IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT VII JOANNIS

ENARRATIO.

" Post haec autem ambulabat Jesus in Galilaeam. "

Hic incipit pars illa quae est de Verbo incarnato secundum quod est illuminativum per eruditionem.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima ponitur illuminatoris manifestatio : in secunda, illuminatio per doctrinam, et haec incipit in capitulo sequenti : et in tertia, illuminatio per exemplum, et haec incipit in capitulo decimo.

Prima autem harum partium, quae est de illuminatoris manifestatione dividitur in duas partes : in quarum prima agitur de illuminatoris manifestatione : in secunda, ponit Jesu Christi omnium illuminatoris manifestationem, ibi, v. 19 : " Nonne Moyses, etc. "

Adhuc autem, prior harum dividitur in tres partes : in quarum prima dicitur, quare ad primum diem solemnitatis ascendere noluit: secundo, quod de hoc apud Judaeos quaestio et murmur fuit : tertio, qualiter ad medium diem solemnitatis ascendit.

In prima harum quatuor sunt paragraphi, in quorum primo Dominus a fratribus ad ascendendum invitatur : in secundo, rationes hujus invitationis assignantur : in tertio, rationes illae per sapientiam eliduntur : in quarto ostenditur, qualiter fratribus ascendentibus Jesus primo mansit, et postea occulte ascendit.

Dicit ergo in primo quatuor, scilicet, quod ambulabat in Galilaeam, et quare non in Judaeam, et quando haec facta sunt, et qualiter ut ambularet in Judaeam est invitatus.

Dicit ergo :

"Post haec, " ut dicit Chrysostomus, post quinque menses : quia refectio turbae facta est circa festum Paschae quod erat in Aprili. Istud autem factum est in Septembri. Et transit Evangelista ea quae facta sunt illis quinque mensibus : quia ab aliis Evangelistis sufficienter eadem posita esse videbat. Sicut enim dicit Chrysostomus : " Facile transibat ea quae ad miracula pertinebant diligenter ea ponens quae pertinebant ad humanitatem et humilitatem : ut eum Deum et verum hominem esse persuaderet, et nobis in exemplum ea quae humilitatis sunt proponeret. " Ad Roman. xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes.

" Post haec autem ambulabat Jesus, " auctor salutis, ubique omnibus salutem ingerens. Proverb, VI, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum.

" In Galilaeam, " quia facilius credebant : quia prophetia hoc praedicebat: quia inde plures discipulos vocaverat: quia hoc nominis interpretatio praefigurabat. Galilaei enim simplices hoc facilius credebant. Et ad hoc inducit Hieronymus Glossam, quam Isaias dicit de Christo, Isa. xlii, 2 : Non audietur vox ejus foris: neque enim extra Galilaeam gentibus evangelizabat. Quod si legimus Matthaeum, xv, 21, scimus Jesum fuisse tunc temporis in terminis sive in finibus Tyri et Sidonis, sive in confinio Caesareae Philippi, quae nunc vocatur Panneas : sciendum tamen non esse scriptum quod ipsas ingressus sit civitates. litis autem praedicavit: quia facilius aliis recipiebant eum, propter plurimas virtutes quas ibi fecerat. Prophetia etiam hoc dicebat quia, Isa. IX, 2, dicitur : Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam : habitantibus in re-gione umbrae mortis, lux orta est eis. Plures etiam inde discipulos vocavit : quia Petrum, et Andream, et Philippum, Nathanael, Jacobum, et Joannem, quos

secus mare Galilaeae vocavit, et Jacobum minorem, Simonem et Judam, et Joseph justum, et plures alios : sicnt dicitur supra, I, 41, et Matth. IV, 18 et seq. Nominis etiam haec interpretatio praefigurabat : quia Galilaea transmigratio interpretatur : et ipso nomine praetendebatur, quod a veteribus ad nova erat transmigrandum. Levit. XXV, 22 : Donec novaa .

nascantur, edetis vetera. Et ibidem, XXVI, 10 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Haec ergo est causa quare in Galilaeam libenter ambulabat.

" Non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere.

Erat autem in proximo dies festus Judaeorum, Scenopegia. "

Ecce causa quare Judaeam declinabat.

Dicit ergo : " Non enim volebat in Judaeam ambulare, " ubi Scribarum et Pharisaeorum in malo pertinacem voluntatem habentium erat multitudo : " quia quaerebant eum, " pertinaci voluntate, " Judaei interficere. " Genes. xlix, 7 : Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura ! In hoc autem nobis dat exemplum, ut consilio humano fugiamus, et declinemus pericula : quando quaerimur ad mortem sine periculo gregis nobis commissi. Matth. x, 23 : Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Exod. ii, 15: Quaerebat Pharao occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian.

