Hic prosequitur peccata eorum in speciali: et primo peccata subditorum; secundo peccata praelatorum, ibi, quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes. Circa primum duo. Primo ostendit populi culpam; secundo peccantium stultitiam, ibi, annuntiate. Circa primum tria. Primo arguit in populo culpam idolatriae: super quo propitius tibi esse potero? idest, quam rationabilem causam potero invenire vobis parcendi? jurant, eis divinam reverentiam impendentes. Deut. 32: ipsi provocaverunt me in eo qui non erat deus; et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo qui non est populus. Secundo arguit culpam luxuriae, ponens peccati perpetrationem, sive peccandi occasionem: saturavi, affluentiam temporalium bonorum conferens. Unde Glossa: sine cerere et Baccho friget venus: amici enim sunt venter et genitalia. Moechati, adulterati, in domo meretricis; ex ipso loco turpitudo peccati augetur Ezech. 16: haec fuit iniquitas sodomae sororis tuae, superbia et saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus; et manum egeno et pauperi non porrigebant; et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti. Ponens etiam concupiscentiae fervorem: equi amatores, quando scilicet sunt in tempore luxuriae suae, emissarii, quia ad hoc opus jumenta specialiter emittuntur.
Hinniebat, quasi libidine insaniens. Psal. 31: nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Ponens etiam poenae recompensationem, ubi comminatur vindictam: numquid super his non visitabo? corrigens peccata eorum poenis. Anima, affectus. Soph. 1: visitabo super viros defixos in faecibus suis. Et determinat poenam quantum ad destructionem murorum, ascendite, o chaldaei: et quantum ad destructionem hominum, auferte propagines, idest filios qui ex his propagantur, sicut ex propagine vites. Deut. 28: destruentur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam, in omni terra tua.
Et resumit poenae causam: quia non sunt domini, abalienati ab ipso per peccatum. Isa. 24: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Tertio arguit in eis peccatum blasphemiae: et primo ponit culpam quantum ad blasphemiam in deum: negaverunt dominum, negantes providentiam ipsius super res inferiores. Non est ipse, cujus nutu omnia fiunt neque veniet, quamvis contra ipsum peccaverimus.
Thren. 3: quis est iste qui dixit ut fieret, domino non jubente? et Ezech. 9: dixerunt: dereliquit dominus terram et dominus non videt. Et quantum ad blasphemiam in prophetas, in ventum, idest in vanum. Responsum, divinum. Job 6: ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Secundo comminatur poenam: et primo ponit poenam contra blasphemiam in prophetas: haec ergo, quae sequuntur. In ignem, idest dabo verbis tuis efficaciam, ut ipsa verba tua quasi ignes comburant. Infra 23: numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens? dicit dominus.
Et contra blasphemiam in deum, determinans hostium conditionem, quia potentes: ecce ego de longinquo, scilicet chaldaea, robustam viribus, antiquam, quia ipsis praefuit Nembrot, gigas: unde exercitata ab antiquo in armis. Item ostendit gentem inexorabilem: gentem cujus ignorabis linguam. Item armis munitam, pharetra, quia prompte inde sagittas emittunt; et quia ibi apparent sanguinolentae, sicut cadavera in sepulcris.
Infra 50: ecce populus veniet ab Aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae, etc.. Et ponit poenae inflictionem: et comedet. Deut. 28: adducet super te dominus gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus in similitudinem aquilae volantis in impetu, cujus linguam intelligere non possis. Tamen cum misericordiae admixtione: verumtamen in diebus illis, ait dominus, non faciam vos in consummationem.
Supra 4: consummationem autem non faciam. Secundo resumit poenae causam: quod si dixeritis. Infra 16: ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri.