IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT V JOANNIS

ENABRATIO.

" Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.

Est autem Jerosolymis Probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. "

Hic ostenditur in Verbo esse virtus reparativa vel restaurativa universaliter et non secundum partem, sicut ex superius inducta patet divisione. In sanatione enim filii reguli ostendit reparationem in parte, in hac scilicet mortali vita. Hic autem ostendit, quod virtus ad suscitationem mortuorum et ad perpetuam vitam est in Verbo : et hac virtute finitur hujus doctrinae capitulum.

Propter quod in duas dividitur partes: in quarum prima in curatione paralytici desperati, hujus virtutis in Verbo incar- nato vel increato praemittitur signum : in secunda, virtus utilis restaurativa totius mortalitatis supponitur documentum, ibi, VV. 18 et 19 : " Respondit itaque Jesus, et dixit eis : Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, etc.

Prior harum partium duo continet, scilicet, perfectionem miraculi, et ex hoc consequentem persecutionem maligni populi, ibi, V. 10 : " Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat. "

In prima harum tanguntur duo : in quorum primo tanguntur inducentia ad miraculum faciendum: in secundo, perficientia miraculum, ibi, V. 6 : " Hunc cum vidisset Jesus, etc. "

Inducentia autem ad miraculum sunt tria, scilicet, temporis solemnitas, loci reverendissima sanctitas, et infirmi maxima necessitas.

De temporis quidem solemnitate dicit :

" Post haec, " non continuo, sed paucis interpositis in quibus nihil famosum factum est, " erat dies festus, " quando ipsa solemnitas Judaeorum exegit ut omne masculinum appareret coram Domino . Erat enim haec solemnitas festi Pentecostes : festum quod futuris tempo-

ribus dono Spiritussancti fuit consecrandum : quo purificatis festum omne in jucunditate Spiritus deinceps esset celebrandum. Nahum, I, 15 : Celebra, Juda, festivitates suas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit. Exod. XXIII, 16 : Solemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro, subaudi, celebrabis. In hac solemnitate primitivae frugum offerebantur : quia omnes primitiae nostrae Spiritui gratiae et Christo debentur.

Et ideo tunc plenus Spiritu sancto, a quo flueret Spiritus sanctus omnia restaurans, " ascendit Jesus, " cujus omnis actus ascensio est, " Jerosolymam. " Luc. xviii, 31 : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis . Amos, IX, 6 : Qui aedificat in caelo ascensionem suam. Quiaomnia ad caelum ascendere facit, qui sua virtute sanat et corroborat. Hic est enim qui ascensiones in corde suo disposuit in hac valle lacrymat , miserabiles personas ad gaudia caeli deducens. Semper enim in festo ascendit, ut tunc confluentibus undique turbis virtutem suam manifestaret, et subblevaret eos ad fidem veritatis. Isa. xlix, 8 : In tempore placito, exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui.''

" Est autem Jerosolymis. "

Ecce loci describitur reverendissima sanctitas. Describitur autem a quatuor : ab usu sacrificiorum, ab hospitalitate aegrotorum, ab effectu curantium, ab Angelo visitante locum. Dicit autem circa usum vel ritum sacrificiorum, usum et ab usu denominationem.

Dicit ergo : " Est autem Jerosolymis, " tamquam in loco solemni divini cultus,

" Probatica piscina. "

Attende quod in Jerusalem erant tres piscinae, quarum prima fuit extra Jerusalem, collecta de aqua quae defluxit de montibus. Et istae aquae colligebantur propter terrae caliditatem et ariditatem. Et haec piscina vocabatur superior, quia extra civitatem fuit in loco eminenti a quo derivata flueret in civitatem quando necesse fuit : et in illa piscina fullones lavabant lanam et pannum, Isa. vii, 3 : Ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis . Alia piscina fuit intra muros civitatis, collecta de aquis a tectis stillantibus et aliis locis. Et haec ibi ad communem usum habebatur. Et tempore belli aliquando in interiorem ducebatur, ne aqua civitati deficeret. Isa. xxii, 9 : Congregastis aquas piscinae inferioris, et domus Jerusalem numerastis, scilicet, tempore obsidionis Babyloniae. Tertia piscina fuit circa templum, collecta de aquis stillantibus a templo et aedificiis templi. Et haec erat ad ablutionem corporum animalium quae in sacrificium offerebantur, et ad ablutionem sacerdotum : quia Salomon fecerat mare aeneum et luteres ad ablutiones illas perficiendas, sicut dicitur, III Regum, VII, 23 et seq. Sed haec transtulit Nabuchodonosor in Babylonem,etpostea pauperes effecti Judaei, in loco illius piscinam in concavitatem lapidis in monte templi congregaverunt, ubi hostiae et sacerdotes lavabantur.

