S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI Id episcopos Eutropium et Paulum EPISTOLA, SIVE LIBER DE PERFECTIONE JUSTITIAE HOMINIS.

 0291 Sanctis fratribus et coepiscopis et

 CAPUT II.

 Ratiocinatio 2. Iterum quaerendum est, inquit, peccatum voluntatis, an necessitatis est. Si necessitatis est, peccatum non est: si voluntatis est, vit

 Ratiocinatio 3. Iterum, inquit, quaerendum est, quid est peccatum, naturale, an accidens. Si naturale, peccatum non est: si autem accidens est, et rec

 Ratiocinatio 4. Iterum, ait, quaerendum est, quid est peccatum actus, an res. Si res est, auctorem habeat necesse est et si auctorem habere dicitur,

 CAPUT III.

 Ratiocinatio 6. Iterum, ait, quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse. Aut enim non potest, et praeceptum non est: aut quia pra

 Ratiocinatio 7. Iterum, ait, quaerendum est, an velit Deus hominem sine peccato esse. Procul dubio vult, et procul dubio potest. Quis enim tam demens

 Ratiocinatio 8. Iterum, ait, quaerendum est, quomodo vult Deus hominem esse, cum peccato, an sine peccato. Procul dubio non vult esse cum peccato. Qua

 CAPUT IV.

 Ratiocinatio. 10. «Proinde,» inquit, «Deus bonum hominem fecit, et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperavit. Quam impium,

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 Ratiocinatio 13. «Iterum,» ait, «quaerendum est, si non potest homo sine peccato esse, cujus culpa est ipsiusne hominis, an cujuslibet alterius: si i

 Ratiocinatio 14. «Iterum,» ait, «quaerendum est, si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichaeus audebit, quomodo igitur bo

 Ratiocinatio 15. «Et hoc,» inquit, «dicendum est: Certe justus est Deus negari enim non potest. Imputat autem Deus homini omne peccatum. Et hoc quoqu

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 18. Quamdiu ergo peregrinantes a Domino per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7), unde dictum est, Justus ex fide vivit (Habac. II, 4)

 19. In qua oratione, si contentiosi esse nolumus, satis nobis propositum speculum est, ubi inspiciatur vita justorum, qui ex fide vivunt, et perfecte

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 22. Audiamus ergo et in his testimoniis quae deinde posuit, Deum sua praecepta non gravia commendantem. «Quod Dei mandata,» inquit, «non modo impossib

 CAPUT XI.

 24. Hoc et illo testimonio confirmatur, quod iste consequenter adjunxit ab eodem Job dictum: Ecce ego proximus sum judicio meo, et scio quia justus in

 25. Inde est quod dicit, Nihil iniquum erat in manibus meis, sed munda oratio mea (Job. XVI, 18). Hinc enim erat munda oratio, quia veniam non injuste

 0305 26. Et quod dicit de Domino, Multas enim contritiones meas fecit sine causa (Job. IX, 17): non ait, Nullas fecit cum causa sed, multas sine caus

 27. Item quod dicit, Vias enim ejus custodivi, et non declinavi a mandatis ejus, neque discedam (Id. XXIII, 11): custodivit vias Dei, qui non sic exor

 28. Quod autem iterum ait idem sanctus Job, Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Id. XXVII, 6): tunc nos in ista vita, in qua ex fide vi

 CAPUT XII.

 30. «Item,» inquit, «apud ipsum Job: Et miraculum tenuit veracis hominis. Item apud Salomonem de Sapientia: Viri mendaces non erunt illius memores vi

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 34. Tamen etiam illa vera sunt, quae respondendo subjecit, quod «Salvator ait in Evangelio, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8

 35. Tunc plene atque perfecte erit Ecclesia non habens maculam aut rugam aut aliquid hujusmodi, quia tunc etiam erit vere gloriosa. Cum enim non tantu

 0311 36. Puto autem interesse inter rectum corde, et mundum corde. Nam et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea quae retro sunt obliviscens

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 41. Videte tamen, obsecro, quale sit, ideo volenti et currenti misericordiam Dei non esse necessariam, quae illum etiam praevenit, ut curreret, quia d

 42. Magnum autem aliquid pro sua causa se invenisse arbitratus est apud Isaiam prophetam, quia Deus dixit, Si volueritis et audieritis me, quae bona s

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

Chapter X.—(21.) To Whom God’s Commandments are Grievous; And to Whom, Not. Why Scripture Says that God’s Commandments are Not Grievous; A Commandment is a Proof of the Freedom Of Man’s Will; Prayer is a Proof of Grace.

