S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE CORREPTIONE ET GRATIA AD EUMDEM VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS ADRUMETINOS Liber unus .

 2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera: verum etiam adjuvat no

 CAPUT II.

 4. Non se itaque fallant, qui dicunt, «Utquid nobis praedicatur atque praecipitur, ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 8. Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt, «Tantum praecipe mihi, et ora pro me, ut quod praecipis faciam?» Cur non potius secundum suum pravum sen

 CAPUT VI.

 10. An adhuc et iste nolens corripi, potest dicere, «Quid ego feci, qui non accepi?» quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse? «Po

 CAPUT VII.

 12. Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad

 13. Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Evangeli

 14. De talibus dicit Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt: quoniam quos ante

 15. Merito sequitur vox ad regnum electorum: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, q

 16. Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset, Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subvertere mox additum est, Firmum autem fundam

 CAPUT VIII.

 18. Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis quibusdam Deus quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non d

 19. Nec miremur nos vestigare non posse investigabiles vias ejus. Ut enim alia innumerabilia taceam, quae aliis dantur, aliis non dantur hominibus a D

 CAPUT IX.

 21. Fuerunt ergo isti ex multitudine vocatorum: ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis praedestinatis Deus perseverantiam no

 22. Denique ipse Salvator, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. Multi ergo audi

 23. Propter hoc Apostolus cum dixisset, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum sciens nonnullos diligere Deum, et in eo bono usqu

 24. Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum ei

 25. Nemo ergo dicat non esse corripiendum qui exorbitat de via justa, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse poscendam: nemo prudens et

 CAPUT X.

 27. Quapropter saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritur

 28. Sic et hominem fecit cum libero arbitrio, et quamvis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sua pot

 CAPUT XI.

 30. Proinde etsi non interim laetiore nunc verumtamen potentiore gratia indigent isti: et quae potentior quam Dei unigenitus Filius, aequalis Patri e

 31. Istam gratiam non habuit homo primus, qua nunquam vellet esse malus : sed sane habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus esset, et sine qu

 32. Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum: dederat adjutorium , sine quo in ea non posset perm

 CAPUT XII.

 34. Itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adjutorium quo aliquid fit. Nam sine aliment

 35. Major quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas tentationes , quae in paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque firmata,

 36. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enim propterea eos promisit Abrahae, quia praescivit a se ipsis bonos futuros. Nam si ita est,

 37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono perseverantiam, primus homo, sed perseverare 0939 vel non perseverare in ejus relinqueretur ar

 38. Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale p

 CAPUT XIII.

 40. Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseveraturos habeatur incertum: non aliter haec audire debent, quibus exped

 41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae suae, Qui coronat te in

 42. Hi vero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum, quos Dei gratia sive nondum habentes ullum liberum suae voluntatis arbitrium, sive cum

 CAPUT XIV.

 0943 44. Et quod scriptum est, quod vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), nec tamen omnes salvi fiunt, multis quidem modis intelligi potest,

 45. Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6), et qui etiam illa quae futura

 CAPUT XV.

 47. Quia ergo nos qui salvi futuri sint nescientes, omnes quibus praedicamus hanc pacem salvos fieri velle Deus jubet, et ipse in nobis hoc operatur,

 48. Quamvis itaque etiam dum quorumdam fides subvertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam scivit Dominus qui sunt ejus: non tamen ideo nos pigri

 CAPUT XVI.

 49. Proinde, quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri velle debemus omni

Chapter 41.—Even in Judgment God’s Mercy Will Be Necessary to Us.

For the Holy Scripture testifies that God’s mercy is then also necessary for them, when the Saint says to his soul concerning the Lord its God, “Who crowneth thee in mercy and compassion.”147    Ps. ciii. 4. The Apostle James also says: “He shall have judgment without mercy who hath showed no mercy;”148    Jas. ii. 13. where he sets forth that even in that judgment in which the righteous are crowned and the unrighteous are condemned, some will be judged with mercy, others without mercy. On which account also the mother of the Maccabees says to her son, “That in that mercy I may receive thee with thy brethren.”149    2 Macc. vii. 29. “For when a righteous king,” as it is written, “shall sit on the throne, no evil thing shall oppose itself to him. Who will boast that he has a pure heart? or who will boast that he is pure from sin?”150    Prov. xx. 8. And thus God’s mercy is even then necessary, by which he is made “blessed to whom the Lord has not imputed sin.”151    Ps. xxxii. 2. But at that time even mercy itself shall be allotted in righteous judgment in accordance with the merits of good works. For when it is said, “Judgment without mercy to him that hath showed no mercy,” it is plainly shown that in those in whom are found the good works of mercy, judgment shall be executed with mercy; and thus even that mercy itself shall be returned to the merits of good works. It is not so now; when not only no good works, but many bad works precede, His mercy anticipates a man so that he is delivered from evils,—as well from evils which he has done, as from those which he would have done if he were not controlled by the grace of God; and from those, too, which he would have suffered for ever if he were not plucked from the power of darkness, and transferred into the kingdom of the Son of God’s love.152    Col. i. 13. Nevertheless, since even that life eternal itself, which, it is certain, is given as due to good works, is called by so great an apostle the grace of God, although grace is not rendered to works, but is given freely, it must be confessed without any doubt, that eternal life is called grace for the reason that it is rendered to those merits which grace has conferred upon man. Because that saying is rightly understood which in the gospel is read, “grace for grace,”153    John i. 16.—that is, for those merits which grace has conferred.

41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae suae, Qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal. CII, 4). Dicit etiam Jacobus apostolus, Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13): ubi ostendit etiam in illo judicio, in quo justi coronantur, injustique damnantur, alios cum misericordia, alios sine misericordia judicandos. Propter quod etiam mater Machabaeorum filio suo dicit, Ut in illa miseratione cum fratribus te recipiam (II Machab. VII, 29). Cum enim rex justus, sicut scriptum est, sederit in throno, non adversabitur ante eum omne malum. Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8, 9, sec. LXX)? Ac per hoc etiam ibi Dei misericordia necessaria est, qua fit beatus, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2). Sed tunc pro bonorum operum meritis justo judicio etiam ipsa misericordia tribuetur. Cum enim dicitur, Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam; manifestatur in his in quibus inveniuntur bona opera misericordiae, judicium cum misericordia fieri; ac per hoc etiam ipsam misericordiam meritis bonorum operum reddi. Non sic est nunc, quando non solum 0942 nullis bonis, sed etiam multis malis operibus praecedentibus, misericordia ejus praevenit hominem, ut liberetur a malis, et quae fecit, et quae facturus fuerat nisi Dei gratia regeretur , et quae passurus fuerat in aeternum nisi erueretur a potestate tenebrarum, et transferretur in regnum Filii charitatis Dei (Coloss. I, 13). Verumtamen quia et ipsa vita aeterna, quam certum est bonis operibus debitam reddi, a tanto Apostolo gratia Dei dicitur (Rom. VI, 23), cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur; sine ulla dubitatione confitendum est, ideo gratiam vitam aeternam vocari, quia his meritis redditur, quae gratia contulit homini. Recte quippe ipsa intelligitur quae in Evangelio legitur , Gratia pro gratia (Joan. I, 16), id est, pro his meritis quae contulit gratia.