Hic ponit argumenta reversionis: et primo sumpta ex beneficiis quae promittuntur revertentibus, secundo ex poenis quas comminatur contemnentibus; ibi, haec enim dicit dominus, etc.. Circa primum duo. Primo docet revertendi modum: si reverteris, ab idolis, ad me convertere. Vel si reverti disponis, toto corde convertaris. Vel si reverteris a captivitate, convertere poenitendo. Isa. 21: si quaeritis, quaerite, convertimini, et venite.
Secundo ostendit conversionis fructum triplicem. Primo securitatis: si abstuleris offendicula, idest idola, in quibus et tu procedens offendis, et me ad iram provocas, non commoveberis, idest a patria. Psalm. 124: qui confidunt in domino sicut mons sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in jerusalem. Secundo fructum sanctitatis in ipsis: juravit vivit dominus, per deum scilicet vivum, et non per idola mortua; in veritate, ex parte jurantis, ut vere, et non simulate, vel ad deceptionem jurent; in judicio, quantum ad causam pro qua juratur, ut non temere, sed praecedente debita discussione juretur; in justitia, quantum ad rem de qua juratur, ut sit justa et licita. Isa. 65: qui jurat in terra, jurabit in deo, amen tertio ampliationem religionis in gentibus: et benedicent gentes, dominum, videntes beneficia ipsius in te. Psal. 65: benedicite gentes deum nostrum.