virgo blanda benignis
Et ad gratiam revocavit
Nos non dura, sed pia malignis.