Et hoc est quod dicit : " Est autem Jerosolymis, " circa templum, " Probatica, " hoc est, ab ove denuntiata et denominata : quia graece1 latine est ovis: quia maxime de AdminBookmark ovibus sacrificia fiebant: et ideo plura quam de aliis animalibus ibi corpora ovium lavabantur. " Piscina, " per contrarium, quod antiphrasis dicitur, quia minime pisces habet.

" Quae cognominabatur, "

Ab usu aquae, " hebraice Bethsaida, " hoc est, domus pecorum sive pecualis : quia ibi corpora pecorum in porticu jacebant, donec lavarentur et offerrentur. Et quia usus iste factus fuit tempore status legis, ideo reverentiam habebat totus hujus piscinae locus : quia sacrificii carnes et abluta ab eis sanctificabant eum. Hoc significante Spiritu sancto, nostram pecorinam naturam ibi a concupiscentiis et peccatis esse abluendam, et Deo fore offerendam. Ad Romanos, xii, 1: Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem : rationabile obsequium vestrum. Psal. xxv, 6 : Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Sic enim et nos piscinam munditiae habemus ante templum, quando abluti aqua lacrymarum et paenitentiae mundamur, ut puri sacrificium Deo possimus offerre. Psal. L, 9 : Lavabis me, et super nivem dealbabor. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.

" Quinque porticus habens. "

Hic venerabilitas hujus loci describitur ab hospitalitatis gratia : quia ibi pauperes hospitabatur, quos semper Deus in hoc mundo elegit. Jacobi, II, 5 : Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod promisit Deus diligentibus se.

Ad hospitandum autem pauperes dicit duo : distinctionem receptaculorum, et diversitatem receptorum pauperum.

Dicit ergo : " Quinque porticus habens, " hoc est, quinque receptacula : quia quinque sunt modi deficientium pauperum. Quidam enim sunt pauperes solo rerum defectu et invalitudine corporis, et illi habebant receptaculum primum. Quidam autem cum invalitudine habebant agitationis et angustiae inquietudinem, propter quam aliis faciebant incommodum : et hi habebant receptaculum secundum. Quidam autem habebant corporis talem immunditiam, quam alii ferre non poterant : et hi habebant tertium. Quidam autem mentis tantam patiebantur insaniam, propter quam iterum aliis intolerabiles erant : et illi habebant porticum quartam. Alii autem quasi in novissimo erant spiritu, vicinam mortem exspectantes, et ideo horrori aliis existentes : et ideo indigebant porticu quinta. Et sic habebant quinque porticus. Et hoc signatum est, Genes. VI, 4, secundum aliam translationem, ubi dicitur : " Facies in arca bicamerata et tricamerata. " Bicamerata et tricamerata sunt quinque receptacula.

Significat autem istud quinque boni cordis receptacula quod est xenodochium miserorum. Quinque porticus, sunt receptio in corde per compassionem, Job, xxx, 25 : Compatiebatur anima mea pauperi. In ore per consolationem, I ad Thessal. v, 14 : Consolamini pusillanimes, etc. In opere per supportationem, ad Roman. xv, 1 : Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere. I n facultate et subventione, Jacobi, II, 15 et 16: Si autem frater et soror nudi sint, etc. Non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit ? Apud proximum et Deum per intercessionem, Luc. XI, 5 : Amice, commoda mihi tres panes.

Sunt autem quinque quae porticum receptionis pauperum faciunt : quorum primum est, quod post mortem non est locus paenitentiae. Eccle. IX, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.

Secunda porticus est meditatio incertitudinis horae et qualitatis mortis : haec enim meditatio facit eum affluere visceribus pietatis, ut in corde porticum faciat ad redemptionem pauperum. Eccle. IX, 12 : Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiuntur homo, et sicut aves la-

queo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo.

Tertium quod facit porticum in cordis hospitio, est consideratio impossibilitatis merendi in tempore futuro, et quod ibi multo graviores paenas solvet, quas omnes hic per juvamen sui et proximi potest delere. Ad Hebr.x, 31: Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Eccli. II, 22 : Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. Dominus autem dicit in Psalmo lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Et ideo per misericordiam cautum est illud judicium praevenire.