" Erat autem in proximo, etc. "

Ecce temporis determinatio. " Erat autem in proximo, " hoc est, in propinquo tempore," dies festus Judaeorum, "hocest, ipsa solemnitas quae septem diebus celebrabatur: qui dies dicitur " Scenopegia, "

AdminBookmark quod est umbra, et AdminBookmark quod est figere, quasi fixio tabernaculorum : quia memoria celebrabatur quando in tabernaculis per quadraginta annos in deserto habitabant. Levit. XXIII, 41 et seq : Mense septimo festa celebrabitis, et habitabitis in umbraculis septem diebus :... ut discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra aegypti. In tempore autem quod determinat, notatur ascendendi in Jerusalem opportunitas, ut ad aliquid pactum reformaret. Haec autem festivitas, una fuit de tribus, in quibus omne masculinum in conspectu Domini apparere oportebat. Psal. cxxi, 3 : Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio, etc.

" Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis.

Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse : si haec facis, manifesta teipsum mundo.

Neque enim fratres ejus credebant in eum. "

Hic tangitur invitatio ad ascendendum ad diem festum.

Dicit ergo : " Dixerunt autem ad eum, " hoc est, ad Christum, " fratres ejus. " Fratres dicuntur et uterini, ex eodem patre et eodem utero divisi : et non uterini, scilicet consanguinei: sicut fratres Domini dicuntur Jacobus minor, et Simon Cananaeus, et Judas, et Joseph justus : quia consobrini fuerunt. Ad Galat. 1, 19 : Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum, fratrem Domini. Matth. XIII, 55 : Fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas. Tales ergo, non isti qui consanguinei Domini fuerunt, quia non est probabile quod isti fuerunt: sed quidam alii Beatae Virginis consanguinei, qui fidem in eum non habebant:

de quibus dicitur in Psalmo xxxvii, 12 : Amici mei, et proximi, etc. Jerem. IX, 4 : In omni fratre suo non habeat fiduciam. Genes. xxxvii, 4 : Oderant eum, scilicet fratres ejus, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

" Transi hinc, " de Galilaea, " et vade in Judaeam, " ubi sunt solemniores homines, coram quibus majorem gloriam habebis. Psal. lxxv, 2 : Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Et ibi magnum nomen habebis. Non enim intellexerunt illi quod dicit Apostolus, I ad Corinth. I, 25 : Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.

"Ut et discipuli tui, etc. "

Ponunt rationes persuasionis eorum quae dicunt discipuli ejus. In proximo enim festo Paschae, quod fuerat ante illud festum, recesserant aliqui discipuli a Domino. Et hoc quaedam minoratio honoris ejus videbatur : et ideo provocabant ut illum honorem vellet recuperare. Et hoc est quod dicunt: " Ut et discipuli tui, " qui a te recesserunt, " videant opera tua, " quae mundo communiter non sunt cognita : quia si discipuli tui vera opera tua quae de te dicuntur viderent, non recederent. Videant ergo discipuli tui opera tua " quae " tu, ut dicis, " facis. " Isa. XXVI, 11 : Videant, et confundantur zelantes populi : et ignis hostes tuos devoret !

Adjungunt autem ulterius rationem communis manifestationis, dicentes :

" Nemo quippe in occulto, etc. "

" Nemo, " qui gloriam humanam vel laudis aliquid appetat, " in occulto aliquid facit, " quia, sicut dicit Aristoteles : " Propter gloriam fit, quod nullo consciente, non festinaret in esse. " Et bene dicunt " nemo, " hoc est, nullus factus ab humo et humum sapiens, " etquaerit ipse, " studendo toto nisu " in palam esse. " Matth. VI, 5, de hypocritis, qui opera sua faciunt, ut videantur ab . hominibus. Videtur autem quod etiam servi Dei hoc faciunt. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera, etc. Sed ad haec respondet Gregorius, quod servi Dei sic opus habent in publico, quatenus intentio maneat in occulto. Hypocritae autem laudem considerantes, intentionem habent in manifesto et laudem, et opus in occulto : quia in abscondito cordis sunt mali. Et ideo secus est de servis Dei, et istis.

" Si haec facis, etc. "

Hoc sub dubitatione proferunt, quia fuerunt partem habentes cum illis, qui dicunt, Matth. XII, 24 : In Beelzebub, principe daemoniorum, ejicis daemonia . Ita quod miracula ipsius magicis artibus attribuebant.

" Manifesta teipsum mundo. " Ac si dicant: Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque ?Putabant enim quod laus et favor mundi, omnis esset fructus virtutum et miraculorum suorum. Quod quidem penitus falsum est. Ad Galat. I, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Psal. LII , 6 : Qui hominibus pIacent, confusi sunt : quoniam Deus sprevit eos. Sicut enim dicitur, I Joannis, v, 19 : Mundus totus in maligno positus est. ''Et huic mundo non placet nisi vanum et malum.

