Deinde quaesitum est de effectu sacramentorum.
Utrum compaternitas causetur ex praeambulis ad sacramenta, puta, ex catechismo et huiusmodi.
Et videtur quod sic.
Dicit enim quaedam decretalis, quod a primo pabulo salis non potest fieri uxor. Ergo contrahitur ibi compaternitas.
Praeterea, catechumenus censetur christianus.
Sed qui dat christianismum, efficitur compater. Ergo, etc..
Respondeo. Quidam dicunt, quod omnia illa sacramentalia sufficiunt ad causandum compaternitatem. Quidam dicunt, quod solum contrahitur quantum ad tria; scilicet in catechismo, baptismo et confirmatione.
Sed mihi videtur quod solum contrahitur in duobus, scilicet in baptismo et confirmatione.
Quia compaternitas similitudo quaedam est paternitatis; paternitas autem non fit nisi in generatione; et ideo solum in illis sacramentis in quibus est quaedam generatio spiritualis, contrahitur compaternitas, quae matrimonium impedit.
Ad primum ergo dicendum, quod illa non sunt intelligenda singillatim, sed accipienda collective et simul, quia in omnibus illis aliquis efficitur compater.
Ad secundum dicendum, quod catechumenus dicitur christianus per fidem, non per baptismum, quem nondum suscepit; et ille qui dat christianismum dat sacramentum baptismi.