Postquam philosophus resumpsit, ea quae sunt necessaria ad praesentem considerationem de ipsis virtutibus sensitivis, nunc accedit ad principale propositum in hoc libro, applicando considerationem sensus ad corporalia.
Et primo quantum ad organum sensuum.
Secundo, quantum ad sensibilia, ibi, de sensibilibus autem his.
Circa primum duo facit. Primo attribuit organum sensuum elementis, improbando sermones aliorum. Secundo determinando id quod verius esse potest, ibi, quod quidem igitur.
Circa primum duo facit. Primo tangit in generali, quomodo antiqui attribuebant organa sensuum elementis. Secundo descendit specialiter ad organum visus, circa quod a pluribus errabatur, ibi, faciunt autem omnes visum.
Dicit ergo primo, quod priores philosophi quaerebant secundum elementa corporum, qualia essent corporea instrumenta, in quibus et per quae operationes sensuum exercerentur.
Et hoc ideo, quia sicut in primo de anima dictum est, ponebant simile simili cognosci. Unde et ipsam animam ponebant esse de natura principiorum, ut per hoc posset omnia cognoscere, quasi omnibus conformis.
Nam omnia in principiis communicant: et pari ratione, quia organa sensuum omnia corporalia cognoscunt, attribuebant ea elementis corporum.