Quartum quod de corde facit porticum pauperum, est meditatio recompensationis ejus quod ex misericordia impenditur, quod centuplum retribuitur, et in tuto ubi fures non effodiunt collocatur. Matth. XIX, 29 : Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit . Eccle. XI, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. Quod autem in tuto est collocatum, II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Matth. VI, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.

Quinta porticus consideratio est, quod homo per misericordiam evadit examen futuri judicii. Psal. CXI, 5 et 6 : Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio : quia in aeternum non commovebitur. Omnes enim quibus vel affectum vel effectum misericordiae impendit, excusabunt eum in judicio. Jacobi, II, 13 : Superexaltat autem misericordia judicium.

Sic ergo per misericordiam sui et proximi xenodochium cordis aedificatur, quinque porticus habens. Sed redeamus ad litteram.

" In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum. "

Tangit loci venerationem ex diversitate in loco receptorum pauperum.

Et tangit quatuor, scilicet, languentium quietem, multitudinem, diversitatem et consolationis exspectationem. Quae valde competunt operibus misericordiae.

Dicit ergo : " In his " porticibus " jacebat " in lectis et locis ad quiescendum paratis, in quibus membra infirmorum molliter recipiebantur et munde. Luc. x, 34 : Imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. IV Regum, IV, 10 : Faciamus ei coenacu_ lum parvum, et ponamus in eo lectum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.

" Multitudo magna languentium. "

Ad hoc enim aedificatae fuerunt porticus, ut essent infirmorum receptacula. Et ex hoc sumpsit initium quod hospitalia per Ecclesiam infirmis aedificantur. Languentes autem dicuntur diu infirmati : quia languor est longus angor. Et illi: majori indigent misericordia. Eccli. x, 12 : Brevem languorem praecidit medicus. Et ibidem, v. 11 : Languor prolixior gravat medicum. Multitudo autem fuit in collectione multorum in numero. Magna autem fuit, in expensis, quas ad usus infirmorum habere oportuit. Luc. VI, 19 : Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Virtus enim misericordiae semper per miserationes exit de misericorde. Luc. VI, 36 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Isa. lviii, 7 : Egenos vagosque induc in domum tuam. Job, XXXI, 32 : Foris non

mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit.

" Caecorum, claudorum, aridorum. "

Ecce diversitas receptorum pauperum. Caecus autem visu carens, ad consolandum vias dirigentes non adspicit. Claudus etiam prospectans ad consolantem, dirigentes vias ambulare non poterit. Aridus autem mombrorum nervos arefactos, et motu destitutos et sensu, etiam a porrigente consolationem propriis viribus illam accipere non poterit. Et ideo in his tribus generibus miserorum, maxime destituti omnes intelliguntur. Sed beatus ille misericors Job vices eorum in his quae per se non poterant supplevit. Job, XXIX, 15 : Oculus fui caeco, et pes claudo. Infirmitatem aridi Paulus supplere praecepit, ad Romam. xv, 1 et 2 : Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem." Exspectantium aquae motum. "

Quia per motum aquae curabatur aliquis in tanta multitudine, sicut inferius habebitur. Significat autem iste motus aquae motum fluxibilis cordis in misericordia : quia sicut aqua tota effunditur a vase in quo est, ita cor misericors totum se effundit in misericordias pauperum. Isa. lviii, 10 : Cum effuderis esurienti aimam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Psal. xli, 5 : Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam. Iste aquae motus adhuc curat et sublevat multorum miserias. Thren. ii, 19 : Effunde sicut aquam cor titum ante conspectum Domini.

Sic ergo aqua movetur in consolationem pauperum.

" Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. "

Tangitur hic reverentia loci ex visitatione Angeli. Si autem quaeritur, Quare iste visitabatur ab Angelo ? Dicunt quidam (quaedam sequentes apocrypha, quae ab historiis Graecorum ad nos derivata sunt, et dicuntur scribi in ea quae apud Graecos exulhimiaca vocatur historia, quam Patriarcha quidam Jerosolymitanus dicitur conscripsisse) quod cum Salomon aedificaret templum de lignis Libani, quod remanserunt ibi quaedam ligna cedrina et cypressina ex quibus crux Domini postea fuit praeparata. Haec ergo ligna in loco illo paulatim operta sunt terra primo, et cum postea ibi piscina fieret, natabant ligna in piscina, quae procedente tempore propter aquam imbibitam gravia effecta, in fundo non natantia jacebant. Dicunt etiam quod haec ligna tempore Passionis dominicae natare contra consuetudinem inceperunt ad visum hominum, et quod propter ligni illius sanctitatem, locum Angelus visitavit, et aqua etiam virtutem curationis aegrorum accepit. Hoc autem dictum quia nulla probatur auctoritate, eadem facilitate contemnitur qua probatur.

