DE VIRTUTIBUS

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1 !6! TTB

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 11

Undecimo quaeritur utrum omnes teneantur ad perfectam caritatem habendam.

Et videtur quod sic.

Argumentum 1

Ad id enim quod est in praecepto, omnes tenentur. Sed perfectio caritatis est in praecepto; dicitur enim deuter., VI, 5: diliges dominum deum tuum ex toto corde. Ergo omnes tenentur ad perfectionem caritatis.

Argumentum 2

Praeterea, hoc videtur esse de perfectione caritatis, quod homo omnes actus suos referat in deum. Sed ad hoc omnes homines tenentur; dicitur enim I ad Cor., X, 31: sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis; omnia in gloriam dei facite. Ergo omnes tenentur ad perfectionem caritatis.

Argumentum 3

Sed dicendum, quod praeceptum illud apostoli ad hoc se extendit ut omnia habitu referantur in deum, sed non actu. Sed contra, praecepta legis sunt de actibus virtutum; habitus autem non cadit sub praecepto.

Non ergo praeceptum apostoli intelligitur de habituali resolutione nostrorum actuum in deo, sed de actuali.

Argumentum 4

Praeterea, dominus, Matth., V, 17, praecepta veteris legis adimplevit, secundum illud: non veni solvere (legem), sed adimplere.

Haec autem adimpletio est de necessitate salutis, ut patet per illud quod subditur Matth., cap. V 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Ad ea autem quae sunt de necessitate salutis, omnes tenentur.

Ergo et ad praedictam adimpletionem servandam. Sed praedicta adimpletio ad perfectionem pertinet; unde dominus in fine concludit Matth., V, 48: estote perfecti, sicut pater vester caelestis perfectus est. Ergo ad perfectionem caritatis omnes tenentur.

Argumentum 5

Praeterea, ad consilia solum non omnes tenentur. Perfectio autem vitae aeternae, aut caritatis, non attenditur secundum consilia: datur enim consilium de paupertate, nec tamen sequitur quod qui magis est pauper, sit perfectior; datur etiam consilium de virginitate, et tamen multi virgines sunt aliis imperfectiores in caritate; et sic videtur quod perfectio caritatis non consistat in consiliis.

Nullus ergo excusatur a perfectione caritatis.

Argumentum 6

Praeterea, status episcoporum est perfectior quam status religiosorum; alioquin non posset aliquis licite de statu religionis ad statum praelationis se transferre: unde et dionysius dicit in eccles. Hierarchia, quod episcopi sunt perfectiores; monachi autem sunt perfectius eorum virtutibus traditi, et quod debent se sursum agere ad perfectiones quas in episcopis vident. Nec tamen episcopi tenentur ad observandum huiusmodi consilium paupertatis, et alia huiusmodi. Ergo in his non consistit perfectio caritatis.

Argumentum 7

Praeterea, dominus apostolis multa imposuit quae sunt de perfectione vitae: ut quod non portarent duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam, neque aliquod huiusmodi.

Sed quod iniunxit apostolis, omnibus iniunxit, secundum illud Marc., XIII, 37: quod vobis dico, omnibus dico. Ergo omnes tenentur ad perfectionem vitae.

Argumentum 8

Praeterea, quicumque habet caritatem, plus amat vitam aeternam quam vitam temporalem.

Sed quilibet homo tenetur ad actum caritatis. Ergo quilibet homo tenetur ad hoc quod vitam aeternam praeeligat vitae corporali.

Sed, sicut Augustinus dicit, caritas cum ad perfectionem venerit, dicit: cupio dissolvi, et esse cum christo. Ergo quilibet tenetur habere perfectam caritatem.

Argumentum 9

Praeterea, Augustinus dicit, quod perfecta caritas est ut quis paratus sit pro fratribus etiam mori. Sed ad hoc omnes tenentur, dicitur enim I Ioan., III, 16: in hoc cognoscimus caritatem dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Ergo quilibet tenetur ad perfectionem caritatis.

Argumentum 10

Praeterea, quilibet tenetur vitare peccatum.

Sed qui est sine peccato, habet fiduciam in die iudicii: quia in hoc perfecta est caritas dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii, ut dicitur I Ioan., IV, 17.

Ergo omnes tenentur ad perfectionem caritatis.