He next quotes passages to show that God’s commandments are not grievous. But who can be ignorant of the fact that, since the generic commandment is love (for “the end of the commandment is love,”80    1 Tim. i. 8. and “love is the fulfilling of the law”81    Rom. xiii. 10.), whatever is accomplished by the operation of love, and not of fear, is not grievous? They, however, are oppressed by the commandments of God, who try to fulfil them by fearing. “But perfect love casteth out fear;”82    1 John iv. 18. and, in respect of the burden of the commandment, it not only takes off the pressure of its heavy weight, but it actually lifts it up as if on wings. In order, however, that this love may be possessed, even as far as it can possibly be possessed in the body of this death, the determination of will avails but little, unless it be helped by God’s grace through our Lord Jesus Christ. For as it must again and again be stated, it is “shed abroad in our hearts,” not by our own selves, but “by the Holy Ghost which is given unto us.”83    Rom. v. 5. And for no other reason does Holy Scripture insist on the truth that God’s commandments are not grievous, than this, that the soul which finds them grievous may understand that it has not yet received those resources which make the Lord’s commandments to be such as they are commended to us as being, even gentle and pleasant; and that it may pray with groaning of the will to obtain the gift of facility. For the man who says, “Let my heart be blameless;” 84    Ps. cxix. 80. and, “Order Thou my steps according to Thy word: and let not any iniquity have dominion over me;”85    Ps. cxix. 133. and, “Thy will be done in earth, as it is in heaven;”86    Matt. vi. 10. and, “Lead us not into temptation;”87    Matt. vi. 13. and other prayers of a like purport, which it would be too long to particularize, does in effect offer up a prayer for ability to keep God’s commandments. Neither, indeed, on the one hand, would any injunctions be laid upon us to keep them, if our own will had nothing to do in the matter; nor, on the other hand, would there be any room for prayer, if our will were alone sufficient. God’s commandments, therefore, are commended to us as being not grievous, in order that he to whom they are grievous may understand that he has not as yet received the gift which removes their grievousness; and that he may not think that he is really performing them, when he so keeps them that they are grievous to him. For it is a cheerful giver whom God loves.88    2 Cor. ix. 7. Nevertheless, when a man finds God’s commandments grievous, let him not be broken down by despair; let him rather oblige himself to seek, to ask, and to knock.

CAPUT X.

21. Deinde iste adhibet testimonia, quibus ostendat, non esse gravia divina praecepta. Quis autem nesciat, cum praeceptum sit generale charitas (quia finis praecepti est charitas [I Tim. I, 5], et plenitudo legis est charitas [Rom. XIII, 10]), non esse grave quod diligendo fit, non timendo? Laborant autem in Dei praeceptis, qui ea timendo conantur implere: sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), et facit praecepti sarcinam , non solum non prementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pennarum. Quae tamen charitas ut habeatur, etiam tanta quanta in corpore mortis hujus haberi potest, parum est nostrae voluntatis arbitrium, nisi adjuvet gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Diffunditur quippe in cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Nec aliam ob causam Scriptura commemorat non 0303 esse gravia divina praecepta, nisi ut anima quae illa gravia sentit, intelligat se nondum accepisse vires, quibus talia sint praecepta Domini qualia commendantur, levia scilicet atque suavia, et oret gemitu voluntatis, ut impetret donum facilitatis . Qui enim dicit, Fiat cor meum immaculatum; et, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 80, 133); et, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; et, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 10 et 13); et caetera hujusmodi quae commemorare longum est, hoc utique orat, ut praecepta Dei faciat: quae ut fierent, nec juberetur, si nihil ibi nostra voluntas ageret; nec oraretur, si sola sufficeret. Commendantur ergo non esse gravia, ut cui gravia sunt, intelligat nondum se accepisse donum, quo gravia non sint; nec arbitretur ea se perficere, quando ita facit, ut gravia sint. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Nec tamen, cum ea gravia sentit, desperando frangatur: sed ad quaerendum, petendum, pulsandumque cogatur.