Hic ostendit malitiam praelatorum contra aestimationem prophetae: et primo proponit populi ignorantiam, quasi in excusationem ipsorum: forsitan pauperes sunt, illi quos malos in plateis reperi, ignorantes viam, per quam incedant judicium, quod timeant. 1 Cor. 8: non in omnibus est scientia. Secundo proponit praelatorum scientiam, quae auferebat opinionem culpae: ibo ergo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam, per quam incedant, judicium, quo inter alios etiam judicent. Sap. 6: ad vos, reges sunt hi sermones, ut discatis sapientiam, ne excidatis.
Tertio proponit culpam: et ecce magis quam populus, quia audacius, minus timentes, simul cum populo. Psal. 2: astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum.
Jugum legis, vincula praeceptorum. Psal. 2: dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.