Argumentum 11

Praeterea, philosophus dicit in VIII ethic.: deo et parentibus non possumus reddere aequivalens; sed sufficit ut quilibet eis reddat quod potest. Sed perfectio caritatis in hoc consistit ut aliquis faciat pro deo quod potest, quia nullus facit ultra posse. Ergo quilibet tenetur habere perfectam caritatem.

Argumentum 12

Praeterea, religiosi profitentur perfectionem vitae. Ergo ipsi videntur teneri ad habendam perfectionem caritatis, et ad omnia quae ad perfectionem vitae pertinent.

Sed Contra

Sed contra, est quod nullus tenetur ad id quod non est in ipso. Sed habere perfectam caritatem non est a nobis, sed a deo. Non ergo potest esse in praecepto.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod huius quaestionis solutio ex praemissis accipi potest.

Ostensum est enim supra, quod aliqua perfectio est quae ipsam speciem caritatis consequitur, utpote quae consistit in remotione cuiuslibet inclinationis in contrarium caritatis.

Quaedam autem perfectio est, sine qua caritas esse potest, quae pertinet ad bene esse caritatis; quae scilicet consistit in remotione occupationum saecularium, quibus affectus humanus retardatur ne libere progrediatur in deum. Est autem et quaedam alia perfectio caritatis, quae non est possibilis homini in hac vita, et quaedam ad quam nulla natura creata pertingere potest; ut ex supradictis apparet.

Manifestum est autem, quod ad illud omnes teneri dicuntur, sine quo salutem consequi non possunt. Sine caritate autem nullus potest salutem aeternam consequi, et ea habita ad salutem aeternam pervenitur.

Unde ad primam perfectionem caritatis omnes tenentur sicut ad ipsam caritatem. Ad secundam vero perfectionem, sine qua caritas esse potest, homines non tenentur, cum quaelibet caritas sufficiat ad salutem. Multo etiam minus tenentur ad tertiam vel quartam perfectionem, cum nullus ad impossibile teneatur.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod totalitas illa, secundum quod cadit sub praecepto caritatis, pertinet ad perfectionem sine qua caritas esse non potest.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod omnia actu referre in deum, non est possibile in hac vita, sicut non est possibile quod semper de deo cogitetur; hoc enim pertinet ad perfectionem patriae. Sed quod omnia virtute referantur in deum, hoc pertinet ad perfectionem caritatis ad quam omnes tenentur.

Ad cuius evidentiam considerandum est, quod, sicut in causis efficientibus virtus primae causae manet in omnibus causis sequentibus, ita etiam intentio principalis finis virtute manet in omnibus finibus secundariis; unde quicumque actu intendit aliquem finem secundarium, virtute intendit finem principalem; sicut medicus, dum colligit herbas actu, intendit conficere potionem, nihil fortassis de sanitate cogitans, virtualiter tamen intendit sanitatem, propter quam potionem dat.

Sic igitur, aliquis seipsum ordinat in deum, sicut in finem, in omnibus quae propter seipsum facit manet virtute intentio ultimi finis, qui deus est: unde in omnibus mereri potest, si caritatem habeat. Hoc igitur modo apostolus praecipit quod omnia in dei gloriam referantur.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod aliud est habitualiter referre in deum, et aliud virtualiter.

Habitualiter enim refert in deum et qui nihil agit, nec aliquid actualiter intendit, ut dormiens; sed virtualiter aliquid referre in deum, est agentis propter finem ordinantis in deum. Unde habitualiter referre in deum, non cadit sub praecepto; sed virtualiter referre omnia in deum, cadit sub praecepto caritatis: cum hoc nihil aliud sit quam habere deum ultimum finem.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod illud quod dicitur, estote perfecti etc., videtur esse referendum ad dilectionem inimicorum, quae quodammodo est de perfectione consilii, et quodammodo est de necessitate praecepti, ut supra, art. 8, expositum est.

Ad 5

Ad quintum dicendum, quod perfectio vitae aeternae in quibusdam quidem consistit principaliter et per se; in quibusdam autem secundario, et quasi per accidens. Principaliter quidem et per se consistit perfectio in his quae pertinent ad interiorem mentis dispositionem, et praecipue in actu caritatis, quae est radix omnium virtutum; secundario vero et per accidens consistit etiam in quibusdam exterioribus, ut puta in virginitate, paupertate, et huiusmodi.