Probabiliter ergo dicetur quod reverentiam accepit piscina, tum a facto, tum a mysterio. A facto autem duplici, scilicet, ab ablutione sacerdotum et hostiarum, et ab hospitalitate pauperum ibi receptorum. A mysterio autem, quia ibi Spiritus sanctus dignitatem figuralium hostiarum ostendere voluit propter dignitatem Passionis Christi, quae in eis significata fuit : et ideo Angelus locum illum visitavit. Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Pusillosque et infirmos aliud solatium non habentes

libenter visitant Angeli. Matth. xvii, 10 : Angeli eorum, scilicet pusillorum, in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est. Et ideo languidum Lazarum singulariter inter omnes descendentes ab hoc mundo, Angeli leguntur portasse in sinum Abrahae . Hoc est ergo quod dicit.

" Angelus autem Domini, "

Propter loci reverentiam secundum tempus aliquod, quia non omni tempore. Hoc enim reservatum est soli Christo qui omnes quos vellet, et quandoque vellet curaret. Filio enim tanto major datur virtus curationum, quanto melior est Filius Angelo. Ad Hebr. I,4 : Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.

Hic autem Angelus dicitur Domini: quia virtute non sua, sed Domini, cujus erat minister, hoc effecit. Ad Hebr. 1, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis ?

" Descendebat secundum tempus, "

In propria persona et singulari effectu, " in piscinam, " ante porticus effusam : qui descensus gratiam curandi significabat allatam. Genes. xxviii, 12: Et Angelos descendentes per eam. Joan. I, 51 : Videbitis caelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes supra Filium hominis.

" Et movebatur aqua, "

Ut infirmi ex ipso aquae motu scirent gratiam curationis adesse. Sciendum autem est, quod forti motu movebatur : et ideo inferius dicitur quod turbabatur , quia a fundo commiscebatur quod relictum fuerat ex ablutione de carnibus san- ctis cum aqua sanctificationis et curationis : ut Baptismus significaretur commixtus cum Passione Christi, qui curationem spiritualem perfectam exhibiturus fuit. Talis ergo motus fuit in aqua. Ezechieli xxxvi, 25: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.

" Et qui prior descendebat in piscinam. "

Prior enim descendit qui in sanctificatione aquae puriorem invenit aquam, antequam ad alios usus applicaretur. Et prior descendit qui ferventiori animo devotionis gratiam quaesivit: quia ille plus festinavit. De primo horum dicitur, Apocal. XXII, 1 : Ostendit mihi, scilicet Angelus, fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem a sede Dei et Agni. De secundo, I ad Corinth. .

IX, 21: Sic currite ut comprehendatis. Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas.

" Post motionem aquae : " et tangit virtutem curativam propter quam in reverentia fuit locus, " sanus flebat a quacumque detinebatur infirmitate. II Machab. III, 38 et 39: Eo quod in loco sitxere Dei quaedam virtus. Nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adjutor est loci illius. Genes. xxviii, 16: Vere Dominus est in loco isto.

Quaeritur autem hic, Quare in loco illo, non omni tempore omnes sanabantur, ut esset perfectior sanctificatio futurorum ? Ad hoc autem dicendum quod, sicut dicitur, ad Hebr. VII, 19: Nihil ad perfectum adduxit lex. Et ideo particulare secundum tempus, et secundum numerum quod est in parte, signum debuit esse perfecti secundum tempus et secundum universitatem curatorum. Hoc enim exigit tempus imperfectionis, quod sua imperfectione mittebat ad Christum per-

fectum curatorem omnium. Psal. cii, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Eccli. xxxiv, 20 : Dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.

" Erat autem quidam homo ibi, triginta et octo annos habens in infirmitate sua."

Tangit hic infirmi talis miseriam. Hanc autem exaggerat tripliciter : a natura, a longitudine infirmitatis, ab ipsa infirmitate.

A natura quidem in hoc quod dicit : " Quidam homo, " factus ad imaginem Dei, et ideo miserandus : colens intellectum, et ideo diligendus. Genes. IX, 6 : Ad imaginem quippe Dei factus est homo. De secundo, Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt.