" Neque enim fratres ejus credebant in eum. "

Ratio est quam inducit Evangelista, ut sciatur quod bona intentione hoc cognati Domini dicebant: quia neque fratres ejus " credebant in eum. " Joan. I, 11 : In propria venit, etc. Unde dicit, Matth.

x 35 et 36 : Veni separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam. Et inimici hominis, domestici ejus. Luc. XII, 52 : Tres in duos, et duo in tres dividentur.

Quidam dicunt quod hi fratres fuerunt Jacobus minor, et Jacobus Cananaeus, et Judas Thaddaeus, et Joseph, qui dicitur Barsabas, quod est justus. Sed hoc non est probabile. Sed fuerunt alii Beatae Virginis consanguinei, et cognati Christi, qui facta sua multa viderant, et tamen ad fidem non fuerunt aedificati. Fratres enim dicuntur utero, sanguine, genere, professione. Sicut filii Zebedei, Matth. xx, 20 : Accessit ad eum mater filiorum Zebedaei, cum filiis suis, adorans, et petens aliquid ab eo. Et sicut Andreas, et Petrus dicuntur fratres . Sanguine autem, sicut cognati dicuntur fratres, I ad Corinth. IX, 5 : Fratres Domini, et Cephas. Genere autem sicut omnes Judaei, Psal. XXI, 23 : Narrabo nomen tuum fratribus meis. Professione autem, sicut illi qui eamdem profitentur religionem, Joan. xx, 17 : Vade ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum.

Adhuc autem, Quidam dicunt quod hoc fratres ejus dixerunt intentione vanas laudis : quia per facta Domini volebant magnificari. Quod licet quaedam Glossa dicere videatur, dicens quod humanam gloriam quaerunt, et ideo non credunt in eum : tamen puto quod mala intentione dixerunt, et quod ex invidia, irridentes eum : quia factis ejus non crediderunt. Et quod Glossa dicit, intelligendum puto quantum ad extrinsecus rationem. Ac si dicant: Si vera sunt quae facis, non facias in occulto : sed in palam coram sapientibus, qui dijudicare sciant an a Deo facta sint, an in Beelzebub hoc facias.Et iste sensus videtur juvari per hoc quod dicunt :" Si hoc facis, etc." Et intendebant, ut caperetur ut deceptor, et occideretur.

" Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. "

Hic per responsiones sapientiae, phantasticae rationes eliduntur.

Dicuntur autem hic tria. Primo enim ponitur ratio a congruitate temporis : secundo autem, a dispositione operis: tertio, a disparitate intentionis in ascendendo ad festum solemne.

Dicit ergo : " Tempus meum, " congruitatis ad patiendum. Hoc enim tempus suum erat, et non tempus fatale, ut generatici dixerunt: quia facta Christi fato non subjacebant. Tempus autem Christi, tempus est impletionis prophetiae et sacramentorum, quae ante Passionem impleri debebant. Unde, Luc. XXII, 37 : Etenim ea quae sunt de me, finem habent. Et hac congruitate temporis, dicit: "Tempus meum nondum advenit. " Eccle. m, 1: Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa. Ad Galat. IV, 2 : Sub tutoribus et auctoribus est usque ad praefinitum tempus a Patre.

" Tempus autem vestrum, " negotiis vestris opportunum: quia ea quae omnibus horis mundus exhibet quaeritis, sicut divitias, delicias, et honores : et ideo tempus vestrum " est semper paratum. " Sapient. II, 7 : Non praetereat nos flos temporis hujus. Job, xv, 20 : Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. Et ideo sicut vos tempori parati estis, ita tempus vobis paratum est.

" Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quod opera ejus mala sunt. "

Secunda ratio quae sumitur a disposi-

tione operis dissimilis ad mundum ex parte Christi et fratrum suorum.

Dicit ergo: " Non potest mundus, " hoc est, mundani qui affectum habent mundanum, " odisse vos, " quia similium in voluntate et voto et opere non est odium, sed amor et amicitia. Unde de bonis dicitur, Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. Proverb. xv, 12 : Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.

" Me autem odit, " propter dissimilitudinem quae est in voluntate, voto, et opere. Dicitur enim, I Joannis, v, 19 : Mundus totus in maligno positus est. Et ille mundus odit justum. Joan. xv, 19 : Quia de mundo non estis,... propterea odit vos mundus. Proverb. XXIX, 10 : Viri sanguinum oderunt simplicem. Joan. xv, 18 : Si mundus vos odit, etc.

Et reddit causam : " Quia ego testimonium perhibeo. " Isa. lv, 4 : Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem Gentibus.