Haec enim ad perfectionem pertinere dicuntur tripliciter.

Primo quidem, in quantum per ea subtrahuntur homini impedimenta occupationum, quibus remotis mens liberius fertur in deum; unde et dominus cum dixisset, Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, consequenter adiecit: et veni, et sequere me; ut ostenderet, quod paupertas ad perfectionem non pertineret, nisi in quantum disponit ad sequendum christum. Quem quidem sequimur non passibus corporis, sed affectibus mentis.

Similiter apostolus, I ad Cor., VII, 34, consilium dat de non nubendo; quia quae virgo est, cogitat quae dei sunt, quomodo placeat deo; et eadem ratio est de aliis similibus.

Secundo pertinent ad perfectionem, in quantum sunt quidam perfectae caritatis effectus qui enim perfecte diligit deum, ab his se retrahit quae eum retrahere possunt ne deo vacet.

Tertio pertinent ad perfectionem poenitentiae; quia nulla satisfactio pro peccatis adaequari potest votis religionis, quibus homo se deo consecrat, et animam per votum obedientiae, et corpus per votum continentiae, et res omnes per votum paupertatis.

Sic igitur in his quae principaliter et per se ad perfectionem pertinent, sequitur quod sit maior perfectio ubi haec inveniuntur magis, sicut quod perfectior est qui maioris est caritatis.

In his autem quae ex consequenti et quasi per accidens, ad perfectionem pertinent, non sequitur magis simpliciter ubi magis inveniuntur.

Unde non sequitur quod magis pauper sit magis perfectus; sed mensuranda est in talibus perfectio per comparationem ad illa in quibus consistit perfectio simpliciter; ut scilicet ille dicatur perfectior, cuius paupertas magis sequestrat hominem a terrenis occupationibus, et facit liberius deo vacare.

Ad 6

Ad sextum dicendum, quod haec est differentia inter amicitiam honesti et delectabilis: quia in amicitia delectabilis, amicus diligitur propter delectationem; in amicitia autem honesti amicus diligitur propter seipsum, sed delectatio provenit ex consequenti. Ad perfectionem igitur amicitiae honesti pertinet ut aliquis propter amicum interdum abstineat etiam a delectatione quam in eius praesentia habet, in eius servitiis occupatus. Secundum igitur hanc amicitiam plus amat aliquem qui ab eo se absentat propter amicum, quam qui a praesentia amici discedere non vult etiam propter amicum. Sed si quis libenter vel faciliter a praesentia amici divellitur et in aliis magis delectatur, vel nihil vel parum comprobatur amicum diligere.

Hos igitur tres gradus considerare possumus in caritate. Deus autem maxime propter seipsum est diligendus. Sunt enim quidam qui libenter, vel sine magna molestia, separantur a vacatione divinae contemplationis, ut terrenis negotiis implicentur, et in his vel nihil vel modicum caritatis apparet. Quidam verum in tantum delectantur in vacatione divinae contemplationis, quod eam deserere nolunt, etiam ut divinis obsequiis mancipentur ad salutem proximorum. Quidam vero ad tantum culmen caritatis ascendunt, quod etiam divinam contemplationem, licet in ea maxime delectentur, praetermittunt, ut deo serviant in salutem proximorum; et haec perfectio in Paulo apparet, qui dicebat Rom., IX, 3: optabam ego ipse anathema, id est separatus, esse a christo pro fratribus meis;- et ad philipp., I, 23-24: desiderium habens dissolvi, et esse cum christo; permanere autem in carne necessarium propter vos.

Et haec perfectio est proprie praelatorum, et praedicatorum, et quorumcumque aliorum, qui procurandae saluti aliorum insistunt; unde significantur per Angelos in scala Iacob ascendentes quidem per contemplationem, descendentes vero per sollicitudinem quam de salute proximorum gerunt. Nec derogare potest perfectioni status praelatorum, quod aliqui statu praelatorum abutuntur quaerentes praelationem propter temporalia bona, quasi dulcedine contemplationis non allecti; sicut nec incredulitas multorum, fidem dei evacuat, ut dicitur Rom., III.