" Triginta et octo annos habens. "

Ecce longitudo infirmitatis. Psal. lxxxvii, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Dicit enim Chrysostomus, quod iste ab annis puerilibus fuit paralyticus et numquam sanus : et ideo magis miserandus. Psal. VI, 3 et 4 : Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde. Luc. xiii, 16 : Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ? Quasi diceret: Imo oportuit propter diuturnam ejus infirmitatem ne semper gravetur. Numerus autem triginta et octo annorum significat defectum a denario et fide Trinitatis : quia triginta sunt ter decem, et numerus triginta surgit ex hoc quod fides Trinitatis in decalogum ducitur. Infirmus autem in his infirmitatem signat in fide Trinitatis, et operatione decalogi. Octo autem quae supersunt, signant octo beatitudines quae, Matth. v, 3-12, enumerantur. Et infirmatus in eis signat infirmitatem virtutis circa illa quae beatificant. Et sic infirmus iste in fide et opere et. virtute significat infirmum. Et haec tria tanguntur in Psalmo xxxvii, 11 : Cor meum conturbatum est, scilicet in me. Quod est principium operationum. Dereliquit me virtus mea. Quae causa est beatitudinis. Et lumen oculorum meorum, in fide, et ipsum non est mecum.

Et ideo iste totus erat miser et miserabilis " in infirmitate sua. " Quamvis omnis dolor sit quaedam infirmitas, et aegritudo : tamen paralysis specialiter est infirmitas quae nihil firmum in membris relinquit, sed omnia dissolvit: ita quod se usu membrorum juvare non possit. Psal. VI, 3 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Significat autem ista infirmitas passionis humorem concupiscentiae, membra resolventem et dissolventem. Unde, Marc. II, 3, paralyticus non poterat per seipsum venire ad Jesum : sed a quatuor portatus per tegulas submissus est ante eum . Isa. I, 6 : A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. a Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri ? "

Hic tanguntur ea quae faciunt ad perfectionem miraculi.

Dicuntur autem hic tria, scilicet, sanantia, sanitatem perfectam ostendentia, et calumniam contra Christum ostendentia.

Sanantia autem sunt tria, scilicet, misericordia Christi, consensus aegri, et

verbum virtutis quod imperat infirmitati.

Misericordia notatur in duobus : in visu miseri, et in cognitione longae infirmitatis infirmi.

De primo dicit : " Hunc ergo " infirmum " cum vidisset, " oculo misericordiae. Sapient. III, 6 : In tempore erit respectus illorum. Sic oculo misericordiae Samaritanus vulnerato appropians, alligavit vulnera ejus . Exod. iii, 7 : Vidi afflictionem populi mei in aegypto : et clamorem ejus audivi,... et descendi ut liberem eum.

" Et cum cognovisset quod jam multum tempus haberet " in infirmitate sua.

Et hoc ante cognovit virtute deitatis, sed nunc ad modum cognoscentis se habet quando misericordiam impendit : quia tunc proximum se facit. Luc. x, 37 : Proximus est ille qui fecit misericordiam in illum. Tob. v, 13 : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.

" Dicit ei, " eliciens consensum. Et in hoc signat quod dissentiens non curatur ab infirmitate spirituali, quia ponit obicem Spiritui sancto.

" Vis sanus fieri ?"

Quasi diceret: In voluntate tua est, quia tu tibi peccatum causa infirmitatis fuisti : sicut infra patebit , ubi dicit: Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Et ideo voluntatem ad me a peccato converte, sicut ad auctorem salutis tuae, et curaberis. Osee, XIV, 3 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.

" Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit."

Hic ponitur languidi consensus.

Et dicuntur duo : quorum primum est inopiae allegatio : secundum autem ostensio impotentiae in seipso.

Dicit ergo : " Domine. " Ecce confessio majestatis et potentiae. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es.

"Non habeo hominem. " Inopiae est allegatio : quia nullum habet adjuvantem. Job, VI, 13 : Ecce non est auxilium mihi in me : et necessarii quoque mei recesserunt a me. Psal. xxxvii, 12 : Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Quasi diceret : Bene habeo voluntatem, sed inopia tanta est quod non habeo adjuvantem. Eccli. LI, 10 : Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.

" Ut cum turbata fuerit aqua, " quando reliquiae sacrificiorum immiscentur in aquam ut ab eis vim curationis accipiat, " mittat me " primum " in piscinam. " Et sic deest adjutorium hominum. Et hoc signat quod peccator omni destituitur auxilio humano. Unde in Psalmo lxxvii, 39, dicitur : Spiritus vadens et non rediens. Quia per se vadit in peccatum, sed non per se redit ex ipso.

