Hic assignat causam revocationis: et primo ponit quaestionem, quomodo? idest, quid potest movere quod tot bona tibi conferam, cum in tot peccatis sis? in filiis, idest in multitudine filiorum, exercituum gentium, idest ubi ab antiquo exercitus congregabantur, sicut usque hodie, propter ejus delicias. Psal. 105: pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Item psalm. 15: funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim hereditas mea praeclara est mihi. Secundo ponit responsionem, et dixi; idest, praevidens bona quae facies, haec tibi promitto. Psalm. 88: ipse invocabit me: pater meus es tu, deus meus et susceptor salutis meae.