Ad 7

Ad septimum dicendum, quod in doctrina evangelica quaedam dicta sunt apostolis in persona omnium fidelium, ea scilicet quae pertinent ad necessitatem salutis; unde et Marc., XIII, 37, dicit: quod vobis dico, omnibus dico: vigilate; nam in vigilantia ibi intelligitur sollicitudo quam homo debet habere, ne imparatus inveniatur a christo.

Quaedam vero dicuntur apostolis quae pertinent ad perfectionem vitae, et ad praelati officium; et ad hoc extendi non potest, quod vobis dico, omnibus dico.

Sciendum tamen, quod illa quae dixit dominus discipulis Luc., IX, 3: nihil in via tuleritis etc., secundum quod Augustinus exponit in Lib. De consen. Evangelist., non pertinent ad perfectionem vitae, sed ad potestatem dignitatis apostolicae, per quam poterant, nihil secum ferentes, vivere de his quae ministrabantur ab his quibus evangelium praedicabant: unde ibidem dicitur, quod dignus est operarius mercede sua, vel cibo suo, unde nec praeceptum fuit, nec consilium, sed concessio. Et propter hoc Paulus, qui secum necessaria deferebat, non utens hac concessione, supererogabat, quasi propriis stipendiis militans, ut patet I ad Cor., IX 7.

Ad 8

Ad octavum dicendum, quod in homine sunt duo affectus; unus caritatis, quo anima desiderat esse cum christo; alius autem naturalis, quo anima refugit separationem a corpore, qui adeo est homini naturalis, quod nec etiam Petro senectus abstulit, ut Augustinus dicit super Ioan.. Ex coniunctione ergo horum duorum affectuum vellet anima sic coniungi deo, quod non separaretur a corpore; secundum illud apostoli, II ad corinth., V, 4: nolumus expoliari, sed supervestiri; ut absorbeatur quod mortale est a vita. Sed quia hoc est impossibile (quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a domino); insurgit quaedam contrarietas inter praedictos affectus, et quanto caritas est perfectior, tanto sensibilius affectus caritatis vincit affectum naturae; et hoc ad perfectionem caritatis pertinet.

Unde et apostolus ibidem subdit: audemus autem, et bonam voluntatem habemus, magis peregrinari a corpore; et praesentes esse ad dominum.

Sed in his in quibus est caritas imperfecta, si tantum affectus caritatis vincat, ex repugnantia tamen naturalis affectus redditur insensibilis victoria caritatis. Quod ergo aperte et indubitanter, sive audacter, apostolus dicit: cupio dissolvi, et esse cum christo, hoc perfectae caritatis est; sed quod qualitercumque, licet insensibiliter, praeferat anima fruitionem dei unioni corporis, est de necessitate caritatis.

Ad 9

Ad nonum dicendum, quod ponere animam, id est, vitam praesentem, pro fratribus quodammodo est de necessitate caritatis, et quodammodo est de perfectione ipsius. Plus enim homo debet diligere proximum quam corpus proprium; unde in eo casu quo aliquis tenetur procurare proximi salutem, tenetur etiam pro ipsius salute periculis corporalem vitam exponere. Sed hoc perfectae caritatis est ut etiam pro his in quibus proximo non tenetur, pro eo corporalem suam vitam periculis quis exponat.

Ad 10

Ad decimum dicendum, quod licet quilibet teneatur esse sine peccato mortali, non tamen omnium est huiusmodi rei securitatem habere; sed perfectorum, qui peccata totaliter subiugaverunt.

Ad 11

Ad undecimum dicendum, quod et parentibus, et multo magis deo, tenetur homo rependere totum quod potest; tamen secundum communem modum humanae vitae, supra quem potest aliquis aliquid erogare, ad quod tamen ex necessitate praecepti non tenetur.

Ad 12

Ad duodecimum dicendum, quod perfectionem caritatis nullus profitetur; sed profitentur aliqui statum perfectionis, qui consistit in his quae organice ordinantur ad perfectionem caritatis, ut paupertas et ieiunia; qui tamen nec ad omnia huiusmodi tenentur, sed ad illa solum quae profitentur. Unde perfectio caritatis non cadit eis sub voto, sed est eis ut finis, ad quem pervenire conantur per ea quae vovent.