" De illo " mundo, " quod opera ejus mala sunt, " scilicet omni bono virtutis privata. Amos, v, 10: Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. Causa ergo persecutionis fuit veritas quam praedicavit. Veritas enim odium parit in his qui ex patre diabolo sunt : qui sicut dicitur, Joan. viii, 44: In veritate non stetit,... quia mendax est, et pater ejus.

" Vos ascendite ad diem festum hunc: ego enim non ascendam ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est. "

Tertia ratio sumpta a disparitate intentionis in ascendendo ad diem festum.

Dicit ergo : " Vos, " sicut mundani, qui festa gaudiorum mundanorum quaeritis, " ascendite ad diem festum hunc, " in quo videri et videre quaeritis in vani- tate et concupiscentia. Isa. I, 14: Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Et attende quod dicit : " Ad diem festum hunc : " quia solemnitas illa duravit septem diebus. Et quando dicit: " Ascendite ad diem festum hunc, " intelligit de primo die solemnitatis : quia illa dies fuit solemnior, et ad illam diem plures convenerunt, et soluta illa die plures redierunt ad propria : et isti non propter solemnitatem, sed propter vanitatem quae fiebat in solemnitate ascenderunt, ut in concupiscentia viderent et viderentur. Malach: ii, 3 : Dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum.

" Ego enim non ascendam : "

Quia nolo esse in coetu vestro. Isa. I, 13 : Iniqui sunt castus vestri. Genes. xlix, 6 : In coetu illorum non sit gloria mea.

" Ad diem festum istum, " scilicet diem primum festivitatis. Et sic cessat objectio. Quidam autem dicunt esse supplendum : Non ascendam sicut vos, sed in occulto. Vel, Non ascendam ad hoc, ad quod vos ascenditis : quia vos ad vanitatem, ego ad aedificationem. Sed prima lectura vera est et secundum litteram. Non enim volebat aliquid participationis habere cum illis. Tob. III, 17 : Numquam cum ludentibus miscui me, etc.

Et reddit causam : " Quia tempus meum, " hoc est, Passioni opportunum, " nondum impletum est. " Joan. xiii, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. II ad Corinth. VI, 2 et 3: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: nemini dantes ullam offensionem, etc.

" Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.

Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse escendit ad diem festum,

non manifeste, sed quasi in occulto."

Hic tangitur qualiter fratribus manentibus Jesus occulte ascendit.

Dicit ergo : " Haec cum dixisset, " elidens malitiam et vanitatem consanguineorum. Job, xiii, 3 et 4 : Ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

" Ipse mansit in Galilaea, " in qua fuit annuntiatus, educatus, in qua multas fecit virtutes, et a qua plures vocavit discipulos. Psal. lxxxviii, 13 : Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: tuum brachium cum potentia. Thabor autem est in Galilaea, in quo monte faciem luminis assumpsit Dominus: quia ibi illuminationes regni caelestis ostendit, et ideo veniens lumen interpretatur.

" Ut autem ascenderunt fratres ejus, etc. "

Ad Roman. IX, 3 et seq. : Qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae:... quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem. Et tamen in eum non crediderunt: et ideo cum eis ascendere noluit. Deuter. xxxiii, 9 : Qui dixit... fratribus suis : Ignoro vos...Hi custodierunt eloquium tuum. Psal. xliv, 11: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Genes. XII, 1 : Egredere de terra tua, et de cognatione tua :... et veni in terram quam monstravero tibi.

" Tunc et ipse ascendit ad diem festum : " non primum, sed alium, hoc est, ad quartum. Unde, Joan. VII, 14 : Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus intemplum. Et ideo verificatur quod dicit supra, v. 8: Ego non ascendo ad diem festum istum. " " Non manifeste, " hoc est, cum multitudine contribulium suorum secundum quod mos fuit ascendere, " sed quasi in occulto, " ut nobis daret formam publi- cum declinandi, nisi esset propter doctrinae publicae aedificationem. Osee, IV, 17 et 18: Dimittite eum, separatum est enim convivium eorum. Psal. xxv, 4 : Non sedi cum concilio vanitatis, etc.

" Judaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?

Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.

Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Judaeorum. "

Hic ostendit qualiter in primo die solemnitatis de absentia Christi quaestio, et murmuratio fuit apud Judaeos.

Quatuor autem hic dicit, scilicet, quod de eo luit quaestio, quod de absentia ejus murmuratio, quod in murmurantibus dissensio, quod sentientium de Christo bonum fuit occultum propter murmur Judaeorum.

Dicit ergo : " Judaei ergo, " communi ter, " quaerebant eum, " quidam mala intentione, et quidam bona, quidam etiam vana curiositate : " in die festo. " Joan. VI, 26 : Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. Et illi quaerebant propter ventrem. Isa. lviii, 2 : Me de die in diem quaerunt, etc. Et hi quaerebant quantum ad extrinsecus rationem. Joan. VII, 20: Quid me quaeritis interficere? Et ibidem, viii, 40 : Nunc quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum. Et illi quaerebant ex malitia. Cantic. III, 2 : Surgam, et circuibo civitatem:... quaeram quem diligit anima mea.

