Deinde cum dicit faciunt autem accedit specialiter ad organum visus, quod attribuebant igni.
Et primo improbat causam positionis.
Secundo ipsam positionem, ibi, quoniam autem si ignis esset.
Circa primum tria facit. Primo ponit causam, ex qua quidem movebantur ad attribuendum organum visus igni. Secundo movet quamdam dubitationem, ibi, habet autem dubitationem. Tertio determinat veritatem circa utrumque, causa utique huiusmodi.
Ait ergo primo, quod omnes, qui attribuunt organum visus igni, hoc ideo faciunt, quia ignorant causam cuiusdam passionis, quae circa oculum accidit: si enim oculus comprimatur et fortiter moveatur, videtur quod ignis luceat: quod accidit si sint apertae palpebrae solum quando aer exterior est tenebrosus, aut etiam in aere claro, si primo claudantur palpebrae, quia per hoc fiunt tenebrae oculo clauso. Et hoc reputabant esse manifestum signum, quod organum visus ad ignem pertineret.