Hic describit adventum quantum ad viae progressum: dicetur, adventus, ventus urens, scilicet exercitus chaldaeorum qui totam terram comburet, jam est in viis quae sunt in deserto, quod est inter chaldaeam et Judaeam; quasi dicat: jam exercitus ad locum illum pervenit, non ad ventilandum, ut scilicet quidam captiventur, sicut quando purgatur granum et palea; sed omnes captivabimini.
Spiritus plenus, idest indignatio perfecta super vos, ex his, scilicet hostibus, mihi, idest ad honorem meum. Isa. 30: spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, etc.. Et comminatur per eos executurum se judicium: et nunc ego, quasi non possum me plus tenere: sed loquar judicia mea cum eis. Vel nunc ego, consolatoria loquar. Supra 1: loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me etc..