" Dum venio enim ego, etc. "

Significat infirmitatem in ipso vires non habentem, et hoc est: " Dum ego venio, " per conatum aliquem infirmitatis meae, " alius, " fortior me et potentior, " ante me descendit " in aquam, et sic laborem exhibeo sine fructu laboris. Job, XVI, 8 : Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Quia omnia naturalia mea sunt oppressa. Isa. xxxviii, 13: Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. Daniel. x, 16 : Dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Et hoc quidem facit peccatum in homine : quia tollit communionem Sanctorum, per quam deberet haberi adjutorium ab alio :

et vulnerat naturam, per quam deberet haberi auxilium in seipso.

" Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula."

" Dicit ei Jesus. " Quia elicuit consensum ad gratiam sanantem. " Surge. " Ecce verbum virtuosum ad sanandum. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

Dicit autem tria : quorum unum est factivum sanitatis : secundum autem restituturum virtutis, tertium causativum consolidationis.

Dicit ergo : " Surge, " hoc est, sursum te age, jam sanitate restituta, et peccato te deprimente depulso : quia peccatum (ut causa infirmitatis animae) corpus ab erectione depressit.Baruch,v,5 : Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso, hoc est, sursum te age petendo caelestia in corde, et extendendo te ad superiora in corpore. Ad Coloss. III, 1 : Si consurrexistis cum Christo,quae sursum sunt quaerite. Et ideo taliter curati a Christo, in laetitia cordis gratias agentes dicunt cum David, Psal. XIX, 9: Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus, in mente a peccato : et erecti sumus, quia jam et oculos et manus in caelum ad Deum extendimus.

" Tolle grabatum tuum. "

Ecce verbum restaurativum virtutis. Lectum enim, qui ante sustentabat et portabat infirmum, nunc ipse portat et sustinet, virtutem habens vigorosus : et non posset hoc facere nisi restituta sibi virtute. Psal. lxvii, 34 : Dabit voci suae vocem virtutis. Hoc enim omnino consequens, quod Christus Dei virtus et Dei sapientia, qui scit et potest, verbo suo det sanitatem cum plena virtute. Ad Hebr. I, 3 : Portans omnia verbo virtutis suae. Sicut autem per gratiam intus purgavit peccati infirmitatem, ita per virtutem intus delevit vitia et addidit virtutis vigorem. Joel, m, 10 : Infirmus dicat: Quia fortis ego sum.

" Et ambula. "

Ecce verbum consolidationis quo conglutinata sunt membra paralytici prius dissoluta, quae dum dissoluta essent ambulare non poterant. Et sic anima per inconstantiam concupiscentiae dissoluta retro, gressu virtutis incedere primum non poterat. Thren. I, 8 : Peccatum peccavit Jerusalem : propterea instabilis facta est. Act. iii, 7 et 8 : Protinus conso lidalae sunt bases ejus et plantae : et exsiliens, stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum, ambulans, et exsiliens, et laudans Deum. Haec autem ambulatio profectum signat meriti, et virtutis. Psal. cxviii, 1 : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Sic ergo factum est miraculum et intus in anima, et exterius in corpore.

Est autem considerandum secundum Chrysostomum, quod mirae patientiae, et humilitatis, et longanimitatis, et spei fuit iste aeger. Patientiae, quia frustratus labore saepissime descendens in aquam, ad verba impatientiae et blasphemiae non prorupit. Jacobi, I, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Luc. XVI, 19 : In patientia vestra possidebitis animas vestras. Humilis autem fuisse in hoc cognoscitur, quod licet miserrimus fuerit, tamen ad hoc quod sanaretur a Domino, se non idoneum existimavit. Genes. xxxii, 10 : Minor sum cunctis miserationibus tuis. In Oratione Manassae: Non sum dignus intueri et adspicere altitudinem caeli, prae multitudine iniquitatum mearum : quia excitavi iracundiam tuam. Longanimitas autem ejus in hoc deprehenditur, quod diu jacens semper gratiam exspectavit. Ad Hebr. VI, 15 : Sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Psal. XXVI,

14: Exspecta Dominum, viriliter age, etc. De spe autem laudatur in hoc, quod undique se videns destitutum non desperavit. Ad Roman.IV , 18: Qui contra spem in spem credidit. Ad Roman. v, 5: Spes non confundit. Psal. CXVIII, 116 : Non confundas me ab exspectatione mea. Et ideo videtur iste quasi sine exemplo singularis. Et ideo etiam hanc gratiam inter tot infirmos solus promeruit. Non enim sine causa istum et non alios curavit.

