Deinde quaesitum fuit:
Utrum sit una ecclesia quae fuit in principio tempore apostolorum et quae est modo.
Et videtur quod non.
Quia nunc non utitur eisdem regulis.
Tunc enim praelati erant sine auro et argento in zonis suis. Ergo, etc..
Praeterea, non legitur quod christus et apostoli habuerint castra; modo autem ecclesia habet. Ergo, etc..
Contra, Matth., XXVIII, 20: ecce ego vobiscum sum... Usque ad consummationem saeculi. Hoc autem non intelligitur tantum de apostolis, quia omnes mortui sunt, et adhuc saeculum non est consummatum. Ergo, etc..
Respondeo. Dicendum, quod eadem est numero ecclesia, quae tunc erat et quae nunc est: quia eadem fides et eadem fidei sacramenta, eadem auctoritas, eadem professio; unde dicit apostolus, I corinth., I, 13: divisus est christus?
Ad primum ergo dicendum, quod verba matthaei tripliciter exponuntur.
Hilarius et Ambrosius exponunt secundum sensum mysticum, dicentes: nolite portare aurum, etc., id est nihil in spiritualibus ministeriis auro vendatis: non duas tunicas, id est non duplicem animam habeatis.
Alii exponunt ad litteram; et una expositio est Augustini, qui dicit, quod illa verba non dicuntur per modum praecepti, sed permissionis, ita quod qui non servat non peccat, et qui servat melius facit; ut sit sensus: nolite portare; id est, quando itis ad praedicandum, nolite solliciti esse de expensis, quia debentur vobis a populo: dignus est enim operarius, etc.: quasi diceret: ideo permitto quod non portetis, quia digni estis accipere ab aliis, quibus praedicatis. Paulus hoc non servavit, et tamen contra regulam hanc non fecit sed supererogavit.
Alia expositio est aliorum sanctorum, qui dicunt quod haec dicta sunt praeceptive; sed hoc praeceptum datum est non ad semper servandum, sed ad primam missionem: bis enim eos misit, scilicet ante passionem Iudaeis, et post resurrectionem gentibus. In prima dixit eis: in viam gentium ne abieritis; in secunda dixit: docete omnes gentes. In prima mandavit quod praedicta servarent, non autem in secunda.
Et ratio huius est, quia in prima solum mittebantur ad Iudaeos, apud quos consuetum erat quod magistri eorum ab eis sustentarentur; et ideo sine scandalo poterant accipere, et uti potestate sibi concessa. Apud vero gentiles non erat huiusmodi consuetudo, quia apud eos non erant huiusmodi praedicatores; et ideo fuisset eis scandalum, et visum fuisset eis quod pro quaestu apostoli praedicarent: et ideo Paulus hoc praeceptum non servavit in gentibus; et ideo dominus in secunda missione dixit: nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus respondet in epistola contra donatistas, et habetur super illud Ps. II, 1: quare fremuerunt gentes. Distinguit enim diversa tempora ecclesiae. Fuit enim tempus quando astiterunt reges adversus christum: et in illo tempore non solum non dabant fidelibus, sed eos occidebant. Aliud vero tempus est nunc, quo reges intelligunt et eruditi serviunt domino iesu christo in timore etc., et ideo in isto tempore reges sunt vassalli ecclesiae.
Et ideo est alius status ecclesiae nunc et tunc, non tamen est alia ecclesia.