IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur :
" Dicit ei Jesus, "
Illuminando eam de persona Messiae per ejus actum, scilicet, annuntiationem omnium : " Ego sum " Messias " qui loquor tecum. " Joan. IX, 37 : Et vidisti eum : et qui loquitur tecum, ipse est.
Sed quaeritur, Quare non a principio hoc dixit mulieri? Hoc etiam causabantur Judaei quod tenuit eos in suspenso. Joan.
x, 24 : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam. Sed ad hoc dicendum, sicut dicit Chrysostomus, quod oportuit paulatim manuducere mulierem legem non cognoscentem : quia si statim a principio hoc dixisset, deliramentum videretur. Nunc autem postquam per collocutionem Scripturarum, per secretorum revelationem, per cultus ordinationem manuducta est : tunc vidit quod sapientia Dei ordinante ista perfecta sunt, et tunc ordinatius credidit.
Adhuc autem quaeritur, Cum verbum abbreviatum fecerit Dominus super terram , videtur hunc ordinem non tenuisse in muliere hac : quia longum fecit sibi sermonem. Ad hoc autem dicendum, quod sermo de verbo abbreviato dupliciter consideratur, scilicet, ex parte verbi, et ex parte auditorum. Ex parte quidem verbi, semper est brevis sermo. Ex parte autem auditorum, quando sapientes sunt et instructi auditores in Scriptura, brevis est sermo. Ex parte autem audientium rudium non instructorum, sicut fuit haec mulier, oportet esse longum instructorium sermonem. I ad Corinth. 111, 1 et 2 : Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis. ''Ideo ergo longa indiguit manuductione. Et mirae fuit benignitatis, quod unam solam peccatricem sic manuducere voluit: simile aliquid faciens ei quod iecit, Luc. VII, 39, ubi peccatricem suscepit, et ab ea se tangi permisit, et accusatam in corde Pharisaei excusare voluit, et laudare de obsequio, et laudatam a peccatis absolvere, et absolutam in pace dimittere.
" Et continuo venerunt discipuli ejus : et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? "
Hic tangitur discipulorum redeuntium admiratio.
Et habet tres partes, scilicet, discipulorum admirationem, discipulorum reverentiam, et tertium quod ex his causatur licet non dicatur, horum amborum causam.
Dicit ergo : " Continuo, " quia compatientes Domino, quia fatigatus erat lassitudine et aestu viae, et longa prandii exspectatione," venerunt discipuli, " Domino et Magistro servire et ministrare cupientes : exemplum capientes a Patriarcha, qui uxori dixit : Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes , scilicet azymos. Viatoribus enim cito parandum est, quia et exhausti sunt labore viae et aestus, et ad viam perficiendam festinant.
Et hoc est quod dicit: " Et continuo. " Proverb. XXII, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.
" Et mirabantur, " clementiam scili-: cet, et dignationem. Augustinus : " Non mirabantur quod cum muliere loquebatur, cum quibus loqui consueverat: sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiae de Gentibus futurae. "
Et hoc est: " Quod cum muliere loquebatur. " Dignatio enim haec maxima fuit.
" Nemo tamen dixit, etc. "
Ecce reverentia : quia ex magna reverentia nihil dixerunt. Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
" Quid quaeris ? " dans occasionem et ausum te interrogandi per responsionem tibi factam. Non enim ex ignorantia umquam quaesivit Dominus, sed interroga-
vit ut aliis daret occasionem interrogandi et quaerendi. " Aut quid loqueris, " excitans alios ut tecum fiducialiter loquantur, " cum ea, " tali peccatrice et alienigena muliercula ? Joan. xvi, 30 : Non opus est tibi ut quis te interroget. Joan. 11, 25 : Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
Sed cum Petrus et Joannes semper apud eum audaciam quaerendi habuissent, quare de isto mysterio non fecerunt quaestionem ? Petrus enim, Joan. XXI, 21, quaesivit de Joanne : Domine, hic autem quid ? Joanni autem Petrus innuit ut quaereret quis eum esset traditurus. Ad hoc autem secundum Chrysostomum dicendum videtur, quod istud fuit in principio praedicationis Domini antequam Petrus et Joannes ausum quaerendi apud ipsum accepissent, et antequam mysterium vocationis Gentium accepissent.
" Reliquit ergo mulier hydriam suam, et abiit in civitatem. "
Hic ponitur fructus conversionis hujus mulieris : et est praedicatio facta per mulierem.
Dividitur autem haec pars in tres partes: in quarum prima ponitur vocatio facta per mulierem : in secunda, instructio discipulorum, quae ex vocatione mulieris accepit causam, ibi, v. 31: "Interea rogatiani eum discipuli, etc. " In tertia, fructus credentium exortus ex vocatione mulieris, ibi, v. 39 : " Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum. "
In prima harum duo tanguntur : mulieris vocatio, et vocatorum facilis obedit io.
In prima harum tria tanguntur, scilicet vocantis ad vocandum expeditio, vocantis ad eos qui vocantur appropinquatio, et ipsa vocatio.
De primo dicit sic: " Reliquit ergo mulier hydriam suam, " ut expedita curreret. Hydriam autem hauritorium frigidae consolationis, cupiditatem significat terrenae possessionis. Eccle. xii, 6 : Conteratur hydria super fontem. Luc. v,. 11 : Relictis omnibus, secuti sunt eum. Ad Philip. iii, 7 : Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Et infra, v. 8 : Omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.
" Et abiit, " vocandis appropiando, " in civitatem, " hoc est, in civium unitatem, in qua multitudo fuit vocandorum. Matth. IX, 35 : Circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni. Moraliter autem abiit a seipsa in civitatem, hoc est, civium unitatem : ut bonis civibus se jungens, ad auctorem salutis reverteretur. Act. IX, 6 : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Eccle. x, 15 : Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
" Et dicit illis hominibus :
Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? "
Ecce modus vocationis : " Venite. "
Et dicit tria, scilicet ad fidem invitationem, ejus ad quem invitat praedicationem, et meditandi quod ipse est Christus dat occasionem.
Dicit ergo : " Venite, " exeundo de vobis et vestris. Genes. XII, 1 : Egredere de terra tua, et de cognatione tua. Jerem. LI, 50 : Venite, et nolite stare: recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum." Et videte, " oculis exterioribus et interioribus. Luc. XXIV, 39 : Palpate, et videte, quia ego ipse sum. Isa. lx, 5 : Videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum. Baruch, IV, 36 et v, 5: Sta in excelso, et circumspice, Jerusalem,
ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.
" Hominem, " hoc est, in humana carne latentem, " qui dixit mihi omnia quaecumque feci. " Jerem. xxxiii, 3 : Annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis. Isa. xlv, 21 : Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me ?
Sed videtur dicere falsum, quia non dixerat ei nisi de viris quos habuerat : multa alia vero mala fecerat quae non dixit ei. Ad hoc dicendum, quod mulier haec non tam intendit dictum quam virtutem dicentis. Eadem autem virtute qua dixit hoc, de omnibus aliis dicere potuit.
" Numquid ipse est Christus? "
Quod assertive dicere potuit, sub interrogatione posuit, ut occasionem det meditandi : quia meditando ex his quae dixit mulier, facilius vocantur, quando recogitant quod nemo nisi solus Deus secretum scit conscientiarum. Jerem. XVII, 9 : Pravum est cor omnium, et inscrutabile : quis cognoscet illud ? Psal. vii, 10 : Scrutans corda et renes, Deus. I Regum, XVI, 7 : Dominus autem intuetur cor. Et ideo signo posito certo unde cognosci poterat, aliud eorum committit deliberationi : ut et ipsi virum suum, hoc est, rationem vocent, sicut et mulier vocare virum suum missa est. Psal. lxxvi, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo : et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
" Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum. "
Tangitur vocationis fructus in tota multitudine civitatis.
Dicit ergo : " Et exierunt de civitate, " propria relinquentes, et humilitatem fidei Christi imitantes. Jerem. xlviii, 28 : Re-linquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab. Ad Hebr. XIII, 14 : Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
" Et veniebant ad eum, " ut bonis spiritualibus fruerentur. Luc. VI, 18 et 19 : Venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis:... quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Eccli. XXIV, 26 : Tramite ad me, omnes qui concupiscitis me. Dicit autem quod exeuntes de civitate venerunt ad eum, quia ipse ante portam civitatis fuit: quia propter scandalum Judaeorum ad alienigenas intrare noluit.
Et hoc est quod dicit.
" Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. "
Hic tangitur ex facto isto occasionata discipulorum instructio.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, obsequiosa ad ministerium exhibitio Domino Deo ex obsequio exhibita, discipulorum ad instructionem excitatio, et tertio Domini ad cibum spiritualem discipulorum instructio.
Dicit ergo : " Interea, " dum haec agerentur, a rogabant eum discipuli ejus, " ut obsequiosi, et fatigato compatientes, " dicentes, " ex affectu eum ad refectionem invitantes. Isa. xxviii, 12 : Reficite lassum : et hoc est meum refrigerium.
" Rabbi. "
Cui magisterii honor debetur, et refectio corporalis pro spirituali refectione. Ad Galat. VI, 6 : Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
" Manduca. "
Hoc enim debet discipulus magistro, ut
in corporalibus ministret. I ad Corinth.
IX II: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus. Psal. lxxx, 3 : Sumite psalmum, et date tympanum. Glossa : " Sumite spiritualia, et date temporalia. "
"Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis.
Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare? "
Hic tangitur ex obsequio exhibito discipulorum instructio, sive ad instructionem excitatio.
Et dicuntur hic tria : quorum primum est excitatio ad instructionem : secundam, excitatorum interrogatio : tertium, benigni magistri illuminatio.
Dicit ergo : " Ego cibum habeo, " ex Patris ordinatione et obedientia, " manducare, " hoc est, mihi incorporare, " quem vos nescitis. " Quia credentes mihi et ad fidem paratos (sicut Samaritani jam parati sunt) habeo mihi incorporare. Tob. XII, 19 : Ego cibo invisibili, et polu, qui ab hominibus videri non potest, utor. Eccli. xv, 3 : Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum.
" Dicebant ergo discipuli ad invicem. "
Excitati enim ad illuminationes novas de esca spirituali percipiendas, et non intelligentes escam (sicut nec mulier intellexit spiritualem aquam) quaesiverunt ad invicem, reverentiam exhibentes Domino, et ideo ab ipso non quaerentes, sed coram ipso, ut ipse audiens propria benignitate praeberet illuminationes.
Et hoc est:
" Numquid aliquis attulit ei manducare ? "
Sicut, Matth. XVI, 6, cum dicebat : Cavete a fermento Pharisaeorum, putabant quod de panibus non secum portatis loqueretur : quia adhuc sine intellectu spirituali fuerunt et animales. I ad Co- rinth. 11, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Unde, Matth. XVI, 11 : Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis ?
Et verum est quod Samaritanae conversio attulerat ei manducare : quia illam desideraverat, et illam sibi jam incorporaverat. Quia cum tria sint in comestione : desiderium, refectio, et incorporatio. Duo, scilicet primum et tertium, habet Christus ad nos, desiderando et incorporando. Unum autem, medium scilicet, habemus nos in incorporatione ad ipsum : quia nos ipse reficit, et non nos reficimus ipsum. Unde dictum est Augustino voce caelesti : " Cresce, et manducabis me. Nec tu mutabis me in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. " Sapient. XVI, 25 et 26 : Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant :. ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
" Dixit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut per ficiam opus ejus. "
Ecce collata de eodem quo dubitaverunt illuminatio.
Dicit autem duo. Primo enim tangit de cibo spirituali illuminationem : secundo autem tangit illuminationis explanationem.
Dicit ergo : " Meus cibus est, " per desiderium spiritualis famis, et spiritualem incorporationem, " ut faciam voluntatem
ejus, " scilicet Patris, " qui misit me, " in hominum vocationem, conversionem, et ad Patrem reductionem. Iad Thessal, iv, 3 : Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Apocal, ii, 7 : Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Hoc enim est dulce manna, Angelorum esca, quod est conversio peccatorum. Quia, sicut dicitur, Luc. xv, 10: Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente. Sapient. xvi, 20 : Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Sapor enim suavissimus est sapor de conversione infidelium et peccatorum. Et hoc significatum est, Genes. xxvii, 9 : Affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur. Haedi enim duo sunt duo genera peccatorum : quorum unum est conversio infidelium, et aliud contritio peccatorum fidelium, qui haedi per confessionem excoriantur, per ignem contritionis coquuntur, et per aromata virtutum condiuntur: et sic in cibum spiritualem magno Patri de caelis exhibentur. Haec est enim voluntas Dei per quam Filium suum misit in mundum, " ut perficiam opus ejus, " scilicet, quod ipse fieri per me disposuit. Joan, vi, 29 : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Haec enim est vita reconciliationis super omnia opera ejus. Psal. cxliv, 9 : Miserationes ejus super omnia opera ejus. Et hoc opus Dei perficere fuit fames Christi et manducatio. Psal. cxxvii, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis, etc. Hos enim labores manuum Christus manducavit.
" Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. "
Hic tangit istius spiritualis manducationis explanationem.
Dicit autem quatuor : in quorum primo, sumit signum a cibi istius maturitate : in secundo, dat signum a laborantium in cibo remuneratione : in tertio a fructus utilitate : in quarto, confirmat ista a communi proverbiali sermone.
Dicit ergo in primo duo : in quorum primo, messis exterioris ponit signum maturitatis : in secundo, ostendit quod hoc tempus praevenit messis spiritualis.
Dicit ergo : " Nonne vos, " qui per rusticanam agricolarum peritiam de exteriori messe loquimini, " dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, " scilicet temporis, " et messis " mature ecce " venit, " antequam matura sit ad metendum. Et hoc fuit circa Martium vel Aprilem : quia in Junio vel Julio metitur in terra promissionis, quae est medii climatis. Et hoc ideo fuit, quia vicinum tempus hiemis ante hoc fieri impedit maturitatem.
Isti autem quatuor menses sunt quatuor lunae renovationes, quae sunt lex naturalis, lex scripta, prophetia, et illuminatio facta per Joannem, Haec enim quatuor lumina ducunt ad messem gratiae. De prima illuminatione in Psalmo, iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. De secunda, Proverb, vi, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae. De tertia, II Petri, i, 19 : Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes,quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat. De quarta, Luc. T, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Istis enim accensionibus lucis, lumen Domini convaluit in mundo usque ad Christum. Sub Christo autem quintus incepit mensis maturitatis ad metendum. Unde dicit :
" Ecce dico vobis, "
Evidenti signo, Samaritana demon-
strata: " Levate oculos vestros " spirituales, et considerate qualiter se ad maturitatem Gentiles exhibent: et nolite esse pigri, sed facite ut formica, Proverb. VI, 8, quae parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Luc. XXI, 28: Respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra : quod a servitute servilis legis liberamini, et alios liberabitis. Cantic. 11, 11 et seq.: Jam hiems transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra,... vineae florentes dederunt odorem suum.
" Et videte regiones, "
. Dispositas ad fructum fidei, " quia jam albae sunt, " candore veritatis et devotionis vestitae. Eccle. IX, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida. Candore enim reconciliationis vestiuntur, quando jam per calorem charitatis decocto humore pietatis in semine verbi, semen aridum ab humore concupiscentiae seipsum exhibet maturum ad metendum in horreum Ecclesiae. Apocal. XIV, 15 : Mitte falcem tuam, et mete: quia jam maturatur messis terrae. Et hoc est, sicut ibidem dicitur : Quia venit hora ut metatur. Et, Matth. IX, 37, et Luc. x, 2 : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Et ideo Pater caelestis dicit de Filii laboribus in terra, Genes. xxvii, 27: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
" Et qui metit, mercedem accipit. "
Hic dat signum, scilicet laborantium remunerationem.
Dicit ergo: " Et qui metit, " ad horreum Ecclesiae congregando, " mercedem accipit. " I ad Corinth. 111, 8 : Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Matth. xx, 8 :
Voca operarios, et redde illis mercedem. Psal. cxxv, 6 : Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Sic ergo messores sunt Apostoli: seges autem in Ecclesiam congreganda fideles: horrea autem congregationes Ecclesiarum. Proverb. 111, 10 : Implebuntur horrea tua saturitate.
Sed contra hoc esse videtur quod dicitur, Matth. XIII, 39 : Messores Angeli sunt. Sed ad hoc dicendum, quod est messis Ecclesiae et fidelium : et in hac messores sunt Apostoli qui praecidunt falce verbi fideles de agro mundanae conversationis, et congregant in horreum Ecclesiae. Et est messis mundi, et sic messores sunt Angeli qui praecidunt fideles, et ponunt in horreum caeli. Matth. xiii, 30: Triticum autem congregate in horreum meum.
Sic ergo " qui metit,mercedem accipit." Isa. IX, 3: Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia.
" Et congregat fructum in vitam aeternam. "
Tangit hic fructus utilitatem.
Haec autem utilitas est in duobus: in fructus dulcedine, et in fructus aeternitate.
Primum tangit in hoc quod dicit: " Et congregat fructum, " qui dicitur a fruor, frueris : quia dulcedine propria reficit: unde, ad Galat. v, 22: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, etc. Et ibidem dicit Glossa Ambrosii: " Has virtutes vocat fructus, quia sincera et sancta dulcedine suos delectant possessores. " Jacobi, v, 7: Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiet temporaneum et serotinum.
aeternitatem autem tangit cum dicit: " Congregat fructum in vitam aeternam. " Omnis enim qui in agro Domini laborat, congregat: et qui contra Domi-
num est, dispergit. Luc. XI, 23 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit. Unde ei qui putabat se multa congregasse, quia cum Domino non congregavit, dicitur, Luc. XII, 20 : Quae parasti, scilicet congregasti, cujus erunt ?
Congregat autem in vitam aeternam. Joan.xx, 16: Posui vos ut eatis,et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Qui enim in gratia congregat, ille in vitam aeternam congregat: quia numquam excidet fructus ille, quamvis nos aliquando excidamus ab ipso. I Petri, 1, 4 et 5 : In haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, qui in virtute Dei custodimini.
" Ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit.
In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit."
Hic determinat commune proverbium.
Duo autem dicit: causam enim veritatis proverbii praemittit Dominus, dicens : " Ut et qui seminat, " hoc est in agrum cordis primum semen verbi mittit, sicut legislator Moyses, et Prophetae. Matth.
XIII, i : Exiit qui seminat, seminare, scilicet semen suum. Hoc enim primo fecit in Patriarchis, et Legislatore, et Prophetis. Illi enim euntes ibant et flebant, mittentes semina sua 1 Flentes quidem de Redemptore absente : mittentes tamen scientiam fidei de venturo Domino. Eccle. XI, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit. Mane quidem in Patriarchis : vespere autem in praedicatione Joannis, quae facta est in fine mundi. Utrumque autem in fideli- bus est exortum, et utrumque periit in infidelibus. Sic ergo seminantes gaudent Patriarchae, Prophetae, et Joannes.
" Simul gaudeat, " in messe, " et qui metit, " scilicet Apostolus qui fideles in Ecclesiam colligit. Ad Galat. VI, 8 : Quae enim seminaverit homo, haec et metet. II ad Corinth.IX,6 : Qui parce seminat,parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, scilicet vitam aeternam. Seminat enim Pater Propheta, et Patriarcha, et metet in Filio Apostolo. Et ideo simul gaudent in eadem fidelium congregatione Patriarchae, Prophetae, Apostoli. Unum enim gaudium fuit illorum trium. Unde unus Prophetarum dicit, Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Joan. xvii, 13: Ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. De exsecratis autem qui ad fidem patrum non convaluerunt in frugem justitiae, dicitur, Aggaei, 1, 6 : Seminastis multum, et intulistis parum, etc. Et post pauca sequitur : Et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.
Si autem objiciatur, quod etiam Apostoli seminaverunt. Dicendum, quod semen dicitur proprie et communiter. Proprie dicitur quod primum in agrum nudum jacitur : et sic soli Patriarchae et Prophetae seminaverunt. Aliquando dicitur semen quod superjacitur, ut aliud quod prius seminatum est, excitetur et inspissetur et adjuvetur, et quod perierat suppleatur: et hoc modo praedicatio Apostolorum dicitur semen. Luc. viii, 11: Semen est verbum Dei. Ager autem, hic mundus est. Hanc distinctionem probant opera rusticorum, qui quando vident non convalescere semina ante hiemem jacta, versus aestatem superseminant, utspissentur antiqua et adjuventur. Act. XVII, 18 : Quid vult seminiverbius hic dicere ?
" In hoc enim est verbum verum, "
Antique dictum proverbium, " quia alius, " in persona et statu, quia Patriarcha " est, " et Propheta, et Joannes, " qui seminat. " Jerem. IV, 3 : Novale vobis novale, et nolite serere super spinas. Jerem. XXXI, 27 : Seminabo domum Israel et domum Juda semine hominum et semine jumentorum.
" Et alius, " persona et stata, " est qui metit, " sicut Apostolus. Ille enim metit sicut diximus. Cantic. v, I : Messui myrrham meam cum aromatibus meis. In nova enim Ecclesia metebantur fideles in mortificatione carnis et odoramento virtutis.
" Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. "
Explanatio est et adaptatio proverbii.
Dicit ergo : " Ego, " qui Dominus sum areae, " misi vos. " Joan. xv, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat." Metere quod vos, " in personis et statu Apostolico, " non seminastis. " Proverb. XIII, 23 : Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. Patriarchae enim novalia fecerunt, Legislator seminavit, Prophetae ligaverunt, Apostoli messuerunt. Et hoc factum est sine judicio veri intellectus : quia tota Synagoga hoc non intellexit. Job, XXXI, 8 : Seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Hoc pro statu Synagogae dictum est. Eccli. xx, 30 : Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum : et qui operatur justitiam ipse exaltabitur.
" Alii, " Patriarchae et Prophetae, " laboraverunt, " corda vertendo, semen primi verbi seminando, sicut et ipsa Sa- maritana patrum facta et instituta pro se induxit, et Prophetae revelationem quaesivit . II ad Timoth. ii, C : Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
" Et vos in labores eorum introistis. "
Quia verbis ipsorum pro testimonio utimini ad veritatis confirmationem. Proverb,. XIV, 4: Ubi non sunt boves praesepe vacuum est: ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Job, 1, 14 : Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos. Sic enim Patriarchis arantibus, Moyse seminante, Prophetis irrigantibus, Deo dante incrementum et maturitatem, et Apostolis metentibus in horrea Ecclesiarum : sic fit hoc quod dicitur, Isa. IV, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel. Et illud Isaiae, xxvii, 6 : Qui egrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Tam enim Patriarchae quam Legislator, et Prophetae, et Apostoli impetu Spiritus sancti egressi sunt ex Jacob : et ex illis et in illis floruit promissionibus, et germinavit sacramentis Israel, et tota orbis facies in gentibus semine Dei verbi est impleta.
" Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci. "
Post instructionem Apostolorum, dicit de gratia significata in aquis et cibo spirituali: et tangit hujus manifestationis ad Gentes propagationem in primitiis Samaritanorum.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, manifestatio quae facta est per verbum mulieris, et fervor ad Christum devotionis, et efficacia Christi sermonis proprio ore praedicantis.
In primo horum dicuntur duo : quorum primum est credentium multitudo : secundum autem causa tantae credenti", mulieris testificatio.
Dicit ergo : " Ex civitate autem illa, " Sichar vel Sichem nomine, quae jam incepit per fidem esse civitas, hoc est, civium unitas, " multi crediderunt in eum, " fidei devotione. Psal. lxxxvi, 3 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei." Samaritanorum, " qui Gentes erant, et primitiae fuerunt Ecclesiae de Gentibus. Isa. lxv, 1 : Quaesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quaesierunt me. Ad Roman. XI, 7 : Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est, etc.
" Propter verbum mulieris " haurientis aquam et" testimonium perhibentis. " Quod quidem verbum necessarium fuit propter infidelitatem Samaritanorum, quibus ignotus fuit Dominus et mulier nota. Ita enim fit in omni notitia, quod ignotum non fit notum, nisi per aliquid quod notum est.
Et tangit verbum quo mulier Christum Messiam esse persuasit, dicens : " Quia dixit mihi omnia quaecumque feci. " Matth. viii, 10 : Non inveni tantam fidem in Israel. Matth. xv, 28 : 0 mulier, magna est fides tua ! Luc. VII, 50 : Fides tua te salvam fecit, vade in pace.
" Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. "
Tangitur devotio vocatorum per mulierem, quia ex devotione fidei venerunt, et ex charitate Dominum manere rogaverunt.
Dicit ergo : " Cum venissent ergo adillum Samaritani, " vocati per sermonem mulieris. Daniel. 111, 41 et 42 : Timemus te, et quaerimus faciem tuam : ne confundas nos. Psal. XXIV, 3 : Universi qui sustinent te non confundentur.
" Rogaverunt eum ut ibi maneret. " Sciverunt enim quod ad introitum suum ad eos, benedicturus esset eis. Genes. XXIV, 31 : Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas ? Genes. xxx, 27 : Experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. Luc. XXIV, 29 : Coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, Domine.
