Hic excludit remedia in quibus confidere poterant: et primo hominum sanctitatem; secundo regiae urbis fortitudinem, cap. 6: confortamini; tertio divini cultus religionem, cap. 7: verbum quod factum est ad jeremiam a domino, dicens etc..
Circa primum duo. Primo ostendit eorum malitiam in generali; secundo prosequitur vitia in speciali, ibi, super quo tibi propitius esse potero? circa primum duo. Primo ostendit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, idcirco percussit eos leo de sylva.
Circa primum duo. Primo ostendit malitiam praelatorum: secundo subditorum, ibi, ego autem dixi etc.. Circa primum duo. Primo proponit dominus universalem populi malitiam quantum ad pravitatem actionis: virum, etiam unum, facientem judicium, idest juste se habentem ad proximum suum, secundum regulam justi judicii, quaerentem fidem, idest fideliter agere; et propitius ero ei, non tantum propter decem, sicut dixit Abraham de sodomitis, Gen. 18. Sed poterat dici: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: Psal. 13: et quantum ad perversitatem actionis in his, si qua bona exterius videbantur: quod si etiam, vivit dominus, dixerint; et hoc falso jurabunt: quia in corde dominum non venerabantur, sicut ore ostendebant; vel quia ad litteram perjurabant. Supra 4: jurabis, vivit dominus, in veritate, et in judicio, et in justitia. Isa. 29: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Secundo propheta confirmat domini sententiam: et primo ponit sententiae veritatem: domine, oculi mei respiciunt fidem, idest quod rectum est; quasi dicat: recte judicasti. Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus, spirituum ponderator est dominus. Hab. 1: mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Secundo adjungit populi incorrigibilitatem, quia nec emendatur percussione: percussisti, levibus flagellis, non doluerunt, de peccatis suis: attrivisti, morte et captivitate.
Supra 2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt. Aggaei 2: percussi vos vento urente, et aerugine et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis qui reverteretur ad me: dicit dominus.
Nec confusione: induraverunt; quasi dicat: non immutantur verecundia. Ezech. 3: omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.