QUODLIBETUM XII

 QUODLIBETUM 12

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Quaestio 11

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Quaestio 13

 Quaestio 14

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 15

 Prologus

 Quaestio 16

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 17

 Prologus

 Quaestio 18

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 19

 Prologus

 Quaestio 20

 Quaestio 21

 Quaestio 22

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 23

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 24

 Prologus

Articulus 1

Circa primum quaeritur utrum expulsi propter partes, possint expetere bona sua ab illis qui sunt in civitate manentes.

Et videtur quod non.

Argumentum 1

Quia multi de his qui sunt in civitate, culpam non habuerunt ad eorum expulsionem; et sic punirentur aliqui pro culpa alterius.

Argumentum 2

Praeterea, expulsi fuerunt contra partem ecclesiae; et sic iustum bellum. Ergo actio est contra eos; et sic damna eis non sunt restituenda.

Argumentum 3

Praeterea, secundum philosophum, cum mutatur ordo civitatis, non remanet eadem civitas. Sed cum mutatur dominium et principatus, mutatur ordo, et sic non est eadem civitas. Ergo expulsi non pertinent modo ad civitatem quae prius erat. Ergo non tenentur eis ad restitutionem.

Sed Contra

Contra, qui spoliatur a raptore, potest repetere, et accipere ea quae sunt sibi sublata.

Ergo et illi expulsi.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod aut sunt expulsi iuste, scilicet propter eorum culpam, et sic non possunt repetere amissa; aut iniuste, idest sine culpa et sine debito ordine iustitiae, et sic possunt repetere. Si autem habent superiorem, debent per superiorem petere sibi restitui; si autem non habent superiorem, ipsimet possunt, si possunt, recuperare.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod non punitur sic aliquis pro peccato alterius, sed pro suo: quia maiores omnia faciunt auctoritate et favore populi; et sic populus in favendo maioribus fuit in culpa. Praeterea illud intelligitur de poena spirituali qua nullus punitur sine propria culpa; non de corporali, qua frequenter unus pro alio punitur.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod in quantum iuste agunt, sunt pro ecclesia; in quantum iniuste, contra ecclesiam.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod si sunt eaedem personae, manifestum est quod tenentur sibi: aliae omnino non tenentur.