Hic ostendit effectum destructionis in plebe Judaeorum: et primo ponit timorem, qui significatur ex desertione urbium: equitis, scilicet chaldaei. Isa. 21: a facie gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Et quantum ad inhabitationem montium: ingressi sunt ardua.
Infra 48: relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Secundo ponit spei frustrationem ab idolis: tu autem vastata quid facies? cum vestieris. Ad similitudinem meretricis quae parat se ut placeat amatoribus, ita ornabant aras idolorum ut eis placerent stibio, idest unguento crocei coloris, quo mulieres supercilia tingunt, sicut dicitur 4 Reg. 9, quia: jezabel depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum etc.. Prov. 7: occurrit illi mulier in ornatu meretricio etc.. Et ab amicis, praecipue Aegyptiis, in quibus confidebant. Contempserunt.
Thren. 1: omnes amici ejus spreverunt eam. Tertio ponit dolorem sicut in partu, vocem puerperae, quae primo filium parit, et gravius dolet. Et sicut in morte filii, inter morientes. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis, etc..
Notandum, quod multiplex est circumcisio: scilicet mentis a pravis cogitationibus. Lev. 26: donec erubescat incircumcisa mens eorum. Cordis a pravis affectionibus. Roman. 2: circumcisio cordis in spiritu non littera. Oris a pravis locutionibus.
Exod. 6: incircumcisus labiis ego sum.
Auris a detractionibus et pravis verbis. Infra 6: incircumcisae aures eorum, et audire non possunt.
Carnis, significans circumcisionem a carnalibus concupiscentiis. Genes. 17: circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
Item notandum, quod lavatur cor aqua baptismatis Ezech. 16: lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te. Lacrymis compunctionis.
Ps. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Vino divini amoris. Gen. 49: lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Lacte divini sermonis. Cant. 5: oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae. Ardore correctionis. Isai. 4: si abluerit dominus sordem filiarum sion, et sanguinem jerusalem laverit de medio ejus in spiritu judicii, et in spiritu ardoris. Sanguine dominicae passionis. Apoc. 7: laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine agni.