" Et statim sanus factus est homo ille, et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. "

Ecce effectus conslitutivus sanitatis, et vigoris, et consolationis secundum tria quae dixerat Christus.

Dicit ergo : " Et statim, " ne credatur paulatim redisse sanitas, sicut quando natura paulatim operatur sanitatem. Quia sicut Ambrosius dicit, nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Eccli. XXXIV, 13 : Usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. Jerem. XVII, 14 : Sana me, Domine, et sanabor, etc.

Haec autem sanitas in gratia fuit.

" Sustulit grabatum suum. "

Grabatum dicitur a graba quod est caput, quia est lectus portatilis in quo solum caput in straruento requiescit. Portavit autem lectum illum in signum restitutae virtutis. Et sic portat poenitens onus peccati in quo prius requievit, quando injunctam sibi pro peccato portat paenitentiam. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravatae sunt super me. Luc. v, 25 et 26 : Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat, et abiit in domum suam, magnificans Deum. Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum.

" Et ambulabat, "

Sicut gradu corporis, ita profectu virtutis. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Apocal. iii, 4 : Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.

" Erat autem sabbatum in die illo. "

Ecce determinatio temporis ex quo apud imperitos factum habuit calumniam. Isa. lxvi, 23 : Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. Et ideo quies Dei fuit sanctificatio sabbati ut requiesceret, qui longo labore confractus fuerat. Isa. xxviii, 12 : Haec est requies mea, reficite lassum : et hoc est meum refrigerium. Unde haec est optima sabbati, hoc est, divinae quietis observatio : quod tamen Judaei carnales non intelligebant.

" Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.

Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum, et ambula."

Hic incipit pars illa quae est de persecutione, quae orta est ex miraculo.

Dividitur autem in paries duas : in quarum prima ponitur calumnia facti : in secunda, ponitur calumnia contra factorem, ibi, V. l5 : " Abiit ille, etc. "

Adhuc prior illarum habet paragraphos quinque : in quorum primo ponitur facti calumnia a Judaeis : in secundo, allegatio auctoritatis ad facti defensionem : in tertio, interrogatio auctoris facti propter calumniam auctoritatis : in quarto, dispensatur occultatio Domini donec factum bene publicaretur : in quinto, manifestatio auctoris facti ad confutationem calumniantium.

Dicit ergo : " Dicebant ergo Judaei "

malitiosi et invidi. Isa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat et convertatur, et sanem eum.

" Sabbatum est, "

Scilicet dies feriatus. Levit. xxiii, 7 : Omne opus servile non facietis in eo. Et, Exod. xx, 8 : Memento ut diem sabbati sanctifices. Isa. lviii, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum. Et hoc praetendunt, nescientes quod opus servile est, quod ad servitutem malam et subjectionem inclinavit : quia, sicut dicitur, Joan. viii, 34 : Qui facit peccatum, servus est peccati. Sanare autem aegros opus est libertatis, et liberationis, sicut in supradicta Isaiae, lviii, 13, auctoritate est probatum. Sanctificatio autem sabbati est sanctam cordis quietem confirmato corde in Domino retinere. Et hoc maxime facit qui omnibus Dei amicis prodest, et profuit : semper autem ille voluntatem non suam, sed Dei in sabbato perficit.

Adhuc autem, tollere lectum, ut dicit Chrysostomus, opus fuit necessitatis. Et hoc semper licuit facere in die sabbati, propter quod boves et asini a fossis in sabbato extrahebantur et adaquabantur : sicut supra, Luc. v, 24, invenies.

" Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi, " propter legis prohibitionem, " tollere grabatum tuum : " quia, Numer. xv, 32, ligna colligens in die sabbati praecipitur lapidari. Sed colligens ligna, lucrum in colligendo quaesivit, et sic servile in avaritia perpetravit. Iste autem pauper portando lectum, sibi necessarium reservavit, et alii infirmo in porticu locum dedit. Isa. liv, 2 : Dilata locum tentorii tui. Et ibidem, xlix, 20 : Angustus est mihi locus, fac spatiummihi ut habitem. Et ideo sine causa calumniabantur hoc factam.