Et alii quaerebant pia intentione, " et dicebant: Ubi est ille ? " Mali non nominabant eum: quia grave fuit eis nomen suum. Boni autem non audebant nominare eum. Vani autem de nomine suo non curabant. Sapient. ii, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum. Isa.

xxx, 11 : Cesset a facie nostra sanctus Israel. Unde, Act. v, 28, dicitur: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto. Et ideo non nominato Jesu dicunt: " Ubi est ille ? "

. Et murmur multum erat de eo in turba,"

Quia aperte de illo loqui non audebant, vel nolebant. Psal. xxxvii, 15: Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Item, Psal. xxxviii, 2 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Ezechiel. iii, 26: Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, etc, quia domus exasperans est.

" Quidam enim dicebant, " scilicet qui pia intentione quaerebant eum: " Quia bonus est. " Sapient. I, 1 et 2 : Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum: quoniam invenitur ab his qui non tentant illum."Alii autem dicebant: Non, " scilicet qui mala intentione quaerebant eum. Et illi dicebant: Quia non est bonus. Sicut ad David dixit Semei, II Regum, XVI, 7: Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial.

" Sed seducit turbas, " dementans eas per falsa miracula. Matlh. xxvii, 6 : Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam. Et videtur Augustinus dicere, quia seductor dupliciter dicitur. Seductor enim est seorsum ductor. Et ita quando seorsum ducit a veritate, tunc malus est seductor: quando autem a falsitate ad veritatem ducit, tunc bonus seductor est. Jerem. xx, 7 : Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti. Tamen proprie seductor sonat in malum,pro eo quod a veritate abducit.

" Nemo tamen palam loquebatur de illo. "

Ezechiel. III, 26: Eris mutus, nec quasivir obiurgans, quia domus exasperans est.

" Propter metum Judaeorum. " Causa redditur, Joan. IX, 22 : Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. Et hoc ipsum Christus promisit suis, Matth. v, 11: Beati estis cum maledixerint vobis, etc.

" Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.

Et mirabantur Judaei, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? "

Hic incipit ostendere, quare illuminator mundi ad locum ascendit manifestationis.

Et dicit tria: ascensionem illuminatoris, admirationem turbae audientis, et rationem divinae sapientiae docentis.

Dicit ergo : " Jam autem die festo, " hoc est, solemnitate septem dierum, " mediante, " quod fuit quarta die : quando etiam Deus ab initio mundi coruscare fecit lumen in caelis : in signum quod quarto die festi (quod significabat peregrinationem mundi hujus) illuminare debebat de caelis eos qui sedebant in tenebris et in umbra mortis. Eccli. XXIV, 6 : Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens. Daniel. xii, 3: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

" Ascendit Jesus in templum, " publice, " et docebat. " Matlh. XXVI, 55 : Quotidie apud vos sedebam docens in templo. Isa. II, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

" Et mirabuntur Judaei, dicentes. "

Matth. VII, 28 et 29: Admirabantur turbae super doctrina ejus: erat enim docens sicut potestatem habens, et non sicut

Scribae eorum et Pharisaei. Luc. II, 47: Stupebant omnes super prudentia et responsis ejus." Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit. " Viderunt enim, sicut dicit Chrysostomus, eum scholas non frequentasse, et tamen de Lege et Prophetis docere, et disserere, et omnes disputando vincere. Et ideo patet quod liber falsus est qui de Infantia Salvatoris, et Evangelio Nazaraeorum intitulatur : ubi dicitur qualiter ad scholas positus Dominus, magistrum de virtute et ordine litterarum convicit. Quia tunc turbae et Judaei non fuissent admirati. Unde sibi competit istud quod dicitur, Proverb. xxx, 3 : Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum. Sapient. x, 10 : Dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, etc. Psal. lxx, 15 : et 16 : Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini, etc.

" Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.

Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.

Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit : qui autem quaerit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. "

Ratio est divinae sapientiae.

Dicit autem tria : in quorum primo ostendit auctoritatem suae doctrinae esse a Patre : in secundo, dat signum hoc cognoscendi : in tertio, veritatem intentioni dat in omnibus suis.

Dicit ergo: " Mea doctrina non est mea. " Ac si dicat : Vos miramini de doctrina : sed nolite mirari, quia doctrina, quae mea est possessive et informative, non est mea per primam auctoritatem : sed in quantum Dei Filius, habeo subauctoritatem in illa : in quantum autem homo, donum habeo eam a Deo Patre. Et removetur objectio, qua quidam objiciunt, quod ista locutione idem affirmatur, et negatur de eodem. Quia hoc solvit diversa constructio quae notatur in pronomine. Joan. XVII,10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis. Tua enim per auctoritatem, mea sunt per possessionem et subauctoritatem. Joan. iii, 32 : Quod vidit et audivit, hoc testatur. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

" Sed ejus qui misit me, " scilicet Patris, qui primus est in auctoritate. Joan. I, 18 : Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. In secreto enim coessentialitatis Patris, Filius per generationem doctrinam hanc accepit.

