Hic ostendit effectum destructionis: et primo in regione; secundo in gente, ibi, a voce equitis etc..
Circa primum duo. Primo praedicit futuram desolationem communiter quantum ad campestria: vacua, habitatore, nihil, privata fructibus, et aedificiis, non erat lux, ut videbatur afflictis quibus omnia videntur tenebrosa. Isa. 26: et terra relinquetur deserta, et longe faciet dominus homines.
Et quantum ad montuosa: vidi montes, et ecce movebantur, hyperbolice, quod si possibile foret, etiam montes in tanta tribulatione commoverentur. Vel per montes, habitantes in montibus. Psal. 45: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Et quantum ad animata: intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile caeli recessit, quod scilicet cum habitatore recedit.
Isa. 50: veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Et specialiter quantum ad fertiles regiones, quae minus vacuari debebant. Aspexi, et ecce carmelus desertus. Isa. 1: terra vestra deserta, civitates vestrae destructae sunt.
Secundo confirmat per domini sententiam: et primo ponit misericordiae admixtionem: haec dicit dominus...p consummationem non faciam, ut scilicet omnes moriantur, sicut dixerat de decem tribubus. Isa. 9: consummationem et abbreviationem dominus deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Secundo ponit sententiae dominationem: lugebit; terra: quasi dicat: sterilis erit, sicut florens dicitur ridere; vel quasi compassione, hyperbolice. Isa. 24: luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, et infirmata est altitudo populi terrae. Tertio divinae sententiae firmitatem, cogitavi. Isa. 14: hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec manus extenta super universas gentes. Dominus exercituum decrevit; et quis poterit infirmare?