" Respondit eis "

Infirmus praetendens auctoritatem Domini legis : " Qui me sanum fecit, " et sic virtute divina in se ostensa, se Dominum legis esse probavit, " ille ", tantae auctoritatis, " mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula : " et huic obediendum fuit. Act. IV, 19 : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Maxime cum etiam Moyses non nisi per signum se probaverit audiendum. Exod. IV, 8 : Si non crediderint tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. Joan. III, 2 : Nemo potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

" Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum, et ambula ?

Is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.

Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. "

Tertius est paragraphus ubi inquirunt facti auctorem ut imponant sibi calumniam.

" Quis est ille homo ? " Non dicunt esse Deum : quia infirmitatem ejus praetendebant propter calumniam quam facere intendebant: et ideo dicunt : " Quis est ille homo ? " Joan. x, 33 : Tu, homo cum sis, facis temetipsum Deum.

" Qui dixit tibi, " contra legem : " Tolle grabatum tuum, et ambula. " Nec dicunt qui te tam longa infirmitate detentum sanavit: quia hanc virtutem

in Christo negabant, et occultabant quantum poterant. Isa. xxx, 10 et 11 : Dicunt videntibus : Nolite videre vet adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea quae recta sunt: loquimini nobis placentia : videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate a me semitam : cesset a facie nostra Sanctus Israel.

" Is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset. "

Tangitur hic dispensativa Domini occultatio. Videtur autem falsum esse quod iste nescivit eum : quia professus fuit Dominum cum curaret eum. Sed dicendum, quod scivit eum esse curatorem, et virtutem habere divinam : sed non distincte cognoscebat eum in persona, patria, et genere. Joan. I, 21 : Et ego nesciebam eum.

Ut autem magis occultaretur, subditur :

Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. "

Miraculo enim facto, statim ad locum miraculi confluxit turba : et Dominus ne laudem appetere videretur, a loco turbae declinavit. Joan. VIII, 50 : Ego autem non quaero gloriam meam. Dicunt autem quidam quod declinabat frementem turbam Judaeorum propter sabbatum : quia nondum venerat hora ejus ad patiendum. Sed primum est probabilius. Unde Augustinus : " Noli Jesum quaerere in turba, non est tamquam unus de turba. "

" Postea invenit eum Jesus, etc. "

Hic ponitur Domini manifestatio post miraculum jam propalatum, propter cujus propalationem se Dominus subtraxerat, ne propter praesentiam ipsius ab invidis supprimeretur. Sapient. ii, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum.

" Postea. " Ergo propalato jam miraculo, et soluta turba, " invenit eum Jesus in templo, " in quo forte gratias egit Deo de percepto beneficio sanitatis.

I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite.

" Et dixit ei, " instruens eum ad cautelam futurorum : " Ecce, " per signa evidentia, " sanus factus es, " Dei beneficio : " jam, " de caetero, " noli peccare, " hoc est, habe firmam voluntatem non peccandi : quia omne peccatum ex voluntate sicut ex radice procedit. Matth. vii, 18 : Non potest arbor bona, hoc est, mala voluntas, malos fructus facere : nique arbor mala bonos fructus facere.

II ad Corinth. viii, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Genes. IV, 7 : Subter te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius." Ne deterius tibi, " in paena aeterna, " aliquid contingat, " quam in paena temporali factum est. Eccli. vii, 3 : Non semines mala in sulcis injustitiae, et non metes ea in septuplum. Eccli. xii, 3 : Non est ei bene qui assiduus est in malis. Matth. XII, 45 : Fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

" Abiit ille homo, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset qui fecit eum sanum. "

Hic incipit pars illa quae est de persecutione Judaeorum propter miraculum. Cum enim ante calumniarentur factum, nunc persequuntur facientem postquam noverunt eum.

Dicuntur autem hic duo : in quorum primo accipiunt facientis notitiam : in secundo autem in persecutione ostendit Evangelista Judaeorum malitiam.

Dicit ergo : " Abiit ille homo, " qui de paralytico sanus effectus fuerat, " et nuntiavit Judaeis, " non ut delator, sed

ut magnalium Dei praedicator. Tob. xii, 7 : Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Matth. IX, 31 : Diffamaverunt eum in tota terra illa." Quia Jesus esset, " secundum nomen suum auctor salutis, " qui fecit eum sanum. " Psal. xliii, 8 : Salvasti enim nos de affligentibus nos : et odientes nos confudisti. II Machab. IX, 8 : Manifestam Dei virtutem in semetipso contestans. Illi autem unde aedificari debuerant ad fidem, inde scandalizabantur ad mortem, et infidelitatis excaecationem.