" Si quis voluerit voluntatem ejus facere etc. "

Ecce signum per quod a Deo Patre doctrina ejus accipitur, et cognoscitur. Patris enim doctrina est in hoc, quod docet voluntatem ejus facere, et voluntati ejus conformari, et sanctificationem ejus accipere. Ad Hebr. XII, 10 : Hic autem, scilicet Pater caelestis, erudit ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Ad Hebr. x, 36 : Voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.

Sic ergo, cum doctrina ordinat ad habendas Dei promissiones, si quis voluntatem Dei facere voluerit, " cognoscet ex doctrina " ipsa, " utrum ex Deo sit. " Haec enim doctrina est ex Deo : quia ad Deum ducit, et ad promissiones divinas. Ad Ephes. I, 17 et 18 : Ut Deus... det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione ejus : illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis.

" An ego a meipso loquar, " per separatam a Deo scientiam, sicut quidam di-

eunt ex vobis. Joan. III, 34 : Quem misit Deus, verba Dei loquitur. Joan. XVI, 13 : Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. Ibidem, v, 19 : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.a Qui a semetipso loquitur, "

Cujus locutionis ipse per privatam intentionem est inventor, " propriam gloriam quaerit, " quia in propriis inventis gloriari intendit. Joan. VIII, 50 : Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerat, et judicet. 1 ad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria.

" Qui autem quaerit gloriam ejus qui misit illum, " sicut ego facio, qui omnia Patri attribuo. Isa. lx, 21 : Germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. Luc. II, 14 : Gloria in altissimis Deo.

" Hic verax est, " quia adaequat intentionem ad rem : quia soli Deo debetur gloria. II ad Corinth. I, 19 : Non fuit in illo, scilicet in Jesu, Est et Non : sed Est in illo fuit. Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita.

" Et injustitia in illo non est. " I Petri, II, 22 : Nec inventus est dolus in ore ejus. Ad Titum, I, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Deuter. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, etc. Proverb. VIII, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid neque perversum.

" Nonne Moyses dedit vobis legem ? et nemo ex vobis facit legem.

Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit : Daemonium habes : quis te quaerit interficere? "

Hic incipit ponere Jesu Christi omnium illuminatoris manifestationem. Procedit autem sicut sol, qui primo purgat tenebras, et purgatis tenebris se clare manifestat, et in claritate illa reliquias nubium remanentes dispergit et consumit.

Et ideo ista pars capituli in tres dividitur : in quarum prima falsas de se opiniones Christus elidit, quae ut tenebrae quaedam intellectum veritatis impediunt: . in secunda, se sicut solem clarissimum omnibus ostendit. ibi, v. 37 : " In novissimo autem die magno, etc. " In tertia autem, dissensiones de se loquentium, et vacillationes cordium ut nubes quasdam abstrahit, ibi, v. 40 : " Ex illa ergo turba, cum audissent, etc. "

Prima harum partium dividitur in tres : in quarum prima excludit malam opinionem circa Christi originem. In secunda, respondet his qui non erant inimici infensi, ibi, v. 25 : " Dicebant autem quidam ex Ierosolymis. " In tertia evacuat Pharisaeorum malitiam, ibi, v. 32 : " Audierunt Pharisaei turbam, etc. "

Harum partium prima habet tres paragraphos : in quorum primo ut Deus manifestat Judaeorum de se jam intentionem malam habitam : in secundo, probat se non esse legis transgressorem, sed impletorem : in tertio, inducit judicii eorum quod de ipso habebant perversitatem ad rectitudinem.

In primo horum facit duo, scilicet, redarguit intentionem, et patienter sustinet contumeliae illationem.

Primum horum habet tria, scilicet, legis receptionem, receptae legis transgressionem, et pertinacis malitiae intentionem.

Dicit ergo: " Nonne Moyses, etc. " Quasi diceret : Me de justitia redarguitis, cum non sit in me iniquitas, sed in vobis : quia, " nonne Moyses, " tantus legislator, " dedit vobis legem? " Eccli. XXIV, 33: Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum, et haereditatem domui Jacob, et Israel promissiones, scilicet aeternas. Hanc autem legem recepistis. Exod. xx, 19, et XXIV, 7 : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes,

II Machab. VII, 30 : Obedio... praecepto legis, quae data est nobis per Moysen." Et " tamen " nemo ex vobis, " qui in legis observantia gloriamini. Ad Roman. ii, 23 : Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. Non ergo simpliciter dicit, nemo, sed, nemo ex vobis, hoc est, vestris similibus qui carnaliter legem intelligitis, et traditiones vestras mandatis Domini anteponitis.

" Facit legem. " Act. vii, 53 : Qui accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis. Aliter etiam propter mandatorum gravitatem et multitudinem, vix erat qui posset legem servare. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? Et, III Regum, viii, 46, dicit Salomon : Non est homo qui non peccet. Sed hoc modo Christus non loquitur : eo quod hic intendit transgressores ostendere, qui eum de legis transgressione judicabant.

" Quid me quaeritis interficere ? "

Hoc est, cur persequimini me ad mortem pertinaci et mala intentione, et contra legem quaeritis interficere me, cum in lege scriptum sit : Non occides ? Daniel. XIII, 53 : Innocentem et justum non interficies. In hoc enim patet malitia vestra : qui in lege gloriamini, et quasi per zelum legis me transgressorem judicatis. Si enim ex zelo legis ut fingitis, hoc faceretis, me interficere non quaereretis. III Regum, XIX, 14 : Derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam.

" Respondit turba, et dixit, etc. "

Ecce qualiter patiens est ad contumetiam pro veritate illatam.

" Daemonium habes. " Quasi dicant: Daemonium te incitat quod nos ut transgressores legis redarguis, cum nos spe- cialiter simus legis aemulatores, cum simus Principes sacerdotum, et Pharisaei ex legis religione : quia pro illis loquitur turba. Joan. viii, 48 : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Matth. XII, 27, et Luc. XI, 15 : In Beelzebub, principe daemoniorum, ejicis daemonia. Turba ergo male dixit: quia dicitur, I Esdrae, IX, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in praevaricatione hac prima. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

" Quis te quaerit interficere? "

Quasi dicerent : Nullus. Et sicut parum infra, v. 25, sibi contradicunt, dicentes : Nonne hic est quem quaerunt Judaei interficere ? Isti autem sicut fraudulenti se coram eo sicut coram homine abscondere putabant. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavil ad perdendos miles in sermone mendaci, cum loqueretur pauper judicium.

" Respondit Jesus, et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini.

Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.

Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?

Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. "

Hic ostendit se non esse legis transgressorem, sed impletorem.

Et arguit a minori sic : Minus videtur quod opus, quod est signum salutis, pos-

sit fieri in sabbato, ita quod lex non solvatur, quam opus totum hominem salvans et curans : et illud fit sine legis solutione : ergo et istud. Et attende quod ad haec reducit hoc quod supra, capite quinto, factum est, de sanatione paralytici : quod Judaei calumniabantur factum esse contra legem in die sabbati. Luc. XIII, 14: Archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae : Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.

" Unum opus feci, " hoc est, perfectum et unicum, quod nemo alius facere praevalet. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Joel. i, 2 et 3 : Si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum, super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae. Eccli. xliii, 27 : Illic praeclara opera, et mirabilia. Hoc autem non de sanatione paralytici tantum intelligitur, sed de omnibus operibus Christi. Quia omnia fecit sicut potestatem habens, et non sicut minister, clave et gratia et potestate aliena indigens.

Et ideo sequitur : " Et omnes miramini, " non propter factum tantum, sed propter modum faciendi? Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile? Job, IX, 10 : Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia quorum non est numerus.

" Propterea Moyses, etc. "

Ac si diceret : Non intelligitis quod Moyses, " propterea, " hoc est, hac de causa, " dedit vobis circumcisionem, " ut opus hoc perfectum ex illo intelligeretis, quia circumcisio signaculum fuit justitiae et salutis: et per meum unicum, et unice mihi conveniens opus iustitia legis et salus impleatur : deberetis ex illo intelligere, et non calumniari. Quod autem circumcisio signum sit unici operis, dicitur, ad Roman. IV, 11 : Et si-gnum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei. Genes. XVII, 10 et 11 : Circumcidetur ex vobis omne masculinum : et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. Et ideo etiam in lege inducit circumcisionem spiritualem. Deuter. x, 16 et 17: Circumcidite igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius, quia Dominus Deus vester, ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus et potens, et terribilis. Ibidem, xxx, 6 : Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere. Patet ergo quod in signum futurae emundationis et salutis per Christum, circumcisionem acceperunt.

