Hic comminatur poenam: et primo determinat poenam, quantum ad interfectionem virorum, leo de sylva, quasi ferox, Nabuchodonosor propter ferocitatem; in quo regnum chaldaeorum. Quantum ad vastationem regionum, lupus ad vesperam, idest propter velocitatem: sunt enim hora vespertina lupi velociores vacuati cibo, et aspirant ad praedam nocturnam. Vel in lupo regnum Persarum. Quantum ad obsidionem urbis, pardus vigilans, idest Nabuchodonosor propter fraudulentiam, vel regnum Graecorum propter varietatem regnorum, quae sibi subjecerat. De regno autem Romanorum tacet: quia adhuc in longum imminebat, vel etiam ipsum significat per hoc quod dicit: omnis qui egressus, idest evaserit manus praecedentium, capietur. Thren. 3: ursus insidians factus est mihi leo in abscondito.
Habac. 1: leviores sunt pardis equi eorum, et velociores lupis vespertinis. Secundo resumit causam, multiplicatae sunt, quantum ad numerum, confortatae quantum ad usum, aversiones, a deo. Isa. 59: multiplicatae sunt iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis.