Hic ponit revocatorum responsionem: et primo duarum tribuum, promittens eis restitutionem patriae: unum de civitate, quia dispersi erant, vel quia non omnes reversi. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
Et reintegrationem justitiae in emendatione praelatorum: et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia, quantum ad fidem, doctrina, quantum ad mores. Isa. 1: restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. Tertio quantum ad augmentationem gloriae, quam signat ex praeteritorum oblivione: cumque multiplicati fueritis...
Non dicent ultra: arca testamenti domini: quasi pro nihilo computabunt illud in quo modo gloriamini: quia arca absconsa fuit nec inventa; sicut dicitur 2 Mach. 1. Ex futurorum promissione: in tempore illo vocabunt jerusalem, totam, quod completum fuit in fama sanctitatis in qua habebatur, sicut dicitur 1 Mach. 3. Ezech. 43: locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum.
Et quantum ad cultus ampliationem: et congregabuntur omnes gentes, ex omnibus aliqui: undique enim veniebant orare in jerusalem. Vel intelligitur de conversione gentium ad fidem christi.
Ps. 85: omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te domine. Secundo ponit conversionem decem tribuum: in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israel: quia et ex illis qui redierunt, duabus tribubus adjuncti sunt. Quod notatur in hoc quod dicit: venient simul. Infra 50: in diebus illis, et in tempore illo, ait dominus, venient filii Israel, ipsi, et filii Juda simul, ambulantes et flentes properabunt, et dominum deum suum quaerent. Quidam tamen exponunt totum hoc de ultimis temporibus.