" Non quia ex Moyse est, sed ex patribus. "

Emendatio. locutionis seu dictionis est quae dixerat : " Moyses dedit vobis circumcisionem. " Et hoc quidem verum est, et istud. Quia Moyses dedit eam spiritualem, quia primus ejus spiritualem intellectum revelavit. Dedit etiam per exemplum, Exod. IV, 25 : Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui. Ex patri bus autem est per observantiam. Et sic ex Moyse eslper aliquem modum, et ex patribus simpliciter. Genes. XVII, 10 : Circumcidetur ex vobis omne masculinum. Et ibidem, v 14 : Masculus, cujus praeputii caro: circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

Dicit autem : " Ex patribus, " quamvis ex solo Abraham, quia omnes patres religionis divinae circumcisionem per observantiam approbaverunt. Genes. xxxiv, 15 : In hoc valebimus foederari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus. Josue, v, 2 : Fac tibi cultros lapideos, et cir -cumcide secundo filios Israel.

" Et in sabbato circumciditis hominem, " si octavus dies nativitatis ejus occurrerit sabbatum. Genes. xvii, 12 : Infans octo dierum circumcidetur in votis. Et sic signum perfectae curationis in sabbato fiebat.

Et ex hoc arguit Christus etiam secundam humanam rationem.

" Si circumcisionem accipit homo, etc. "

" Si circumcisionem, " quae est signum perfectae curationis, " accipit homo " licite " in sabbato, " in quo nullum opus servile est faciendum : ita " ut non solvatur leae Moysi " de sabbato, qui dixit, Exod. xii, 16 et xx, 10 : Nullum opus servile facietis in eo: quia non reputatur servile quod est signum justitiae, et curationis perfectae. Et opera corporalia pro defensione legis facta, non reputantur servilia : sicut pugnare contra hostes legem impugnantes. I Machab. II, 41: Omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum : et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri. Ex quo accipitur, quod omne opus factum ad salutem eorum quibus data est lex, poterat licite fieri in die sabbati. Luc. XIV, 5 : Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ? Si ergo haec se habent ita : ergo et totum hominem potui curare in die sabbati sine solutione legis datae de observatione sabbati.

" Mihi indignamini. " Interrogative legendum est. Quasi diceret: Mirum est : cum ratio humana persuadeat quod indignari non deberetis : " quia totum, " in corpore et anima, " hominem salvum feci in sabbato ". Ex hoc accepit Beda ?quod dixit, quod quemcumque curavit christus in corpore, illum etiam curavit in anima. Unde isti eidem paralytico dixit, Joan. v, 14 : Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibialiquid contingat. Psal. cii, 3 :

Qui propitiatur omnibus inquitatibus tuis, etc. Et iste etiam est unus modus, quem solus in terra Christus habuit. Sancti quidam corpora curaverunt, sed peccata non remiserunt. Sed Christus, et remisit peccata, et curavit corpora. Matth. ix, 6 : Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Magna ergo fecit, potestate aliena non indiguit, et peccata dimisit. Primum Sanctis communicavit, secundum et tertium ut Deus solus retinuit. Joan. iii, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Ibidem, v. 3 : Qui de caelo venit, super omnes est. Psal. lxxxv, 8 : Non est similis tui in diis, Domine.

" Nolite judicare secundum faciem etc. ".

Reducit hic judicium temeritatis ipsorum ad judicium rectum : quod, sicut dicit Chrysostomus, non personarum acceptionem, sed naturam sequitur rerum.

Unde dicit: " Nolite judicare " temere de me " secundum faciem, " hoc est, secundum quod apparet in facie : quia propter dictum Principum et Pharisaeorum qui magni sunt coram vobis in facie exteriori, judicatis quod ego sim transgressor legis. Deuter. x, 17 : Deus personam hominis non accipit, nec munera. Act. x, 34 : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus. I Regum, XVI, 7 : Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor." Sed justum, " in rectitudine, " judicium judicate : " quod tacitis, si legis intellectum ad opera mea diligenter inspecta refertis. Deuter. XVI,20: Juste quod justum est persequeris. Psal. x, 8 : Ju-stus Dominus, et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus. Jacobi, II, 9 : Si personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

" Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est quem quaerunt interficere ?

Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?

Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. "

Hic incipit excludere falsam opinionem quam habebant de origne Christi. Dividitur autem in tres paragraphos : in quorum primo ponitur unde falsa opinio est exorta : in secundo, ponit elisionem ipsius : in tertio vero, ponit dissensionem ortam ex rationibus Christi, per quas opinio illa eliditur.

In primo horum ponit tria : in quorum primo ostenditur ratio qua opinio vera de Christo exoritur : in secundo, ipsam ponit opinionem : in tertio, quamdam ponit rationem phantasticam per quam a veritate ad falsitatem sunt aversi.

Dicit ergo : " Dicebant ergo quidam " simplices " ex Jeroso lymis. " Jerosolymitae, ut dicit Chrysostomus, hoc specialiter dicebant: quia et facta plus aliis viderant, et Pharisaeos plus aliis audierant : et ideo quaerentes et dubitantes vacillabant. Facta enim Christi eos inducebant ad fidem, et edicta et persuasiones Pharisaeorum a fide avertebant : et ideo vacillabant.