Hic ponit reversionis fructus: et primo dicit necessitatem revocandi quantum ad ipsorum culpam, amatorem, non virum. Oseae 3: vade, et dilige mulierem dilectam ab amico, et adulteram.
Quantum ad poenam, vox in viis. Infra 31: vox in excelso audita est, lamentationis, luctus, et fletus, Rachel plorantis filios suos. Secundo ponit conversionis utilitatem: convertimini, ut supra, aversiones, quibus a deo aversi estis. Ps. 102: qui sanat omnes contritiones tuas. Isa. 45: convertimini ad me, et salvi eritis. Tertio ponit eorum reversionem: et primo profitetur obedientiam: ecce venimus, sicut tu praecepisti.
Oseae 6: venite, revertamur ad dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos. Secundo confitentur dei magnificentiam, confitentes ipsius divinitatem: tu enim es. Exod. 15: iste deus meus, et glorificabo eum. Idolorum falsitatem: vere mendaces: quia non conferebant idola quae ibi colebamus, auxilium quod sperabamus, nec habebant divinitatem quam praetendebant.
Isa. 28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Et divini cultus utilitatem: vere in domino deo nostro salus Israel. Ps. 61: in deo salutare meum, deus auxilii mei, et spes mea in deo est.
Tertio confitentur culpam et poenam ipsorum et patrum: confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra. Infra 17: domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur: quoniam dereliquerunt fontem aquarum viventium, dominum.
Nota, quod deus dicitur pater creatione. Matth. 11: confiteor tibi pater, domine caeli et terrae.
Adoptione. Rom. 8: accepistis spiritum adoptionis filiorum dei, in quo clamamus, abba pater.
Instructione. Isa. 38: pater filiis notam faciet veritatem tuam. Correctione. Proverb. 3: quem enim diligit dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
Nota, quod hereditas patriae caelestis est praeclara splendore divinae visionis. Sap. 6: clara est et quae nunquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam. Dulcedine divini amoris. Psal. 22: calix meus inebrians quam praeclarus est. Familiaritate divinae allocutionis. Sapient. 8: praeclaritas in communicatione sermonum ipsius. Magnificentia operationis. Eccl. 43: illic praeclara opera et mirabilia. Magnitudine exultationis. Zach. 8: erit domus Juda et domus Israel, benedictio.
Solatio societatis. Ezech. 31: omnia ligna voluptatis quae erant in Paradiso dei, etc..