QUODLIBETUM XII

 QUODLIBETUM 12

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Quaestio 11

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Quaestio 13

 Quaestio 14

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 15

 Prologus

 Quaestio 16

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 17

 Prologus

 Quaestio 18

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 19

 Prologus

 Quaestio 20

 Quaestio 21

 Quaestio 22

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 23

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 24

 Prologus

Articulus 2

Secundo quaeritur utrum accipiens doctrinam alicuius experimenti sub iuramento non communicandi teneatur servare iuramentum.

Et videtur quod sic.

Argumentum 1

Quia sic obligatus non debet facere aliquid quod vergat in detrimentum illius qui dedit vel qui docuit. Hoc autem esset, si aliis communicaret. Ergo, etc..

Argumentum 2

Praeterea, communicare tale experimentum, non tenetur ex parte salutis aeternae alicui. Cum ergo non teneatur alteri communicare, non debet sic obligatus communicare.

Sed Contra

Contra, non communicare salubre remedium, sive quodcumque bonum, est contra caritatem. Ergo, etc..

Corpus

Respondeo. Aliter dicendum est hic simpliciter et aliter in casu.

Simpliciter loquendo non tenetur, sed male fecit iurando. Iuramentum enim non solum amittit vim quando iuramentum est illicitum, sed etiam quando iurando peierat; quia iuramentum obligans debet habere iudicium, iustitiam et veritatem. Sed et si iuro quandoque aliquid quod licet mihi non facere, puta, non ire ad ecclesiam, non licet tamen iurare; quia licet sit mihi licitum pro aliquo tempore facere vel dimittere huiusmodi bonum, quod est ad ecclesiam ire, non tamen licet mihi iuramentum interponere et animum obfirmare ad aliquod bonum non faciendum, quia hoc est facere contra spiritum sanctum.

Et ideo iuramentum contra omne id quod est de genere bonorum, est illicitum et non servandum.

Tamen in casu servare tenetur; puta, si ille vel alius sufficiens medicus praesens esset, et paratus esset curare, et uti illo experimento in salutem corporalem aliorum.

Ad

Et sic patet solutio ad obiecta.