Hic revocat eos exemplo decem tribuum: et circa hoc tria facit. Primo ponit exemplum ad culpam idolatriae, abiit sibimet, sequens motus suos, non praecepta mea; et inobedientiae, et dixi. 4 Reg. 17: fecerunt sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum: et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium. Et quantum ad poenam, quae eis innotuit: et vidit praevaricatrix soror, quia ex eisdem patribus ortae. Dedissem ei libellum: servat similitudinem meretricis, in qua foeditas invenitur.
Sed contra. Isa. 50: quis est hic libellus repudii? et dicendum, quod deus non dimittit aliquem, quantum ad se pertinet; sed homo peccans ipsum dimittit: unde ibidem: in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Secundo ponit contemptum: et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus. Cum lapide, idest idolo lapideo. 4 Reg. 17: sed nec ipse Judas custodivit mandata domini dei sui; verumtamen erravit, et ambulavit in erroribus Israel quos operatus fuerat. Tertio aggravat reatum: et dixit dominus ad me: justificavit, comparative, quia decem tribus poenam aliarum non viderant, nec corrigebantur.
Ezech. 16: justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.