S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE CORREPTIONE ET GRATIA AD EUMDEM VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS ADRUMETINOS Liber unus .

 2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera: verum etiam adjuvat no

 CAPUT II.

 4. Non se itaque fallant, qui dicunt, «Utquid nobis praedicatur atque praecipitur, ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 8. Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt, «Tantum praecipe mihi, et ora pro me, ut quod praecipis faciam?» Cur non potius secundum suum pravum sen

 CAPUT VI.

 10. An adhuc et iste nolens corripi, potest dicere, «Quid ego feci, qui non accepi?» quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse? «Po

 CAPUT VII.

 12. Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad

 13. Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Evangeli

 14. De talibus dicit Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt: quoniam quos ante

 15. Merito sequitur vox ad regnum electorum: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, q

 16. Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset, Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subvertere mox additum est, Firmum autem fundam

 CAPUT VIII.

 18. Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis quibusdam Deus quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non d

 19. Nec miremur nos vestigare non posse investigabiles vias ejus. Ut enim alia innumerabilia taceam, quae aliis dantur, aliis non dantur hominibus a D

 CAPUT IX.

 21. Fuerunt ergo isti ex multitudine vocatorum: ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis praedestinatis Deus perseverantiam no

 22. Denique ipse Salvator, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. Multi ergo audi

 23. Propter hoc Apostolus cum dixisset, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum sciens nonnullos diligere Deum, et in eo bono usqu

 24. Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum ei

 25. Nemo ergo dicat non esse corripiendum qui exorbitat de via justa, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse poscendam: nemo prudens et

 CAPUT X.

 27. Quapropter saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritur

 28. Sic et hominem fecit cum libero arbitrio, et quamvis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sua pot

 CAPUT XI.

 30. Proinde etsi non interim laetiore nunc verumtamen potentiore gratia indigent isti: et quae potentior quam Dei unigenitus Filius, aequalis Patri e

 31. Istam gratiam non habuit homo primus, qua nunquam vellet esse malus : sed sane habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus esset, et sine qu

 32. Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum: dederat adjutorium , sine quo in ea non posset perm

 CAPUT XII.

 34. Itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adjutorium quo aliquid fit. Nam sine aliment

 35. Major quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas tentationes , quae in paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque firmata,

 36. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enim propterea eos promisit Abrahae, quia praescivit a se ipsis bonos futuros. Nam si ita est,

 37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono perseverantiam, primus homo, sed perseverare 0939 vel non perseverare in ejus relinqueretur ar

 38. Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale p

 CAPUT XIII.

 40. Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseveraturos habeatur incertum: non aliter haec audire debent, quibus exped

 41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae suae, Qui coronat te in

 42. Hi vero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum, quos Dei gratia sive nondum habentes ullum liberum suae voluntatis arbitrium, sive cum

 CAPUT XIV.

 0943 44. Et quod scriptum est, quod vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), nec tamen omnes salvi fiunt, multis quidem modis intelligi potest,

 45. Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6), et qui etiam illa quae futura

 CAPUT XV.

 47. Quia ergo nos qui salvi futuri sint nescientes, omnes quibus praedicamus hanc pacem salvos fieri velle Deus jubet, et ipse in nobis hoc operatur,

 48. Quamvis itaque etiam dum quorumdam fides subvertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam scivit Dominus qui sunt ejus: non tamen ideo nos pigri

 CAPUT XVI.

 49. Proinde, quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri velle debemus omni

Chapter 37.—To a Sound Will is Committed the Power of Persevering or of Not Persevering.

As, therefore, the first man did not receive this gift of God,—that is, perseverance in good, but it was left in his choice to persevere or not to persevere, his will had such strength,—inasmuch as it had been created without any sin, and there was nothing in the way of concupiscence of himself that withstood it,—that the choice of persevering could worthily be entrusted to such goodness and to such facility in living well. But God at the same time foreknew what he would do in unrighteousness; foreknew, however, but did not compel him to this; but at the same time He knew what He Himself would do in righteousness concerning him. But now, since that great freedom has been lost by the desert of sin, our weakness has remained to be aided by still greater gifts. For it pleased God, in order most effectually to quench the pride of human presumption, “that no flesh should glory in His presence”—that is, “no man.”134    1 Cor. i. 29. But whence should flesh not glory in His presence, save concerning its merits? Which, indeed, it might have had, but lost; and lost by that very means whereby it might have had them, that is, by its free will; on account of which there remains nothing to those who are to be delivered, save the grace of the Deliverer. Thus, therefore, no flesh glories in His presence. For the unrighteous do not glory, since they have no ground of glory; nor the righteous, because they have a ground from Him, and have no glory of theirs, but Himself, to whom they say, “My glory, and the lifter up of my head.”135    Ps. iii. 3. And thus it is that what is written pertains to every man, “that no flesh should glory in His presence.” To the righteous, however, pertains that Scripture: “He that glorieth, let him glory in the Lord.”136    1 Cor. i. 31. For this the apostle most manifestly showed, when, after saying “that no flesh should glory in His presence,” lest the saints should suppose that they had been left without any glory, he presently added, “But of Him are ye in Christ Jesus, who of God is made unto us wisdom, and righteousness, and sanctification, and redemption: that, according as it is written, He that glorieth, let him glory in the Lord.”137    1 Cor. i. 30. Hence it is that in this abode of miseries, where trial is the life of man upon the earth, “strength is made perfect in weakness.”138    2 Cor. xii. 9. What strength, save “that he that glorieth should glory in the Lord”?

37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono perseverantiam, primus homo, sed perseverare 0939 vel non perseverare in ejus relinqueretur arbitrio, tales vires habebat ejus voluntas, quae sine ullo fuerat instituta peccato, et nihil illi ex se ipso concupiscentialiter resistebat, ut digne tantae bonitati et tantae bene vivendi facilitati perseverandi committeretur arbitrium: Deo quidem praesciente quid esset facturus injuste; praesciente tamen, non ad hoc cogente: sed simul sciente quid de illo ipse faceret juste. Nunc vero posteaquam est illa magna peccati merito amissa libertas, etiam majoribus donis adjuvanda remansit infirmitas. Placuit enim Deo, quo maxime humanae superbiam praesumptionis exstingueret, ut non glorietur omnis caro coram ipso, id est, omnis homo. Unde autem non glorietur caro coram ipso, nisi de meritis suis? quae quidem potuit habere, sed perdidit; et per quod habere potuit, per hoc perdidit, hoc est, per liberum arbitrium: propter quod non restat liberandis nisi gratia liberantis. Ita ergo non gloriatur omnis caro coram ipso. Non enim gloriantur injusti, qui non habent unde; nec justi, quia ex ipso habent unde, nec habent gloriam suam nisi ipsum, cui dicunt, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4). Ac per hoc ad omnem hominem pertinet quod scriptum est, Ut non glorietur omnis caro coram ipso. Ad justos autem illud, Qui gloriatur, in Domino glorietur. Hoc enim Apostolus apertissime ostendit, qui cum dixisset, Ut non glorietur omnis caro coram ipso; ne putarent sancti sine gloria se remansisse, mox addidit, Ex ipso autem vos estis in Jesu Christo, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 29-31). Hinc est quod in hoc loco miseriarum, ubi tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1), virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9): quae virtus, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur?