Deinde quaesitum est de actibus humanis.
Et primo de actibus pertinentibus ad praelatos. Secundo de actibus qui possunt pertinere ad omnes.
Pertinet autem ad praelatos praecipere, dispensare in praecepto, excommunicare rebellantes praeceptis, et beneficia ecclesiastica conferre.
Unde circa primum quaeruntur quatuor.
Primo de obedientia ad praecepta praelatorum; utrum scilicet religiosus teneatur obedire praelato suo praecipienti ei in virtute obedientiae quod revelet ei crimen fratris occultum.
Secundo circa dispensationem; utrum Papa possit dispensare in bigamia.
Tertio circa excommunicationem; utrum aliquis teneatur vitare excommunicatos illos de quorum excommunicatione etiam inter peritos est diversa sententia, quibusdam dicentibus eos excommunicatos esse, et aliis non esse.
Quarto circa collationem beneficiorum; utrum praelatus ecclesiae licite possit dare beneficium consanguineo suo idoneo existenti, si aequa facilitate occurrat ei alius magis idoneus.