" Et mansit ibi, "
Quia semper satisfacit devotis in oratione, " duos dies : " qui duas significant veritatis illuminationes : cognitionem sui in legis littera, quam mulier accepit ab eo : et cognitionem sui in veritatis praesentia, ad quam mulierem per legem induxit. Tunc enim satis manserat. Cantic. 111, IV : Inveni quem diligit anima, mea, tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae. Invenitur enim Christus in praesentia veritatis, tenetur nexibus amoris, inducitur in domum matris quando veritas aptatur testimoniis legis. Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
" Et multo plures crediderunt in eum, propter sermonem ejus.
Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. "
Ecce fructificatio sermonis proprii.
Et dicuntur tria, scilicet, amplior fructus proprii sermonis, comparatio sermonis Christi ad dicta mulieris, et confessio plena veritatis.
Dicit ergo : " Et multo plures credide-
runt, " quam per mulierem, " propter sermonem ejus " proprium. Quia sicut dicitur Matth. VII, 9 : Erat enim docens eos sicut potestatem habens. Psal. cxl, C : Audient verba mea, quoniam potuerunt. Verbum enim exiens ab ore Verbi increati cum virtute sonat. Psal. lxvii, 34 : Ecce dabit voci suae vocem virtutis. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis et facies tua decora. Psal. xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis.
" Et mulieri dicebant. "
Ecce sermonis auditi a Christo ad sermonem mulieris comparatio.
" Quia jam non propter tuam loquelam, " quae comparatione ejus quod vidimus, nihil est. III Regum. x, 7 : Ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit. Non enim jam propter humanam rationem " credimus, " quamvis per illam inducti sumus : sed ipsi veritati propter se et super omnia assentimus. Job, xlii, 5 et 6 : Auditu, auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo, et ago paenitentiam in favilla et cinere. Sapient. xviii, 15 : Omnipotens sermo tuus de caelo, a regalibus sedibus... prosilivit.
" Ipsi enim audivimus. "
Ecce confessio primae veritatis. " Ipsi enim," exterius et interius, " audivimus " sapientiae verba, " et scimus, " intellectu veritatis, " quia hic est, " qui in carne venit ad nos, " vere Salvator mundi. " Vere dicunt in comparatione ad eos qui figura fuerunt, ut Moyses, et Josue, et alii Judices, et Reges. Salvator autem ab actu salvationis. Mundi autem dicunt, ut significetur salus in Gentibus et non tantum in Judaea. Genes. xli, 45 : Vocavit nomen ejus Salvatorem mundi. Luc. I, 31 : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatiseorum. Eccli. xlvi, 1 et 2 : Fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei.
" Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam.
Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia Propheta in sua patria honorem non habet. "
Hic incipit pars quae est de manifestatione Verbi incarnati per virtutem, quae restaurat creaturam a se factam non in parte sed in toto.
Dividitur autem in tres paries : in quarum prima dicit occasionem ad hoc miraculum veniendi : in secunda, tangit historiam miraculi : in tertia, dicit miraculi fructum. Secunda incipit ibi, v. 46: " Et erat quidam regulus. " Tertia, ibi, v. 53 : " Cognovit ergo pater. "
In prima dicit quatuor, scilicet, qualiter et quando exivit a Samaria in Galilaeam : qualiter a Galilaeis acceptus est: quae causa acceptionis : et qualiter pervenit in Canam, ubi mutavit aquam in vinum.
In prima harum dicit quatuor : quando scilicet exivit, a quibus exivit, quo declinavit, et quid testatus est cum exivit.
Dicit ergo : " Post duos autem dies, " quibus apud Samaritanos permansit. Osee, VI, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos.
" Exiit inde, " a Samaritanis. Non enim diu apud eos mansit ne scandalum faceret Judaeis, et per hoc occasionem haberent verbum Domini non recipiendi. I ad Corinth. x, 32 : Sine offensione estote Judaeis et Gentibus, etc. Matth. x, 5 : In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Alia autem de causa exivit, ut aliis praedicaret. Luc. IV, 43 : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare
regnum Dei: quia ideo missus sum. a Et abiit in Galilaeam. "
Ecce quo devenit. Matth. IV, 22 : Circuibat Jesus totam Galilaeam, praedicans evangelium regni. Hoc etiam dixit, Isa. IX, 1 : Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium. Juxta ergo prophetiam in Galilaea primo anno maxime praedicavit. Alia autem fuit causa quam dicit Beda : " Quia deteriores erant, et vix convertibiles : et ideo saepius eum ad eos redire oportebat. " II ad Timoth. IV, 2 : Insta opportune, importune.